Predestinatio siue prouidencia diuina
Predestinatio siue prouidencia diuina a
Predestinatio est diuine uoluntatis per graciam electio.
Augustinus libro de predestinatione sanctorum.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Predestinatio siue prouidencia diuina b
Sicut tu memoria tua non cogis facta esse que preterierunt, sic Deus presciencia sua non cogit facienda que futura sunt.
Augustinus libro III. de libero arbitrio.
Fons primus
[Back to top]
Predestinatio siue prouidencia diuina c
Predestinatorum ita certus est numerus ut nec addatur eis quicquam nec minuatur ex eis. Tene ergo quod habes ne alius accipiat coronam tuam. Si enim alius non est accepturus nisi iste perdiderit, certus est
numerus.
Augustinus de predestinatione sanctorum.
Fons primus
[Back to top]
Predestinatio siue prouidencia diuina d
Predestinatio Dei multis est causa standi, nemini est causa labendi.
Augustinus libro de predestinatione sanctorum.
Fons primus
[Back to top]
Predestinatio siue prouidencia diuina e
Sicut tu quedam que fecisti meministi, nec tamen que meministi omnia fecisti, ita Deus omnia quorum ipse est actor prescit, nec tamen omnium que prescit ipse actor est. Quorum autem non est malus actor, iustus
est ultor.
Augustinus libro III. de libero arbitrio.
Fons primus
[Back to top]
Predestinatio siue prouidencia diuina f
Nemo uenit nisi tractus. Quare illum trahat et illum non trahat? Noli uelle iudicare, si non uis errare. Semel accipe et intellige. Nondum traheris? Ora ut traheris. Ramum uiridem ostendis oui et trahis illam.
Nuces puero demonstrantur et trahitur, et quo currit trahitur, amando trahitur, sine lesione corporis trahitur, cordis uinculo trahitur.
Augustinus super Iohannem omelia XXVII.
Fons primus
[Back to top]
Predestinatio siue prouidencia diuina g
Presciencia est unamquamque rem antequam ueniat uidere, et id quod futurum est priusquam presens fiat preuidere.
Gregorius in dyalogo.
Fons primus
[Back to top]
Predestinatio siue prouidencia diuina h
Obtineri nequaquam possunt que predestinata non fuerunt, sed ea que sancti uiri orando efficiunt, ita predestinata sunt ut precibus obtineant. Nam ipsa quoque perhennis regni predestinatio ita est ab omnipotente
Deo disposita ut ad hoc electi ex labore perueniant, quatinus postulando mereantur accipere quod eis omnipotens Deus ante secula disposuit donare.
Gregorius in dyalogo libro I.
Fons primus
[Back to top]
Predestinatio siue prouidencia diuina i
Prefixi dies singulis ab interna Dei presciencia nec augeri possunt nec minui, nisi contingat ut ita presciantur, ut aut optimis operibus longiores fiant, aut cum pessimis breuiores.
Gregorius in moralibus.
Fons primus
[Back to top]
Predestinatio siue prouidencia diuina k
Prouidencia Dei ita omnia disposuit quod nichil ociosum remansit. Maliciam non fecit; cum tamen ab aliis inuentam prohiberi possit, non prohibet. Si enim malicia non esset, uirtus contrarium non haberet, nec
claresceret, nec examinatio fieret, non probata uero nec examinata nec uirtus esset.
Origenes super illud Numeri XXII.: Stetit angelus Domini contra Balaam.
Fons primus
[Back to top]
Predestinatio siue prouidencia diuina l
Tolle maliciam fratrum Ioseph et inuidiam simul perimes dispensationem Dei, et que in Egypto pro salute omnium gencium gesta sunt. Si Ioseph non uenditur, sompnium pharaonis non exponitur, nemo frumenta in
Egypto congregabit, peribit Egyptus et finitime regiones, et ipse Israel et semen eius querens panem Egyptum non ingreditur, nec egredietur in mirabilibus Dei nec fient uirtutes quas fecit per Moysen et Aaron: nemo
mare Rubrum sicco pede transibit, non dabitur manna nec aqua de petra, nec lex in monte Sinai, et terram promissionis nullus intrabit.
Origenes ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Predestinatio siue prouidencia diuina m
Tolle regis Balaac maliciam et nusquam erunt prophete Balaam. Aufer maliciam Iude et proditionem, auferes pariter et crucem Christi et passionem. Si non fuisset mors Christi, nec resurrectio eius, nec aliquis
primogenitus ex mortuis, nec spes resurrectionis.
Origenes ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Predestinatio siue prouidencia diuina n
Tolle astucias dyaboli, nec erit corona uictorie legitime certanti. Si desint obsistentes, non erunt agones, nec uictoribus munera pararentur. Non solum ergo bonis utitur Deus ad opus bonum, sed eciam malis.
Sunt uasa ad honorem, sunt ad contumeliam, utraque tamen necessaria.
Origenes ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Predestinatio siue prouidencia diuina o
Persecutionibus crebris utitur ut cito predestinatorum numerus impleatur.
Cassiodorus super Psalmum LXXXIX.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Gratitudo cHomo f, Homo g
Malicia a
Penitencia d
Remuneratio a
Varia