The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Residiuatio

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | Ubi

Residiuatio a

Nullum scelus coram Deo tam abhominabile fit, quam preterita peccata unicuique nostrum dimissa reminiscendo gaudere et inde exultare.

Augustinus in epistola ad quemdam comitem.

Varia
Fons primus
cf. Peccatum g
[Back to top]

Residiuatio b

Post lauacrum mundus esse negligit qui post lacrimas uite innocenciam non custodit. Lauantur quidem et mundi non sunt quia commissa flere non desinunt, et iterum flenda committunt.

Augustinus in glossa super illud Ecclesiastici XXXIIII.: Qui baptizatur a mortuo et cetera.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Residiuatio c

Post fletum non committas quod iterum necesse sit flere ne defendas quod male locutus es, et quod maliciosa mente concepisti, pessimo facto ne replices.

Glossa super illud Ecclesiastici XIX.: Non iteres uerbum durum et nequam.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Residiuatio d

Venisti per uiam fornicationis, ambula per uiam castitatis; uenisti per uiam auaricie, ambula per uiam elymosine. Si autem per ipsam uiam redieris, iterum sub regno uadis Herodis.

Crisostomus super illud Matthei II.: Per aliam uiam reuersi sunt.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Residiuatio e

Cogita, o homo, grauiorem esse culpam post ueniam, renouatum uulnus peius dolere post curam, molestius hominem sordidari post graciam. Quare indulgencie ingratus est qui post ueniam peccat; sanitatis indignus est qui semetipsum postquam sanatus est uulnerat, nec mundari meretur qui semetipsum post graciam sordidat.

Crisostomus in omelia quadam.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Residiuatio f

Qui gaudet in bonis que inuenit, et recordatur mala que euasit, difficile redit ad malum.

Idem super Mattheum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Residiuatio g

Plerumque utile est arrogantibus deseri a Deo, quatenus sue infirmitatis conscii ad humilitatem redeant ut humiles post casum existant.

Ysidorus libro III. de summo bono.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Residiuatio h

Vniuscuiusque casus tanto maioris est criminis, quanto priusquam caderet maioris erat uirtutis.

Ysidorus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Correctio br
Peccatum g, Peccatum z, Peccatum ae, Peccatum af
Penitencia l
Verecundia l

Varia