The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Resurrectio

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | Ubi

Resurrectio a

Resurgent sanctorum corpora sine ullo uicio, sine ulla deformitate, sine ulla corruptione onere difficultate in quibus tanta facilitas, quanta felicitas erit.

Augustinus in enchiridion.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Resurrectio b

Surrexit Christus, exultet uniuersus mundus. Par etenim est ut sicut omnis creatura luctiuago doluit ploratu in morte creatoris sui, et que funere e noctis obscuro prosecuta est exequias in cruce morientis, nunc triumphalem ab inferis reditum leta suscipiat resurgentis.

Augustinus in quodam sermone de pascha.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Resurrectio c

Ecce surrexit ab antro sepulchri rediuiua caro phenicis quam cynamonia decoxerat pietatis. Granum frumenti quod solum in terra mortificatum est in passione, multum fructum attulit in resurrectione. Solus enim mortuus est, sed solus minime resurrexit. Quorum enim sepulchra in eius passione sunt patefacta, horum corpora Christo resurgente sunt de puluere suscitata. Et sicut cum Domino surrexerunt, ita cum eo ascendente eciam ipsi ascendisse creduntur.

Augustinus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Resurrectio d

Tres mortuos inuenimus a Domino resuscitatos uisibiliter, milia inuisibiliter. Quot autem mortuos uisibiliter suscitauerit, quis nouit? Non enim scripta sunt omnia signa que fecit, que si scripta essent, arbitror totum mundum non posse libros capere.

Augustinus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Resurrectio e

Tres, scilicit filiam archisinagogi adhuc in domo iacentem, iuuenem filium uidue extra portas elatum, et Lazarum quatriduanum sepultum. Sunt tria genera peccatorum quos hodie suscitat Christus: delectationis, operis, consuetudinis.

Augustinus de uerbis Domini.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Resurrectio f

In hac die peccator de indulgencia desperare non debet. Si enim latro paradysum meruit, cur non mereatur ueniam Christianus? Et si illi Dominus cum crucifigitur miseretur, multo magis huic miserebitur cum resurgit. Nam si passionis humilitas tantum prestitit confitenti, resurrectionis gloria quantum tribuet deprecanti? Largior enim solet esse ad prestandum leta uictoria quam addicta captiuitas.

Augustinus in sermone de pascha.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Resurrectio g

Raptus est Dei Filius ab humanitate ad diuinitatem in assumptione, a passibilitate ad immortalitatem in resurrectione, a minoritate ad Patris equalitatem in ascensione quia quantus fuit descensus a sinu Patris ad patibulum crucis, tantus fuit ascensus a patibulo crucis usque ad dexteram Patris.

Augustinus in glossa super illud Apocalipsis XII.: Raptus est Filius eius ad eum et ad tronum.

Varia
Fons nondum repertus
cf. Acesnsio d
[Back to top]

Resurrectio h

Venit Christus et completa sunt in ortu eius, uita, dictis, factis, passionibus, morte, resurrectione, ascensione omnia preconia prophetarum.

Augustinus in epistola ad Volusianum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Resurrectio i

Hec est dies quam fecit et cetera. Quis, inquit, dies? Nempe ille qui tribuit uiuendi principium, lucis exordium, auctor luminis ipse Dominus Ihesus Christus qui de semetipso ait: Ego sum, inquit, dies qui per diem ambulat, non offendit. Est enim pascha uere anni principium, primi mensis exordium, nouella germinum reparatio ac tetre yemis nocte discussa, primi ueris restituta iocunditas in quo Deus defixo humo celi machinam suspendens, diem solis ardore radiauit, splendorem lune solatio noctis attribuit, pendentem celi cameram splendencium syderum decorauit ornatu.

Ambrosius in epistola de misterio pasche.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Resurrectio k

In ipso raptu mors preueniet et quasi per soporem ut egressa anima in momento reddatur.

Ambrosius super illud ad Thessalonicenses: Rapiemur cum illis in nubibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Resurrectio l

Cerne manus, Iudee, quas fixeras; cerne latus, Romane, quod foderas. Videte corpus an idem sit quod dicebatis clam nocte tulisse discipulos.

Ieronymus in epistola ad Eliodorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Resurrectio m

Redemptor noster suscepit mortem ne mori timeremus. Ostendit resurrectionem ut nos posse resurgere confidamus.

Gregorius libro XIIII. moralium super illud Iob: Scio quod redemptor et cetera.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Resurrectio n

Non casu factum est ut discipulis Dominum uidentibus post resurrectionem, electus ille discipulus tunc deesset, post autem ueniens audiret, audiens dubitaret, dubitans palparet, palpans crederet. Non casu gestum est, sed uidendo et palpando factus est testis uere resurrectionis.

Gregorius in omelia tractans illud Iohannis XX.: Quia uidisti me Thoma credidisti.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Resurrectio o

Quod discipuli tarde crediderunt, non tam infirmitas illorum quam nostra firmitas fuit. Nam illis dubitantibus resurrectio multis argumentis monstratur quia et comedit et se oculis uidendum et manibus contrectandum prebuit quod de solo spiritu esse non potest. Minus, inquit, michi Maria Magdalena prestitit quam Thomas qui diu dubitauit.

Gregorius super illud Matthei ultimo: Quidam autem dubitauerunt.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Resurrectio p

Sunt nonnulli considerantes quod spiritus a carne soluitur, quod caro in putredinem uertitur, quod putredo in puluerem redigitur, quod puluis in elementis soluitur ut nequaquam ab humanis oculis uideatur, resurrectionem fieri posse desperant. Et dum arida ossa despiciunt, hec uestiri carnibus rursum quod ad uitam uiridescere posse diffidunt. Qui si resurrectionis fidem ex obediencia non tenent, certe hanc tenere ex ratione debuerant. Quid enim cotidie nisi resurrectionem nostram in elementis suis mundus imitatur? Nam per momenta temporum cernimus arbusta uiriditatem foliorum amittere, a fructuum prolatione post largitionem cessare; et ecce subito quasi ex arescenti ligno uelut quadam resurrectione ueniente uidemus folia erumpere, fructus grandescere, et totam arborem rediuiuo decore uestiri.

Gregorius libro XIIII. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Resurrectio q

Consideremus paruum cuiuslibet arboris semen quod in terra iacitur ut arbor ex illo producatur et comprehendamus si possumus, ubi in illa tanta paruitate seminis tam immensa arbor latuit que ex illo processit, ubi lignum, ubi cortex, ubi uiriditas foliorum, ubi ubertas fructuum. Nunquid nam in semine tale aliquid uidebatur cum in terra iaceretur? Quid ergo mirum si tenuissimum puluerem a nostris oculis in elementis redactum cum uult Deus in hominem reformat, qui ex tenuissimis seminibus immensa arbusta reintegrat?

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Resurrectio r

In omni re aut actu uirtus agendi spes est futuri. Qui enim arat, arat ut metat; qui pugnat, pugnat ut uincat. Et post pauca: Tolle ergo spem resurrectionis et soluta est obseruancia omnis pietatis.

Crisostomus super illud Matthei XXII.: Qui dicunt non esse resurrectionem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Resurrectio s

Si igitur resurrectio non est, neque Deus est, neque prouidencia est, tunc casu omnia feruntur et aguntur. Videmus enim plurimos iustos esurientes et iniuriam pacientes, peccatores autem et iniustos in diuiciis et in omni uoluptate habentes, sed quis unquam hoc iusti iudicii uel sapientis prouidencie opus bene senciens suspicabitur? Erit ergo resurrectio. Iustus enim Deus et hiis qui confidunt in eum mercedis retributor.

Damascenus libro IIII.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Resurrectio t

Proho dolor! Tempus peccandi, terminus recidiuandi facta est resurrectio saluatoris.

Bernardus in sermone.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Resurrectio u

Resurget iustus ut iudicet, peccator ut iudicetur, impius ut sine iudicio puniatur.

Cassiodorus super illud Psalmorum: Non resurgunt impii in iudicio.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Resurrectio x

Affligamur in eius passione, gaudeamus in eius resurrectione. Sic enim possumus ipsius dici, si eius dispensationibus meremur aptari.

Cassiodorus super Psalmum XIX.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Resurrectio y

Est in Christo homine uniuscuiusque nostrum caro, sanguis et portio. Vbi ergo portio mea regnat, regnare me credo; ubi dominatur sanguis meus, dominari me sencio; ubi glorificatur caro mea, me gloriosum esse cognosco.

Maximus in sermone de pascha.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Resurrectio z

Quia in paradyso mulier propinauit uiro mortem, a sepulcro mulier uiris annunciat uitam, ut sicut occasionis sexus muliebris fuit introductio mortis, ita hic ex pietate sexus muliebris nunciatio uite ut que uiro transfuderat culpam, transfundet et graciam.

Rabanus super illud Matthei ultimo: Ite nunciate fratribus meis.

Varia
Fontes proximus et primi
cf. Mulier z
[Back to top]

Resurrectio ab

Quod apostoli resurrexisse Dominum mulieribus nunciantibus aut non credunt, aut deliramentum iudicasse referuntur, grauiter nemo arguat. Alte dubitat qui altius credit. Decipi non potest qui non est facilis auditor. Ignauus nimis est qui post exemplum inuenitur incautus. Rudis miles ad aciem concurrit quia causam belli nescit, ius bellatoris ignorat, pericia autem est non segnicies cum sensim miles ueteranus accedit.

Petrus Rauennas sermone LXXIX.

Varia
Fons primus
cf. Bellum at
[Back to top]

Resurrectio ac

Desinunt ista, non pereunt, et mors quam pertimescimus ac recusamus intermittit uitam, non eripit. Veniet iterum qui nos in luce reponet dies. Equo animo debet redditurus exire. Obserua orbem rerum in se remeancium. Estas abiit sed alter illam annus adducit; hyemps cecidit, referant illam sui menses; solem nox obruit, sed ipsam statim dies abiget.

Seneca XXXVI. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Nunquid stultissimum dices, si quis existimet lucerne peius esse cum extincta est quam antequam extinguitur? Nos quoque extinguimur. Quid enim refert utrum incipias an desinas cum utriusque rei hic sit effectus non esse?

Seneca LV. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Amor ag, Amor ah
Ascensio c, Ascensio d, Ascensio h, Ascensio i, Ascensio l. Ascensio y

Varia