The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Patria

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | Ubi

Patria a

Cui peregrinatio dulcis est, non amat patriam. Si dulcis est patria, amara est peregrinatio; si amara est peregrinatio, tota die tribulatio. Quando non est tribulatio? Quando in patria non est delectatio.

Augustinus super illud Psalmorum: In die tribulationis mee clamaui ad te.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Patria b

Odit ualde patriam qui sibi bene esse putat cum peregrinatur.

Augustinus super Psalmum XCIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Patria c

Non solum dominus est capud prophetarum qui a Moyse propheta nominatur, sed Helyas et ceteri prophete minus in patria quam in ceteris ciuitatibus sunt honorati quia prope modum naturale est ciues ciuibus inuidere. Non enim considerant presentis uiri opera; non uirtutem sed fragilitatem recordantur infancie quasi non et ipsi per eosdem etatis gradus ad maturam etatem peruenerint.

Beda super illud Luce IIII.: Nemo propheta in patria sua.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Patria d

Nimis dulcis est recordatio patrie que in hostili terra probatur existere. Nam quantum hec amara sentitur, tanto fit illa suauior. De loco enim peregrinationis proprii domicilii crescit affectus.

Cassiodorus super illud Psalmorum: Super flumina Babilonis et cetera.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Patria e

Nemo potest diligere quod habitatores intelligit non amare. Vnicuique patria sua carior est dum supra omnia saluum fore queritur, ubi ab ipsis cunabulis commoratur. Feris datum est agros siluasque querere, hominibus autem focos patrios supra cuncta diligere. Aues ipse per aera uagantes proprios nidos amant, erratiles fere cubilia dumosa festinant, uoluptuosi pisces cauernas suas perquirunt, cunctaque animalia ibi se norunt refugere, ubi longissima cupiunt etate constare.

Cassiodorus libro I. epistolarum epistola XX.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Patria f

Vt ait quidam, nescio qua natale solum dulcedine cunctos ducit et immemores non sinit esse sui. Magnum uirtutis principium est ut discat paulatim exercitatus animus uisibilia hec et transitoria primum commutare ut postmodum possit derelinquere. Delicatus ille est adhuc cui patria dulcis est, fortis autem iam cui omne solum patria est, perfectus uero cui mundus totus exilium est.

Hugo de sancto Victore in didascalicon libro III. capitulo XX.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Patria g

Nonne exultauit Brutus? Nonne exultauit Eneas? In eorum tamen exilio non degenerauit Troiana nobilitas.

Petrus Rauennas.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Patria h

Eque uirtutis est et bona patrie auxisse et eius mala in se transferre uoluisse.

Valerius Maximus libro I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Patria i

Patria enim carere non est malum quia forti uiro omnis locus patria est. Socrates enim non stulte exilii libertatem domestice seruituti anteposuit.

Agellius libro XV.

Varia
Fontes proximo et primi
[Back to top]

Patria k

Patriam meam transire non possum; omnium una est. Extra hanc nemo proici potest. Non patria michi interdicitur sed locus. In quamcumque terram uenio, in meam uenio. Nulla terra exilium est sed altera patria est. Patria est ubicumque bene est; illud autem per quod bene est in homine, non in loco est. Si enim sapiens est, peregrinatur, si stultus, exulat.

Seneca de remediis fortuitorum.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Patria l

Nemo patriam diligit quia magna sed quia sua. Vlixes ad Ythace sua saxa properat quemadmodum Agamenon ad Michenarum nobiles muros.

Seneca.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Amicicia bo
Dolor a
Honor d, Honor r

Varia