Ordo
Ordo a
Maritum duarum post baptismum matronarum clericum non ordinandum, nec illum qui uiduam uel repudiatam uel meretricem in matrimonio sumpsit, nec eum qui semetipsum quolibet corporis sui membro indignatione aliqua
uel iusto uel iniusto uel timore superatus truncauerit, neque illum qui usuras accepisse conuincitur aut in cena lusisse dinoscitur, neque illum qui publica penitencia mortalia crimina deflet, nec eum qui per
ambitionem ad imitationem Symonis magi pecuniam offert, neque illum qui aliquando in furiam uersus insaniuit, uel afflatione dyaboli uexatus est.
Augustinus de diffinitionibus.
Fons primus
[Back to top]
Ordo b
Ne hii qui ordinati sunt pereant, prouideri debet quales ordinentur ut prius aspiciatur si uita eorum continens in annis plurimis fuit, si studium lectionis, si elemosine amorem habuerint.
Gregorius in registro.
Fons primus
[Back to top]
Ordo c
Nullus debet ad altare accedere nisi cuius castitas ante susceptum ministerium fuerit approbata.
Gregorius in registro.
Fons primus
[Back to top]
Ordo d
Agnoscat unusquisque ordinem suum et quid dignum sit eo ordine quem suscipit, intelligat; et ita libret actus suos, ita eciam sermonem incessum quoque et habitum moderetur ut cum ordinis sui professione
conueniat ne audeat dici ad se a Deo quia propter uos blasphematur nomen meum inter gentes.
Origenes super Leuiticum.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Accidia cSacerdos ak
Simonia e
Varia