The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Promissio

______________________________


a | b | c | d | e | f | Ubi

Promissio a

Est contra officium non nunquam promissum soluere sacramentum, sicut Herodes qui necem Iohannis prestauit ne promissum negaret.

Ambrosius libro I. de officiis.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Promissio b

Quid honestius: rem negare aut longos terminos dare? Terminum termino addere roganti est hoc tempore calliditas negandi.

Cassiodorus in quadam epistola.

Varia
Fons primus
cf. Liberalitas u & Peticio k
[Back to top]

Promissio c

Expectans expectaui dominum, nec intendit michi. Sperabam quod daret effectui uerbum suum et graciam quam uerbis promiserat, operibus exiberet. Adhuc eciam promissam expecto graciam, fortasse sicut Arturum Britannia, sicut Iudea messiam. Magna enim debet esse in promissione discretio quia inanis promissio sepe de amicis sibi comparat inimicos.

Petrus Rauennas in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Promissio d

Timeo ne in nostra promissione illud uulgare prouerbium locum habeat: dum herba crescit, equs moritur; et dum fugans canis mingit, fugiens lupus uadit. Dubitatur enim an sit beneficium cuius dilatio cruciat expectantem.

Idem in quadam epistola.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Promissio e

Sunt qui plura promittunt et pauca reddunt, et eos quibus menciendo promittunt, inimicos sibi faciunt.

Glossa super illud Ecclesiastici XX.: Mores hominum mendacium sine honore.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Promissio f

Priusquam promittas deliberes et cum promiseris facias. Prius si negaueris, fecisse postea fallere est. Id ergo agas ut ne quis merito tuo te oderit.

Seneca in libro de moribus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Beneficiencia ad

Varia