Munus
Munus a
Libertatem arguendi amittit et peccat qui ab eo accipit, qui ideo dat ne corrigatur.
Ambrosius in epistola ad Corinthios I.
Fons primus
[Back to top]
Munus b
Munera excecant oculos iudicum et uim auctoritatis inclinant.
Ambrosius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
______________________________
Facile contempnitur clericus qui sepe uocatur ad prandium et non recusat. Nunquam petentes raro accipiamus rogati. Nescio quomodo eciam ipse qui deprecatur ut tribuat cum acceperis, uiliorem te iudicat et mirum
in modum, si eum rogantem contempseris, plus te pocius ueneratur.
Ieronymus ad Marcellam.
Fons primus
[Back to top]
Munus c
Ante Dei oculos nunquam est uacua manus a munere, si archa cordis sit repleta bona uoluntate.
Gregorius in omelia.
Fons primus
[Back to top]
Munus d
Non ex Abel muneribus sed ex Abel munera oblata placuerunt.
Gregorius libro XXII.
Fons primus
[Back to top]
Munus e
Veteri celebrabatur prouerbio quia uacue manus temeraria petitio est; et profecto importunus precator est qui ad dandas res ad uerba confidit. Vtrobique enim scilicet apud curiales et apud medicos obtinet: Pro
solis uerbis montanis utimur herbis, pro caris rebus pigmentis et speciebus.
Crisostomus in tractatu de symbolo.
Fons primus
[Back to top]
Munus f
Quis non erubescat dicere: Quid michi dabis ut tibi iusticiam faciam? Nonne simile est ac si dicatur: Quid michi uultis dare ut meipsum abnegem, officium prodam et dominum uendam?
Crisostomus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Munus g
Quo beatus Eugenius munera caucius abigebat, ad eum undique multiplicius confluebant. Hoc quoque fere ubique accidit ut fugiant dum queruntur, dum fugantur accelerant. Cum eidem prior quidam modice facultatis
cuius causam nondum audierat, marcam auri deuotione multa instanter offerret. Nondum, inquit, ingressus es domum, et iam uis corrumpere dominum? Corruptionem namque uir sanctus credidit, quicquid offerebatur lite
pendente.
Crisostomus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Munus h
Tres sunt munerum acceptiones quibus contra iusticiam humana uanitas militat, id est fauor amiciciarum, adulatio laudis, et corporalis acceptio muneris. Facilius autem peruertitur animus rei corporee munere quam
gracie laudisque fauore.
Ysidorus de summo bono libro I.
Fons primus
[Back to top]
Munus i
Oblatio enim muneris tinea est regiminis.
Cassiodorus in epistola.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Munus k
Peremptorium enim est in principe uel iudice uel auram odorare munerum uel fauorem querere personarum, teste siquidem propheta: In quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus. Transibunt
iniquitates in penam et munera in dolorem quia testimonio Iob: Ignis deuorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.
Petrus Blesensis.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Amicicia adAmor x
Elemosina y
Liberalitas q, Liberalitas s, Liberalitas x, Liberalitas z
Prodicio c
Tribulatio ai
Varia