The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Querere Deum

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | Ubi

Querere Deum a

Querite faciem eius semper. Si semper queritur, quando inuenitur? An semper dixit in tota uita qua hic uiuitur ex quo hic debere nos facere cognouimus quando et inuentus querendus est? Iam Deum inuenit fides sed adhuc eum querit spes; caritas autem et inuenit eum per fidem et eum querit habere per spem, ubi tunc sic inuenitur ut ultra non queratur. Forte et cum facie ad faciem uiderimus eum sicuti est, adhuc perquirendus erit et sine fine querendus quia sine fine amandus.

Augustinus super Psalmum CIIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Querere Deum b

Queramus inueniendum, queramus inuentum. Vt inueniendus queratur, occultus est; ut inuentus queratur, immensus est.

Augustinus super Iohannem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Querere Deum c

Si homo ita creatus est ut per id quod in eo precellit, attingit illud quod cuncta precellit, id est unum uerum optimum sine quo nulla natura subsistit, nulla doctrina instruit, nullus usus expedit. Ipse queratur ubi nobis secura sunt omnia; ipse cernatur ubi nobis omnia certa sunt; ipse diligatur ubi nobis recta sunt omnia.

Augustinus de ciuitate Dei.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Querere Deum d

Quod difficilius queritur solet dulcius inueniri.

Augustinus super Psalmum CIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Querere Deum e

Querite Dominum dum inueniri potest, modo non uidetur Dominus et prope est. In iudicio uidebitur et prope non erit. Necdum in iudicio apparuit et si queritur, inuenitur. Nam miro modo cum in iudicio apparuerit, et uideri potest et inueniri non potest.

Gregorius libro XXVII. moralium capitulo X.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Querere Deum f

Nemo te, Domine, querere ualet nisi qui prius inuenerit. Vis ergo inueniri ut queraris, queri ut inueniaris; potes queri et inueniri, non tamen preueniri.

Bernardus de diligendo Deo.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Querere Deum g

Si nolumus frustra querere Dominum, queramus ueraciter, queramus frequenter, queramus perseueranter ut nec queramus pro illo aliud, nec cum illo aliud, sed nec ab illo ad aliud conuertamur. Facilius enim celum et terram transire quam ut sic querens non inueniat, sic petens non accipiat, et sic pulsanti non aperiatur.

Bernardus sermone XXIIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Querere Deum h

Inquirimus ueritatem in nobis, in proximis, in sui natura: in nobis nosmetipsos diiudicando, in proximis eorum malis compaciendo, in sui natura mundo corde contemplando.

Bernardus de duodecim gradibus humilitatis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Querere Deum i

Si non uendideris omnia, non emes; et si animam non habueris sollicitam et querentem, non inuenies. Duo enim oportet adesse et a uite huius negociis abesse et uigilantem esse.

Crisostomus Mattheum XIII. super illud: Et uendit uniuersa.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Querere Deum k

Id quere quod potes inuenire, id disce quod potes scire, id opta quod optari coram bonis potest.

Seneca in quadam epistola.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Ubi

Deus y

Varia