Parentes
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | Ubi
Parentes a
Amandus est generator, sed preponendus est Creator.
Augustinus in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Parentes b
Est approbanda liberalitas ut proximos seminis tui non despicias, si egere cognoscas; non tamen ut illi diciores fieri uelint ex eo quod tu potes conferre inopibus.
Ambrosius de officiis.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Parentes c
Non iniuriose negligit matrem, nec mater negatur, que eciam de cruce agnoscitur. Religiosiores monstrantur copule mencium quam corporum, et corporali necessitati prescriptorum celestium forma prefertur.
Ambrosius super Lucam.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Parentes d
Primus gradus pietatis est iste: ut quos auctores tibi uoluit esse Deus. Honora obsequiis, abstineas contumeliis, nec uultu ledenda est pietas parentum.
Ambrosius super illud Matthei XIX.: Honora patrem et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Parentes e
Meretur cecitatis sue subire supplicium qui parentum uultus toruo uisu despexerit et elatis oculis leserit pietatem.
Ieronymus tractans illud uerbum: Honora patrem et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Parentes f
Dum Dominus esset occupatus in officio predicandi, suggessit ei quidam de matre et fratribus insidians ei tendens ut spirituali operi carnem et sanguinem anteferret.
Ieronymus super illud Matthei XII.: Ecce mater eius et fratres et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Parentes g
Si te a uero patre separat, tamdiu noscas carnis copulam, quamdiu ille suum nouerit Creatorem.
Ieronymus super illud: Honora patrem et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Parentes h
Ob amorem Christi obmittenda est sepultura patris, post cuius amorem nullus relinquitur inhumatus.
Ieronymus super illud: Dimitte mortuos sepelire.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Parentes i
Gladium tenet hostis ut me perimat, et ego de matris lacrimis cogitabo.
Ieronymus in epistola ad Eliodorum.
Fons primus
[Back to top]
Parentes k
Si necessitas uenerit ut amor parentum siue filiorum amori Dei comparetur et non possit utrumque seruari, odium in suos, pietas in Deum est seruanda.
Ieronymus super illud Matthei X.: Qui amat patrem aut matrem et cetera.
Fontes primi
[Back to top]
Parentes l
Diligamus illos qui nobis cognacione coniuncti sunt, et quos proximos nouimus diligamus, et quos aduersarios in uia Dei patimur odiendo et fugiendo nesciamus.
Gregorius in quadam omelia super ewangelia.
Fons primus
[Back to top]
Parentes m
Fili, uinum non habent? Quid michi et tibi, mulier? Vt quid, fratres, sic respondit Christus? Vtique propter nos ut conuersos ad Dominum iam non sollicitet carnalium cura parentum et necessitudines ille non
impediant exercicium spirituale. Quamdiu enim de mundo sumus, debitores nos esse constat parentum. Ac postquam reliquimus nosmetispos, multo magis ab eorum sollicitudine liberi sumus.
Bernardus super Cantica sermone XXVIII.
Fontes primus
[Back to top]
Parentes n
Non iubet simpliciter odio habere parentes, sed si uoluerint plus Deo diligi, in hoc odio habeantur.
Crisostomus super illud Matthei X.: Qui amat patrem et matrem.
Fons primus
[Back to top]
Parentes o
Dum Christus persuaderet populo quod esset Filius Dei, dyabolus procurauit aduentum matris ut turbe uidentes parentes carnales diuinitatis eius obscuraret naturam.
Crisostomus super illud Matthei XII.: Ecce mater eius et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Parentes p
Docet nos Christus usque ad ultimam respiracionem parentum diligenciam habere. Quia enim aliis mulieribus astantibus nichil dixit, docet nos plus aliquid impendere parentibus. Sicut enim aduersantes genitores ad
spiritualia nosse non debet, ita quando nichil impendunt, omnia debet eis prebere ante alios quia genuerunt, quia aluerunt.
Crisostomus super illud: Mulier, ecce filius tuus.
Fons primus
[Back to top]
Parentes q
Quod enim est in herbis aut in arboribus humor, hoc est in hominibus amor. Sicut enim herbe ex humore nascuntur et crescunt, sic homines per amorem incipiunt et augentur. Humor quidem de radicibus ascendit in
herbam, de herba autem non reuertitur ad radices sed sursum transmittit in semen; sic et amor de parentibus ascendit in filios, de filiis autem non reuertitur ad parentes. Ideo parentes quidem diligunt sed non sic
diliguntur a filiis, quia sicut herba non deorsum sed sursum ad semen transmittit humorem, sic et homo non ad parentes sed ad procreandos filios transmittit affectum.
Crisostomus super illud Matthei XIX.: Relinquet homo patrem et matrem et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Parentes r
Viscus amor possessionis, affectus cognacionis, cupiditas honoris, uoluptas carnis quibus anima irretitur ne pennis contemplacionis per plateas Ierusalem currere possit.
Beda super illud Matthei XVII.: Ecce mater tua et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Parentes s
Filios et parentes, si aduersi sunt, alienata debemus uoluntate contempnere. Sepe enim quos flamma non terruit, quos ferrum non subdidit, necessitudinum blandimenta flexerunt.
Cassiodorus super illud Psalmorum: Iniquos odio habui.
Fons primus
[Back to top]
______________________________
Quem alienum tibi fidum inueneris, si tuis hostis fueris? Qui fallere audebit parentes, qualis erit in ceteros?
Cassianus in quadam epistola.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Parentes t
Auelle a sole solis radium et non lucet; riuum a fonte et arescit; ramum ab arbore et exsiccatur; membrum a corpore et putrescit. Separa filium a deuocione paterna et iam non est filius sed frater et collega
illorum de quibus dicitur: Vos ex patre dyabolo estis.
Petrus Rauennas in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Parentes u
Iustissime quidem pari uindicta parentum ac deorum uiolacio expianda est.
Valerius libro I.
Fons primus
[Back to top]
Parentes x
Decius imperator, cum Decium filium suum imperiali dyademate proponeret insigniri, renuit filius, dicens: Vereor ne si fiam imperator dediscam esse filius. Malo non esse imperator et humilis filius quam
imperator et filius indeuotus. Imperet pater meus, meum imperium sit parere humiliter imperanti. Nam parentum affectum exuit qui mole superposita filium extinguit. Prius enim alendi et nutriendi sunt pueri et cum
precesserint quos precedere debent, inuite ascendant.
Valerius Maximus libro IV.
Fons primus
[Back to top]
Parentes y
Surdum te parentibus tuis presta, bono animo male precantur. Et si uis esse felix, ora deos ne quid tibi ex hiis que optantur, ueniat. Non sunt bona que in te uolunt congeri.
Seneca XXXI. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Parentes z
O quam inimica sunt nobis uota nostrorum, eo quidem inimiciciora quo se cessere felicius!
Seneca LX. epistola ad Lucillum.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Parentes ab
Iam non admiror, si omnia nos a prima puericia mala sequantur; inter execraciones parentum creuimus. Exaudiant dii quoque nostram pro nobis uocem gratuitam.
Seneca ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Parentes ac
Contemptum tibi omnium opto quorum tibi parentes copiam optauerunt.
Seneca XXXII. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Parentes ad
Iratus filio ipse te coherce, pater. Filio modesto nunquam graue est quod pater iubet impossibile.
Socrates in prouerbiis philosophorum.
Fons primus
[Back to top]
Parentes ae
Interrogatus Gayus, cum plures filios haberet, quis eorum nequior esset, qui tibi, inquit, primus obuius fuerit.
In prouerbiis philosophorum.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Amicicia boConiugium e
Correctio z
Dilectio g, Dilectio h
Gloria bona h
Liberalitas i
Monachus k, Monachus z
Relinquere g, Relinquere l
Sapiencia u
Virtus d
Varia