Reuerencia
Reuerencia a
Cham nuditatem patris irrisit et semen suum in seruitutem perpetuam dampnauit. Absalon quoque Dauid de regno expulit et concubinas eius incestauit, sed morte condignas penas luit. Elysei caluicium pueri Bethel
irriserunt et duo ursi de saltu ex eis quadraginta duos lacerauerunt, quia puerilis stulticia Iudeorum in Caluarie loco Christum crucifixum irrisit. Sed quadragesimo secundo anno post ascensionem eius duo ursi,
Vaspacianus et Tytus, de saltu gencium egressi illusores seuissime laniauerunt.
Glossa Ecclesiastici III. super illud: Honora patrem tuum ut superueniat tibi benedictio et cetera.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Reuerencia b
Boni reuerendi sunt ne offendantur, ne fortasse per eos ille prouocetur ad iram qui eorum corda semper inhabitat.
Gregorius super Ezechielem.
Fons primus
[Back to top]
Reuerencia c
Cham filii Noe sentencia dampnantur qui suorum prepositorum culpas in publico produnt. Habituri Sem meritum et Iaphet, si reuerenter operiunt.
Ysidorus libro III. de summo bono.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Reuerencia d
Dignitas est alicuius cultu et honore et uerecundia digna auctoritas.
Tullius in rethorica.
Fons primus
[Back to top]
Reuerencia e
Obseruancia est per quam homines aliqua dignitate antecedentes cultu quodam et honore ueneramus.
Tullius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Reuerencia f
Reuerencia est uirtus aliqua prelacione sublimatis debite honorificacionis cultum exhibens.
Tullius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Reuerencia g
Veneracio est uirtus qua reuerenciam exhibemus maioribus in corporis humiliacione gestu, nutu et uerborum emissione.
Tullius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Reuerencia h
Pictagore tanta ueneracio ab auditoribus tributa est ut que ab eo acceperant, in disputationem deducere nephas putarent. Quin eciam interpellati ad reddendam causam hoc solum respondebant: ipsum dixisse; magnus
honor sed scolatinus.
Valerius Maximus libro VIII. de memorabilibus dictis et factis.
Fons primus
[Back to top]
Reuerencia i
Non possumus ob honores reuerencia iudicare dignos quos ipsis honoribus iudicamus indignos.
Boecius libro III. de consolacione.
Fons primus
[Back to top]
Reuerencia k
Bonus uir sine Deo nemo est. Ille dat consilia magnifica et erecta. Magnorum fluminum capita ueneramur; coluntur aquarum calencium fontes et stagna que uel opacitas uel immensa altitudo sacrauit.
Seneca XL. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Reuerencia l
Si hominem uideris interitum periculis, intactum cupiditatibus, inter aduersa felicem, in mediis tempestatibus placidum, ex superiore loco homines uidentem, non subibit te ueneracio eius? Vis istuc diuina
descendit.
Seneca ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Reuerencia m
Multum egerunt qui ante nos fuerunt sed non peregerunt. Suscipiendi tamen sunt et ritu deorum colendi. Quam ueneracionem preceptoribus meis debeo, eandem illis preceptoribus generis humani a quibus tanti boni
inicia fluxerunt. Si consulem uidero aut pretorem, omnia quibus honor haberi solet faciam: equo desiliam, caput adaperiam, semita sedam. Quomodo ergo Marchum Catonem, Lelium Sapientem et Socratem cum Platone in
animum meum sine dignacione summa recipiam? Ego illos ueneror et tantis nominibus assurgo.
Seneca LXV. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Angelus q, Angelus rContemptus i
Ecclesia y
HONOR
Martirium a
Varia