Sanctitas uel sanctus
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | Ubi
Sanctitas uel sanctus a
Nullus sanctus et iustus caret peccato, nec tamen ex hoc desinit esse iustus uel sanctus cum affectu teneat sanctitatem.
Augustinus de diffinitione ecclesie dogmatum.
Fons primus
cf. Peccatum e
[Back to top]
Sanctitas uel sanctus b
Ille iuste et sancte uiuit qui rerum integer estimator est. Ipse est qui ordinatam habet caritatem, ne aut diligat quod non est diligendum, aut non diligit quod est diligendum, aut amplius diligit quod minus est
diligendum, aut minus diligit quod amplius diligendum est, aut minus aut amplius quod eque diligendum est.
Augustinus in libro de doctrina Christiana.
Fons primus
[Back to top]
Sanctitas uel sanctus c
Ista sunt que sanctitatis causa seruanda sunt: pudicicia corporis, castitas anime et ueritas doctrine.
Augustinus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Sanctitas uel sanctus d
Quanto est quisque sanctior et desiderii sancti plenior, tanto est eius in orando fletus uberior.
Augustinus in libro de ciuitate Dei.
Fons primus
[Back to top]
Sanctitas uel sanctus e
Discamus ergo et sanctorum inuidiam ut imitemur pacienciam et cognoscamus illos non nature prestantioris fuisse, sed obseruancie maioris, nec uicia nescisse, sed emendasse.
Ambrosius in libro de Ioseph.
Fons primus
[Back to top]
Sanctitas uel sanctus f
Nec rusticus et tantum simplex frater ideo se sanctum putet, si nichil nouerit, nec peritus et eloquens in lingua estimet sanctitatem. Multoque melius est de duobus imperfectis rusticitatem sanctam habere quam
eloquenciam peccatricem.
Ieronymus in epistola ad Nepocianum.
Fons primus
[Back to top]
Sanctitas uel sanctus g
Non Ierosolimis fuisse sed Ierosolimis bene uixisse laudandum est quia de Ierosolimis et de Britannia equaliter patet aula celestis.
Ieronymus in epistola ad Paulinum.
Fons primus
[Back to top]
______________________________
Ab omni nequicia mundum necesse est esse et dolo qui cupit regnare cum Christo. Si uis habere partem cum Christo, Christi exemplo tibi uiuendum est. Si sanctorum cupis habere consorcium, a malicie et nequicie
cogitatu pectus emunda que non nisi sanctos et iustos, simplices, innocentes et puros celestis aula suscipiet.
Ieronymus in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Sanctitas uel sanctus h
Sancti uiri quo altius apud Deum uirtutum dignitate proficiunt, eos subtilius indignos se esse deprehendunt quia dum proximi luci fiunt, quicquid eos in seipsis latebat inueniunt.
Gregorius in moralibus.
Fons primus
[Back to top]
Sanctitas uel sanctus i
Sancti uiri nec elatione sunt liberi, nec ex timore submissi. Sed cum rectitudo eos ad libertatem uocis erigit, consideratio infirmitatis proprie in humilitate custodit.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Sanctitas uel sanctus k
Tria sunt que in festiuitatibus sanctorum uigilanter considerare debemus: auxilium sancti, exemplum eius, confusionem nostram. Auxilium eius quia qui potens in terra, potentior est in celis ante faciem Domini
Dei sui. Si enim dum hic adhuc uiueret, misertus est peccatoribus et orauit pro eis, nunc tanto amplius, quanto uerius agnoscit miserias nostras, orat pro nobis patrem quia beata illa patria caritatem eius non
mutauit sed augmentauit. Sed nunc pocius mouit sibi uiscera misericordie cum ante fontem misericordie assistit. Debemus eciam attendere uitam eius quia quamdiu in terris uisus est et cum hominibus conuersatus est,
non declinauit neque ad dexteram neque ad sinistram, sed uiam regiam tenuit donec ueniret ad illum qui dicit: Ego sum uia, ueritas et uita. Item diligentiori intuitu confusionem nostram aspiciamus quia homo ille
similis nobis fuit passibilis ex eodem luto formatus ex quo et nos. Quid ergo est quod non solum difficile sed impossibile credimus ut faciamus opera que fecit ut sequamur uestigia eius?
Bernardus sermone quodam.
Fons primus
[Back to top]
Sanctitas uel sanctus l
In sanctorum festiuitatibus et gaudere et confundi debemus: gaudere quia patronos premisimus, confundi quia eos sequi non possumus.
Bernardus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Sanctitas uel sanctus m
Fidelis quippe sermo et omni acceptione dignus ut quos sollempni ueneratione prosequimur, eciam consimili conuersatione sequamur, quos beatissimos predicamus ad eorum beatitudinem tota auiditate curramus quorum
delectamur preconiis, eorum subleuemur patrociniis.
Bernardus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Sanctitas uel sanctus n
Summo opere nobis desideranda sunt suffragia sanctorum ut quod possibilitas nostra non optinet, eorum intercessione donetur.
Bernardus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Sanctitas uel sanctus o
Sanctorum uirorum est non inquirere mansionem ubi clariores sunt uiri sed ubi fideliores, nec gaudent ubi epule large sunt sed ubi sanctitas floret.
Crisostomus super XXI. capitulum Matthei.
Fons primus
[Back to top]
Sanctitas uel sanctus p
Que est ista iusticia, sanctos colere et sanctitatem contempnere? Primus gradus pietatis est sanctitatem diligere deinde sanctos quia non sancti ante sanctitatem fuerunt, sed sanctitas ante eos. Sine causa ergo
iustos honorat qui iusticiam spernit.
Crisostomus super XXIIII. capitulum Matthei.
Fons primus
[Back to top]
Sanctitas uel sanctus q
Qui sanctorum merita religiosa caritate miratur, quicumque iustorum glorias frequenti laude colloquitur, eorum mores sanctos atque iusticiam imitetur; quoniam quem delectat alicuius sancti meritum, delectare
debet par circa cultum Dei obsequium. Quare autem imitari debet, si laudet, aut laudare non debet; si imitari detrectat ut qui sanctorum merita admiratur, mirabilis ipse uite sanctitate reddatur.
Crisostomus sermone de confessoribus.
Fons primus
[Back to top]
Sanctitas uel sanctus r
Iohannes uirtutum scola, magisterium uite, sanctitatis forma, norma iusticie, uirginitatis speculum, pudicicie titulus, castitatis exemplum, penitencie uia, peccatorum uenia, fidei disciplina, legis summa,
ewangelii sacio, apostolorum uox, silencium prophetarum, lucerna mundi, officium preconis, preco iudicis, Domini testis, tocius medius trinitatis.
Crisostomus in sermone de Iohanne Baptista.
Fons primus
Fons primus et 1550 edition
[Back to top]
Sanctitas uel sanctus s
Qui peccat de sanctis exit. Non enim in locis sancta querenda sunt sed in actibus et uite moribus que si secundum Deum sint et secundum preceptum Dei habeantur, eciam si in domo sis, eciam si in foro (et quid
dico in foro?), eciam si in theatro inueniaris uerbo Dei deseruiens, in sanctis te esse non dubites.
Origenes omelia XLII. super illud Leuitici: De sanctis non exibit.
Fons primus
[Back to top]
Sanctitas uel sanctus t
Plena laudatio est que genus, mores, officium, factum, iudiciumque comprehendit: genus in maioribus, mores in equitate, officium in sacerdocio, factum in mandato, in iustificatione iudicium.
Beda super Lucam libro I. tractans illud: Erant ambo iusti ante Deum.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Sanctitas uel sanctus u
Nascitur Iohannes maior homine, par angelis, tuba celi, preco Christi, archanum Patris, Filii nuncius, signifer superni regis, peccatorum uenia, Iudeorum correctio, uocatio gencium et, ut proprie dicam, legis et
gracie fibula.
Petrus Rauennas in sermone de Iohanne Baptista.
Fons primus
[Back to top]
Sanctitas uel sanctus x
Stephanus ut nominis sui coronam meruisset accipere, caritatem pro armis habebat et per ipsam ubique uincebat. Per caritatem Dei seuientibus Iudeis non cessit; per caritatem proximi pro lapidantibus intercessit;
per caritatem arguebat errantes ut corrigerentur; per caritatem pro lapidantibus orabat ne punirentur.
Fulgencius in sermone de sancto Stephano.
Fons primus
[Back to top]
Sanctitas uel sanctus y
Augustinus episcopus acer ingenio, suauis eloquio, secularis litterature peritus, in ecclesiasticis laboribus operosus, in cotidianis disputationibus clarus, in omni sua actione compositus, in questionibus
soluendis acutus, in conuincendis hereticis circumspectus, in expositione fidei nostre catholicus, in explanandis scripturis canonicis cautus, hereticorum omnium malleus fortissimus.
Prosper libro III. de uita contemplatiua.
Fons primus
[Back to top]
Sanctitas uel sanctus z
O lucerna digne super candelabrum ecclesie posita que late catholicis urbibus de septiformi ligno pastum oleo leticie lumen effundens densas licet hereticorum caligines discutis et lucem ueritatis a confusione
tenebrarum splendore clarifici sermonis enubilas! Os enim tuum fistulam aque uiue et uenam fontis eterni merito dixerim, ac fons aque uiue salientis in uitam eternam cuius desiderio sitiuit in te anima mea et
ubertate tui fluminis inebriari terra mea concupiuit.
Paulinus in epistola ad Augustinum.
Fons primus
[Back to top]
Sanctitas uel sanctus ab
Augustinus tanta scripsit ut diebus ac noctibus non solum scribere libros eius quisquam, sed nec legere quidem ualet.
Ysidorus libro VII. ethimologiarum.
Fons primus
[Back to top]
Sanctitas uel sanctus ac
Ieronymus sex milia librorum Origenis legisse fatetur.
Ysidorus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Beatitudo cExemplum f, Exemplum o
Iusticia m
Sollempnitas a
Solitudo h
Superbia ae
Varia