The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Peticio

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | Ubi

Peticio a

Cum aliquando tardius dat Deus, commendat dona non negat. Diu desiderata dulcius obtinentur, cito autem data uilescunt. Pete, quere, insta; petendo et querendo crescis ut capias. Seruat tibi Deus quod non uult cito dare ut et tu discas magna magne desiderare.

Augustinus de uerbis Domini capitulo I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peticio b

Male usurus eo quod uult accipere, Deo pocius miserante non accipit. Proinde si hoc ab illo petitur unde homo leditur, exauditus magis metuendum est ne quod posset non dare propicius, det iratus.

Augustinus super Iohannem capitulo LXXIII.: Quodcumque petieritis in nomine meo.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peticio c

Sepe uox nostra eo perficitur quo differtur, et cum superfacietenus peticio negligitur, uota nostra altius in cogitationum radice solidantur, sicut et semina messium gelu pressa solidantur, et quo ad superficiem tardius exeunt, eo ad frugem multipliciora consurgunt.

Gregorius libro XXVI. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peticio d

Desideria utique nostra dilatione extenduntur ut proficiant, proficiunt ut ad hoc quod perceptura sunt conualescant, excitantur in certamine ut maioribus cumulentur premiis in retributione; labor protrahitur pugne ut crescat corona uictorie.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peticio e

Cum is qui displicet ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora prouocatur.

Gregorius in pastorali.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peticio f

Non impetrat a Deo bonum quod poscit qui eius legi non obedit. Si enim id quod Deus precipit facimus, id quod petimus sine dubio optinemus.

Ysidorus libro III. de summo bono.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peticio g

Petentis negligencia reprehenditur ubi de dantis misericordia non dubitatur.

Crisostomus super illud Matthei: Petite et accipietis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peticio h

Supplicatio est quando desiderium mentis cum magna deuotione exprimitur.

Hugo.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Peticio i

Iustum est ut iugiter rogetur qui si non petatur offenditur.

Cassiodorus super illud Psalmorum: Fac cum seruo tuo.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peticio k

Honestius est rem negare quam longos terminos dare quia minus decipitur cui celeriter negatur; unde res ad multam instanciam exhibita, cara uidetur emptione.

Cassiodorus in quadam epistola.

Varia
Fontes proximo et primi
cf. Liberalitas u & Promissio b
[Back to top]

Peticio l

Quis nostrum contentus fuit aut leuiter rogari aut semel? Quis non cum aliquid a se peti suspicatus est, frontem abducit, uultum auertit, occupationes simulauit, longis sermonibus et de industria non inuenientibus exitum occasionem petendi abstulit, et uariis artibus necessitates properantes elusit? In angusto uero conpressus aut negauit aut distulit aut promisit sed difficulter, sed superductis superciliis, sed malignis et uix exeuntibus uerbis.

Seneca libro I. de beneficiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peticio m

Qui timide rogat, docet negare.

Seneca.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Peticio n

Nil petas quod negaturus fuisti, nil negabis quod petiturus fuisti.

Seneca.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Peticio o

Ingenuitatem ledes cum indignum roges. Negat sibi ipse qui quod difficile est petit. Petenti auctoritas datur cum credit dominum prestare posse quod petitur.

Seneca in prouerbiis.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Ubi

Amicicia bd
Beneficiencia ap
Clericus b
Contricio h
Diuicie br
Munus b (1), Munus b (2), Munus e
Oratio ba

Varia