Salus
Salus a
Nullum credimus ad salutem nisi Deo inuitante uenire; nullum inuitatum salutem nisi Deo auxiliante operari; nullum nisi orantem auxilium promereri; nullum uoluntate Dei perire sed permissu.
Augustinus in libro de diffinitionibus.
Fons primus
[Back to top]
Salus b
Nullum omnipotenti Deo tale sacrificium, quale est zelus animarum.
Gregorius omelia XII. super Ezechielem.
Fons primus
[Back to top]
Salus c
Monstratur quod non omnes diuites pereunt, nec pauperes saluantur uniuersi, sed ex istis et illis saluantur et pereunt.
Crisostomus super illud Matthei XXIIII.: Vnus assumetur et alter.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Salus d
Tria sunt que ab inicio et ante aduentum Christi et post ad salutem obtinendam necessaria fuerunt, scilicet fides et sacramenta fidei et opera bona. Que tria ita coherent ut salutis effectum habere non possint,
si simul non fuerint, quia nec fides meritum habet, si dum potest operari negligitur, nec opus bonum est aliquod, si sine fide fit. Et rursus fides operans hominem sanctificare non sufficit, si eam que in sacramentis
Dei constat sanctificationem concipere contempnit.
Hugo de sacramentis libro I. parte X.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Anima i, Anima yError h
Vicium p
Varia