Nocumentum
Nocumentum a
Facinus est quod agit indomita cupiditas ut noceat alteri.
Augustinus super Iohannem.
Fons primus
cf. Cupiditas a
[Back to top]
Nocumentum b
Nec aliquid nocet fidelibus negata eorum corporibus sepultura, nec si exhibeatur aliquid infidelibus prodest.
Augustinus de cura pro mortuis agenda.
Fons primus
[Back to top]
Nocumentum c
Quantum ad peccati rationem pertinet, nocuit qui nocere disposuit.
Ieronymus in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Nocumentum d
Aliud quoque est non nocere quod semper potes, aliud prodesse cum possis, aliud non facere, aliud non operari bonum. Illud tibi rursus occurrit non sufficere Christianum, si unam partem iusticie impleat cum
utrumque precipitur.
Ieronymus ad Cellanciam.
Fons primus
[Back to top]
Nocumentum e
Sed utinam soli impugnarent nos maligni spiritus cum suggestionibus suis, et nichil nocerent homines perniciosis exemplis, persuasionibus importunis, sermonibus adulationis uel detractionis, atque aliis mille
modis.
Bernardus in sermone.
Fons primus
[Back to top]
Nocumentum f
Et si omnes qui mare et terram habitant conueniant ad ledendum, nocere nequaquam poterunt ei qui a semetipso non leditur.
Crisostomus de reparatione lapsi.
Fons primus
[Back to top]
Nocumentum g
Raro leditur homo ab extraneis, si sui eum non ledant. Magis enim insidiis nostrorum quam aliorum periclitamur.
Ysidorus de summo bono libro I.
Fons primus
[Back to top]
Nocumentum h
Ridiculum est aliquem odio nocentis innocenciam suam perdere. Insidiosissime nocet cui gracie aguntur pro iniuria.
Seneca in epistolis.
Fontes primi
[Back to top]
Ubi
Crudelitas c (1), Crudelitas c (2)Diabolus b
Homo p
Inimicicia n
Varia