The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Philosophia

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | Ubi

Philosophia a

Si qua uera philosophi dixerunt, ab eis sunt tanquam ab iniustis possessoribus in usum nostrum uendicanda.

Augustinus libro II. de doctrina Christiana.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Philosophia b

Non est religio a philosophis querenda qui eadem sacra recipiebant cum populis et de suorum deorum natura ac summo bono diuersas contrariasque sentencias in scolis personabant.

Augustinus in libro de uera religione.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Philosophia c

Philosophi eo dampnabilius colebant ydola quo illa que mendaciter agebant sic agerent ut cum populo ueraciter agere existimarentur.

Augustinus libro VI. de ciuitate Dei.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Philosophia d

Qui de mensa et uino regis noluerunt comedere ne polluerentur, si sapienciam atque doctrinam Babiloniorum scirent esse peccatum, nunquam acquiescerent discere quod non licebat.

Ieronymus super Danielem.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Philosophia e

Res siquidem monstruosa est philosophus curialis, et dum utrumque esse affectat, neutrum est eo quod curia philosophiam excludit, et ineptias curiales philosophus usquequaque non recipit.

Crisostomus libro I. de curialium nugis et uestigiis philosophorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Philosophia f

Quicumque ad scienciam pertingere cupit, si relicta ueritate arcium reliquis se implicare uoluerit, materiam laboris ut non dicam infinitam plurimam inueniet et fructum exiguum. Quapropter michi uidetur primum operam dandam esse artibus ubi fundamenta sunt omnium et pura simplaque ueritas aperitur; et ideo errant qui relictis artibus quasdam sibi sciencias eligunt in quibus se posse fieri perfectos putant.

Hugo in didascalicon libro III.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Philosophia g

In philosophis enim fuit uenerabilis ymago uirtutis, dum sine fide et dilectione substancia uirtutis esse non possit. Et utinam, inquit, inueniatur in nobis qui uirtutis ymaginem teneat. Quis enim umbras uirtutum induit quibus uidemus floruisse gentiles? Quis enim Themestodis diligenciam, Frontonis grauitatem, Socratis continenciam, Fabricii fidem, pudiciciam Cipionis, longanimitatem Vlixis, Catonis pietatem imitatur, qui quasi quedam seculorum suorum sidera splenduerunt, tempora sua illustrantes? Sed quia Christum non cognouerunt, euanuerunt in cogitationibus suis superbia tumescentes, uera humilitate carentes, humanam gloriam appetentes, et seipsos esse sapientes estimantes et dicentes: Stulti facti sunt, Romanos I.

Hugo ibidem.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Philosophia h

O felicia antiquorum tempora in quibus ipsi imperatores mundum regentes seipsos philosophie dederunt ut patuit de Alexandro Macedone, de Iulio Cesare, de Tholomeo rege. Cuiuslibet enim regni gloria creuit in immensum quamdiu arcium liberalium studia in ipso floruerunt. Victoria enim milicie et gloria et philosophia quasi simul concurrerunt. Et merito quia philosophia uera docet iuste et recte regnare. Per me enim reges regnant, ait Sapiencia.

Ibidem et scribit Alexander de naturis rerum.

Varia
Fontes proximo et primi
[Back to top]

Philosophia i

Pisces fortasse philosophos uocat qui huius mundi naturam erratica curiositate pertractant. Nam sicut illi posita fronte itinera sibi resecant pelagi inundatione confusa, ita et isti capite demisso uenas rerum ratione humana assiduo labore perquirunt.

Cassiodorus super illud Psalmorum: Volucres celi et pisces maris.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Philosophia k

Astrologiam sacrilegam summa intentione fugiamus quam eciam nobilium philosophorum iudicia dampnauerunt.

Cassiodorus super Psalmum LXX.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Philosophia l

Vbi se in astrologie partem labilis error infuderit et uitas mortalium de cursu stellarum putauerit colligendas, tunc abhominandi, tunc pocius ceci sunt cum se estimant preuidere que creator nobis utiliter decreuit abscondere.

Cassiodorus super illud Psalmorum: Appropinquanti sibi.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Philosophia m

Philosophia est disciplina omnium rerum diuinarum et humanarum rationes inuestigans.

Tullius in libro de uniuersalitate.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Philosophia n

O uite philosophia dux! O uirtutis indagatrix expultrixque uiciorum! Tu inuentrix legum, tu magistra morum et discipline fuisti.

Tullius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Philosophia o

Epichetus philosophus aiebat litteras atque doctrinas philosophie cum in hominem falsum atque degenerem tanquam in uas spurcum atque pollutum influxissent, ueterari, mutari, corrumpi et urinam fieri. Est, inquit, uidere nonnullos pecunie cupidos, glorie multos, libidinum seruos ut cum qualitate impugnet oratio. Reprehensibile enim apud philosophos fuit profiteri uitam philosophicam et tamen non uiuere secundum eam.

Agellius libro XVII.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Philosophia p

Nomen philosophi a Picthagora ortum habuit qui interrogatus quid profiteretur uerecundendo philosophum, id est amatorem sapiencie, se esse respondit quoniam sapientem profiteri arrogantissimum uidebatur. Ita deinceps posteris placuit ut quantumcumque quis sibi uel aliis in sapiencia excellere uideretur, non nisi philosophus uocaretur.

Ysidorus libro VIII. ethimologiarum.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Philosophia q

Nunquam in tantum conualescet nequicia, nunquam sic contra uirtutes coniurabitur ut non philosophie nomen uenerabile et sacrum maneat.

Seneca epistola XIIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Philosophia r

Tamdiu liberalibus artibus immorandum est, quamdiu animus agere melius non potest; rudimenta sunt nostra, non opera; sunt autem liberalia dicta quia libero digna.

Seneca epistola XVII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Philosophia s

Multis ad philosophandum obsistere diuicie, paupertas autem expedita est secura. Aut ergo pauper sis, aut pauperi similis, si animo uacare uis.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Philosophia t

Sic discamus ut que fuerunt uerba sint opera. Nullos autem peius mereri de omnibus mortalibus iudico quam qui philosophiam uelut quoddam artificium uenale didiscerunt qui aliter uiuunt quam uiuendum esse precipiunt.

Seneca epistola XVIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Philosophia u

Vtinam quemadmodum uniuersa mundi facies in conspectum uenit, ita philosophia tota nobis possit occurrere similimum mundo spectaculum; profecto omnes mortales in admirationem sui raperet, relictis hiis que nunc magna magnorum ignorancia credimus.

Seneca ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Philosophia x

Facere docet philosophia, non dicere; et hoc exigit ut ad legem suam quisque uiuat, ne orationi uita dissenciat, ut uerbis opera concordent, ut ipse ubique pars sibi idemque sit. Obserua si uestis tua domusque dissenciant, nunquid in te liberalis sis in tuos sordidus, nunquid cenes frugaliter edifices luxuriose; unam semel ad quam uiuas regulam pretende, et ad hanc omnem uitam tuam exequa. Quidam se domi contrahunt, dilatant foris et extendunt.

Seneca epistola XX.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Philosophia y

Hoc enim turpissimum est quod nobis obici solet uerba philosophie non opera nos tractare.

Seneca epistola XXIIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Curiositas ab, Curiositas ai, Curiositas al, Curiositas aq
Doctrina am
Fides l
Paupertas am
Relinquere m
Studium am

Varia