The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Opus

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | Ubi

Opus a

Sic doce me ut agam, non ut tantummodo sciam quid agere debeam. Sicut enim dictum est de Domino quod non nouerat peccatum et intelligitur non fecerat, sic et iusticiam ille uere dicendus est nosse qui facit.

Augustinus super Psalmos.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Opus b

Bonum opus fiat non timore sed amore, non formidine pene sed dilectione iusticie. Ipsa enim uera et summa libertas est.

Augustinus super Psalmos.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Opus c

Bonum et rectum est omne quod agimus, si nec memoriam decipiat obliuio, nec error intelligenciam, nec iniquitas uoluntatem; ab hiis tribus est omne quod agimus.

Augustinus super Iohannem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Opus d

Vnusquisque pro operibus suis mercedem accipiet, nec possunt in die iudicii aliorum uirtutes, aliorum uicia subleuare.

Ieronymus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Opus e

Cum desideria bona concipimus, semen in terram mittimus; cum uero opera recta incipimus, herba sumus; cum autem ad profectum boni operis crescimus, ad spicam peruenimus; cum in eiusdem boni operis perfectione solidamur, iam plenum frumentum in spica proferimus.

Gregorius in omelia.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Opus f

Probatio dilectionis exhibitio est operis. Non sibi aliquid credat, quicquid sibi animus sine testatione operis responderit. De dilectione conditoris mens, lingua et uita requiritur. Nunquam est amor Dei ociosus. Operatur et enim magna, si est; si uero operari renuit, amor non est.

Gregorius in omelia.

Varia
Fons primus
cf. Opus h & Amor ad
[Back to top]

Opus g

In opere perfectus non est cui adhuc lingue prauitas contradicit, nec in sermone laudabilis qui hoc quod loquitur, opere non ostendit.

Gregorius libro XIX. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Opus h

Ad uos ipsos introrsum recurrite; si Deum uere amatis, exquirite. Nec tamen sibi credat, quicquid animus sine operis attestatione responderit. Veniet profecto dies ille in quo pastor pastorum appareat, et uniuscuiusque facta in publicum deducat.

Gregorius in omelia.

Varia
Fons primus
cf. Opus f
[Back to top]

Opus i

Non solum illa nostra sunt que ipsi gerimus, sed eciam illa de quibus in aliorum actione gaudemus.

Leo in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Amor am
Doctrina ab
Exemplum t, Exemplum z
Fama d
Humilitas r
Intentio b
Labor m
Laus t, Laus af
Ociositas e
Oratio ah
Salus d
Sapiencia r
Scriptura s

Varia