The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Peccatum

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | aq | ar | as | at | au | ax | Ubi

Peccatum a

Si queratur a me utrum homo sine peccato potuit esse in hac uita, confiteor posse per Dei graciam et liberum eius arbritrium.

Augustinus in libro de baptismo paruulorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum b

Peccatum nichil est et nichil fiunt homines cum peccant.

Augustinus super Iohannem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum c

Nullum peccatum committi potest nisi dum appetuntur ea que Christus contempsit, aut fugiuntur que ille sustinuit.

Augustinus in libro de uera religione.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum d

Nemo renascitur in Christi corpore nisi prius nascatur in peccati corpore.

Augustinus in libro de baptismo paruulorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum e

Nullus sanctus et iustus caret peccato, nec tamen ex hoc desinit esse iustus uel sanctus cum affectu teneat sanctitatem.

Augustinus de ecclesiasticis dogmatibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum f

Si fuerit aliquis coniugalis excessus qui tamen legittimum non uiolet thorum, habebit non nullum sed ueniale peccatum.

Augustinus in libro de fide ad Petrum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum g

Nullum scelus coram Deo tam abhominabile fit quam preterita peccata unicuique nostrum dimissa reminiscendo gaudere et inde exultare.

Augustinus in epistola ad quemdam comitem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum h

Qui pectus suum tundit et se non corrigit, peccata solidat, non tollit.

Augustinus in quodam sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum i

Quis peccat in eo quod nullo modo caueri potest?

Augustinus libro III. de libero arbitrio.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum k

Ex quo incipit homo precepti esse capax, ex illo incipit posse peccare. Duobus modis peccat antequam sit sapiens: si aut se non accommodet ad accipiendum preceptum, aut cum acceperit non obseruet. Sapiens autem peccat, si se auertit a sapiencia.

Augustinus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum l

Peccatum est uoluntas retinendi uel consequendi quod iusticia uetat et unde liberum est abstinere.

Augustinus de duabus animabus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum m

Sane cum sola cogitatione mens oblectatur illicitis, non quidem decernens esse facienda, tenens tamen et uoluens libenter que statim ut attingerunt animum respui debuerunt, non negandum est esse peccatum, sed longe minus quam si in opere statuatur implendum. Et ideo de talibus quoque cogitationibus uenia petenda est pectusque percuciendum atque dicendum: Dimitte nobis debita nostra; faciendum quoque quod sequitur atque in oratione iungendum: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Augustinus XII. libro de trinitate.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum n

Neque enim sicut in illis duobus primis hominibus personam suam quisque portabat, et ideo si sola mulier cibum edisset illicitum, sola utique mortis supplicio plecteretur, ita dici potest in homine uno si delectationibus illicitis a quibus se auertere deberet continuo cogitatione libenter sola pascatur, nec facienda decernentur mala, sed tantum suauiter in recordatione teneantur, quasi mulierem sine uiro posse dampnari. Absit hoc credere. Hec quippe una persona est, totusque dampnabitur nisi hec que sine uoluntate operandi sed tamen cum uoluntate animi talibus oblectandi solius cogitationis senciuntur esse peccata per mediatoris graciam remittantur.

Augustinus ibidem.

Varia
Fons primus
Fons primus 1550 edition
[Back to top]

Peccatum o

In ipsis alimentis que utique concessa sunt, si forte excedit modum et accipit amplius quam est necesse, peccat. Cotidiana sunt ista que dico, sed tamen peccata sunt et non sunt leuia quia plura. Quia uero cotidiana et plurima sunt, timenda ruina multitudinis. Talia peccata dicimus, fratres, cotidianis elimosinis posse mundari.

Augustinus in libro de decem cordis.

Varia
Fons primus
cf. Peccatum q
[Back to top]

Peccatum p

Non regnet peccatum in uestro mortali corpore; non dicit non sit, sed non regnet. Inest peccatum cum delectaris; regnat cum consenseris.

Augustinus super Psalmum L.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum q

Nolite contempnere uenialia quia minima sunt, sed timete quia plura. Plerumque enim bestie minute multe necant. Nunquid minutissima sunt grana arene? Sed si arena amplius in nauim mittatur, mergit illam ut pereat. Quam minute gutte pluuie! Nonne flumina implent et domos deiciunt? Timenda est ergo ruina multitudinis et si non magnitudinis.

Augustinus de decem cordis.

Varia
Fontes proximus et primus
cf. Peccatum o
[Back to top]

Peccatum r

Tribus gradibus ad peccatum peruenitur: suggestione, delectatione, consensione. Ita ipsius peccati tres sunt differencie: et in corde, et in facto et in consuetudine; tanquam tres mortes: una quasi in domo cum corde consentitur libidini, altera quasi prolata iam extra portam, cum in factum procedit assensio, tercio cum in consuetudinis male tanquam mole terrena premitur animus, quasi in sepulcro iam putrens. Que tria genera mortuorum dominum resuscitasse, quisquis euangelium legit agnoscit.

Augustinus in libro de sermone domini in monte et ponitur de penitencia distinctione II.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Peccatum s

Liberum si confitemur arbitrium ut dicamus nos semper indigere auxilio. Et tam illos errare qui cum Manicheo dicunt hominem peccatum uitare non posse quam illos qui cum Iouiniano dicunt hominem peccare non posse. Velle currere est meum, sine Dei tamen auxilio non erit meum.

Ambrosius in quadam epistola.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Peccatum t

Peccare in Spiritum sanctum est per maliciam et inuidiam fraternam impugnare caritatem.

Ambrosius in libro de Spiritu sancto.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum u

Primum peccatum est cogitasse que mala sunt, secundum cogitationibus acquieuisse peruersis, tercium quod est deterius opere complesse, quartum post peccatum non facere penitenciam et in suo sibi complacere delicto.

Ieronymus libro I. super Amos.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum x

Cui deus uenter est, ei deus recens est. Quecumque uicia habemus et quotcumque peccata, tot recentes habemus deos. Iratus sum; ira michi deus est. Vidi mulierem et concupiui, libido michi deus est. Vnusquisque enim quod cupit et ueneratur, hoc illi deus est.

Ieronymus super Psalmum LXXX.: Non erit in te deus recens.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum y

Sicut non nunquam grauius est peccatum diligere quam perpetrare, ita nequius est odisse iusticiam quam non fecisse.

Ieronymus in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum z

Prioris peccati merito peccatorum subsequencium fouea tegitur ut qui malum sciens perpetrat, deinceps iuste in aliis eciam nesciens cadat. Hoc quippe agitur ut culpis culpa feriatur quas quatenus supplicia fiant peccancium ipsa incrementa uiciorum.

Gregorius libro XXV. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum ab

Non nunquam in paruis deterius quam in maiori peccatur. Maior enim quo cicius quiescit culpa cognoscitur, eo eciam celerius emendatur; minor uero dum quasi nulla creditur, eo peius quo et securius in usu retinetur.

Gregorius in omelia LIII. extreme partis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum ac

Hoc inter peccatum et delictum distat quod peccatum est malum facere, delictum uero bona derelinquere que sunt in opere tenenda; uel peccatum in opere est, delictum in cogitatione.

Gregorius omelia IX. secunde partis super Ezechielem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Quatuor modis peccatum perpetratur in corde, quatuor consummatur in opere. In corde namque suggestione, delectatione, consensu et defensionis audacia perpetratur. Fit enim suggestio per dyabolum, delectatio per carnem, consensus per spiritum, defensionis audacia per elationem. Quatuor modis peccatum consummatur in opere: prius namque latens culpa agitur, postmodum eciam ante oculos hominum sine confusione reatus aperitur, deinde et in consuetudinem ducitur, ad extremum quoque uel false spei seductionibus uel obstinatione misere desperationis enutritur.

Gregorius libro IIII. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum ae

Peccatum quod ex peccato oritur, non iam peccatum tantummodo, sed peccatum est et pena peccati quia iusto iudicio omnipotens Deus cor peccantis obnubilat ut precedentis peccati merito eciam in aliis cadat, ut qui malum sciens perpetrat, deinceps iuste in aliis eciam nollens cadat.

Gregorius libro XXV. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum af

Vsitata culpa obligat mentem ut nequaquam surgere possit ad rectitudinem. Conatur et labitur quia ubi sponte diu persistit, ibi et cum uoluerit cadit.

Gregorius in omelia.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum ag

Peccatum tribus modis admittitur. Nam aut ignorancia aut infirmitate aut studio perpetratur, et grauius est quidem infirmitate quam ignorancia, sed multo grauius studio quam infirmitate peccatur.

Gregorius in omelia et ponitur de penitencia distinctione II.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Peccatum ah

Posse enim peccare datum est homini non ut proinde peccaret, sed ut gloriosior appareret si non peccaret cum peccare posset.

Bernardus libro de libero arbitrio.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum ai

Peccantis lapsus non dono ascribendus potestatis sed uicio uoluntatis, et si datum fuit uoluntati posse stare ne caderet, non tamen resurgere si caderet. Non enim tam facile quis ualet exire de fouea sicut in eam labi.

Bernardus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum ak

Quare peccas? Quia nescis quid facias? Absit. Quia cogeris ut facias? Absit, sed quia placet ut sic facias.

Bernardus in quodam sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum al

Tanto maius peccatum esse cognoscitur, quanto maior qui peccat habetur. Crescit enim delicti cumulus iuxta ordinem meritorum, et sepe quod minoribus ignoscitur, maioribus imputatur.

Ysidorus de summo bono libro II.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum am

Maioris est culpe manifeste quam occulte peccare. Dupliciter enim reus est qui aperte delinquit quia agit et docet.

Ysidorus ibidem.

Varia
Fons primus
Fons primus 1550 edition
[Back to top]

Peccatum an

Istis fomitibus quasi quibusdam gradibus coalescit omne peccatum; cogitatio namque praua delectationem parit, delectatio consentionem, consentio actionem, actio consuetudinem, consuetudo necessitatem, necessitas mortem. Sicque in hiis uinculis homo implicatus quadam cathena uiciorum tenetur astrictus.

Ysidorus II. libro de summo bono.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum ao

Dyabolus nulla precedentis peccati uindicta superbiens peccauit; ego uisa eius pena contempnens ad peccatum properaui. Ille in innocencia constitutus, ego uero restitutus. Ille perstitit in malicia Deo reprobante, ego uero Deo reuocante. Ille uero obduratur ad punientem, ego uero ad blandientem. Et si uterque contra Deum: ille contra non requirentem se, ego uero contra morientem pro me. Ecce cuius ymaginis horrebam horrorem, in multis aspicio me horribiliorem.

Anselmus libro de casu dyaboli.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum ap

Mortale peccatum quantum michi uidetur triplici recte ratione distinguitur: mortale est quod a quouis non potest committi sine grandi corruptione sui, sine graui lesione proximi, et sine magno contemptu Dei. Cetera uero omnia uidentur michi uenialia. Veniale peccatum est reatus cui quantum est in se solum fide mediante nunquam debetur eterna dampnatio; mortale uero est reatus cui quantum est in se solum semper debetur eterna dampnatio.

Ricardus de differencia mortalis et uenialis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum aq

Hic discimus quod tantum unusquisque a diuinitate repellitur, quantum eius peccata cumulantur. Quantitas enim delicti mensura est repudii quia tantum a Deo reus longior redditur, quantum numeroso crimine dilatatur.

Cassiodorus super Psalmum V.: Expelle eos quoniam irritauere et cetera.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum ar

Tribus modis omne peccatum contrahitur: primus delictorum gradus est non reddere bona pro bonis, secundus reddere mala pro malis, tercius est tribuere mala pro bonis. Contra hec sunt tria laudabilia: primum impendere bona pro bonis, secundum malum pro malo non reddere, tercium perfectissimum uirtutis genus est: bonum pro malo tribuere.

Cassiodorus super Psalmo: Pro eo ut me diligerent detrahebant michi ego autem et cetera.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum as

Ideo peccamus quia de partibus uite omnes deliberamus, de tota nemo deliberat.

Seneca in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum at

Bonus uir est qui eo usque perduxit affectu animum ut non tantum peccare non uelit, sed eciam non possit.

Seneca libro de moribus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum au

Plerique metu peccare cessant, non innocencia. Profecto tales timidi, non innocentes dicendi.

Seneca in prouerbiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peccatum ax

Bis peccas cum peccato obsequium accommodas. Nichil peccant oculi, si non oculis animus imperet.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Clericus o
Cogitacio a, Cogitacio b, Cogitacio c, Cogitacio e, Cogitacio h, Cogitacio k
Confessio h, Confessio q
Coniugium a
Consciencia ab
Consideracio a, Consideracio ab
Consuetudo e, Consuetudo g, Consuetudo i, Consuetudo k, Consuetudo o, Consuetudo y
Conuersio q
Correctio y, Correctio ac, Correctio at, Correctio bx
Cupiditas a
Curiositas d
Excusacio a, Excusacio b, Excusacio i, Excusacio l, Excusacio x
Libertas c
Maria a
Passio ak
Pax ab
Pena a, Pena d, Pena r
RESIDIUATIO
Resurrectio e
Sanctitas a
Virtus e
Voluntas c

Varia