The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Scriptura sacra

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | aq | ar | as | at | au | ax | ay | az | ba | bc | bd | be | bf | bg | bh | bi | bk | bl | bm | Ubi

Scriptura sacra a

Tanta est Christianarum profunditas litterarum ut in eis cotidie proficerem, si eas solas ab ineunte puericia usque ad decrepitam senectutem maximo ocio, summo studio, meliore ingenio conarer addiscere. In quibus, inquit, latet altitudo sapiencie ut annosissimis, acutissimis, flagrantissimis cupiditate discendi hoc contingat quod eadem scriptura quodam loco habeat: Cum consummauerit homo tunc incipiat.

Augustinus II. epistola ad Volusianum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra b

Modus ipse dicendi quo sacra scriptura contexitur, quamuis omnibus accessibilis paucissimis tamen penetrabilis. Nam ea que aperta continet quasi amicus familiaris sine fuco ad cor loquitur indoctorum atque doctorum; ea uero que in misteriis occultat, nec eloquio ipso superbe erigit quo non audeat accedere mens tardiuscula et inerudita quasi pauper ad diuitem, sed inuitat omnes humili sermone quos non solum manifesta, sed eciam secreta exerceat ueritate hoc in promptis quod in reconditis habens, sed ne aperta fastidirentur, eadem rursus aperta desiderantur, desiderata quodam modo renouantur, renouata suauiter intimantur. Hiis salubriter et praua corriguntur et parua nutriuntur et magna oblectantur ingenia.

Augustinus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra c

Que disputationes, que littere quorumlibet philosophorum, que leges quarumlibet ciuitatum duobus preceptis sunt comparanda ex quibus Christus dicit totam legem et prophetas pendere: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et proximum tuum sicut te ipsum? In hiis enim duobus mandatis tota lex pendet et prophete.

Augustinus ibidem.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Scriptura sacra d

Hic phisica quoniam omnes omnium naturarum cause in Deo creatore sunt. Hic ethica quoniam uita bona et honesta non aliunde formatur quam cum ea que diligenda sunt, et quemadmodum diligenda sunt, diliguntur; hoc est Deus et proximus. Hic logica quoniam ueritas lumenque anime rationalis non nisi Deus est. Hic eciam laudabilis rei publice salus. Neque enim optime custoditur ciuitas nisi fundamento et uinculo fidei firmeque concordie cum bonum commune diligitur quod summum atque uerissimum Deus est.

Augustinus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra e

Sic loquitur scriptura ut altitudine superbos irrideat, profunditate attentos terreat, uirtute magnos pascat, affabilitate paruulos nutriat.

Augustinus V. super Genesim capitulo III.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra f

Quicquid homo extra didicerit, si noxium est, hic dampnatur; si utile est, hic inuenitur. Et cum ibi quisque inuenerit omnia que utiliter alibi didicit, multo habundancius ibi inueniet ea que nusquam alibi inuenire potuit.

Augustinus II. de doctrina Christiana capitulo ultimo.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra g

Ciuitatem Dei dicimus cuius scriptura ea testis est, que non in fortuitis animorum motibus sed plane summe prouidencie dispositione super omnes omnium gencium litteras omnia sibi genera humanorum ingeniorum diuina excellens auctoritate subiecit.

Augustinus de ciuitate Dei libro XI. capitulo I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra h

Maior est huius scripture auctoritas quam omnis humani ingenii perspicacitas.

Augustinus libro II. super Genesim ad litteram.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra i

Si in scriptura sacra tantum essent que facilime intelligerentur, nec studiose quereretur nec suauiter inueniretur ueritas.

Augustinus de uera religione.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra k

Ad dignitatem scripture pertinet ut sub una littera multos sensus contineat ut sic diuersis intellectibus hominum conueniens, unusquisque miretur se in diuina scriptura posse inuenire ueritatem quam mente conceperit; ac per hoc facilius contra infideles defenditur, dum si aliquid quod quisque ex sacra scriptura uelit intelligere, falsum apparuerit, ad alium sensum recursum possit habere.

Augustinus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra l

Quilibet lector qui expositurus sacram scripturam aggreditur. Cum in sacrarum uoluminibus litterarum aliqua uelut diuersum sonante sentencia sollicitatur, certa et inconcussa fide tenere debet, nusquam deesse ueritatem et si non facile propter magnitudinem rei intellectus querentibus occurrit.

Augustinus in libro de predestinatione gracie in principio.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra m

Sanctarum scripturarum auctoritatibus colla subdenda sunt ut ad intellectum quisque per fidem ueniat.

Augustinus de baptismo paruulorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

______________________________

Titubat fides, si diuinarum scripturarum uacillet auctoritas; porro fide titubante eciam ipsa caritas languescit.

Augustinus de doctrina Christiana.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra n

Celestium scripturarum alloquia diu terere ac polire debemus toto animo ac corde uersantes ut sucus ille spiritualis cibi in omnes se uenas anime diffundat.

Ambrosius in libro de Caym et Abel.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra o

Vtere, inquit, lectione diuina uice speculi, feda corrigendo, pulcra conseruando, et pulcriora faciendo. Scriptura enim speculum est feda ostendens et corrigi docens.

Ieronymus in epistola ad Demetriadem uirginem.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Scriptura sacra p

De scripturis disputantem non decet Aristotelis argumenta conquirere, nec ex flumine Tulliane eloquencie ducendus riuulus, nec aures Quintiliani flosculis et scolari declamatione mulcende, sed pedestris et cotidiane similitudinis et nulla lucubratione redolens oracio necessaria est que rem explicat, sensum edisserat, obscura manifestet.

Ieronymus in epistola ad Damassum papam.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra q

Iuxta apostolum Paulum, Christus Dei uirtus est et Dei sapiencia; et qui nescit scripturas, nescit Dei uirtutem eiusque sapienciam. Ignorancia scripturarum ignorancia Christi est.

Ieronymus super Ysaiam in prologo.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra r

Meditatio legis est non solum in legendis scripturis, sed eciam in hiis que scripta sunt faciendis.

Ieronymus super Psalmum I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

______________________________

Solent et uiri, solent et monachi, solent et muliercule hoc inter se habere certamen ut plus ediscant scripturas, et in ea se putant esse meliores.

Ieronymus super Psalmum CXXII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra s

Ille plus edidicit qui plus facit; ceterum, si quod tu ediscis, ego facio; magis mea opera scripturas tenent quam tuus sermo qui uane resonat.

Ieronymus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra t

Pinguissimus sermo diuinus est, omnes habet in se delicias. Quicquid uolueris, ex sermone diuino nascitur; sicut tradunt Iudei quoniam manna quando comedebant secundum uoluntatem uniuscuiusque, sic sapiebat in ore.

Ieronymus super illud Psalmi CXLVII.: Et adipe frumenti saciat te.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra u

Si quicquam est quod in hac uita uirum sapientem teneat, et inter pressuras et turbines mundi equo animo manere persuadet, id esse primum reor meditationem et scienciam scripturarum.

Ieronymus super epistolam ad Ephesios libro I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra x

Non putemus in uerbis scripturarum esse euangelium sed in sensu, non in superficie sed in medulla, non in sermonum foliis sed in radice rationis.

Ieronymus super epistolam ad Gallatos.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra y

Sicut stellas celi non extinguit nox, sic mentes fidelium inherentes firmamento sacre scripture non obscurat mundana iniquitas.

Ieronymus in quadam epistola.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Scriptura sacra z

Quod medicorum est promittunt medici, tractant fabrilia fabri. Sola scripturarum est ars quam sibi passim omnes uendicant; scribimus indocti doctique poemata passim. Hanc garrula anus, hanc delirus senex, hanc sophista uerbosus, hanc uniuersi presumunt, lacerant, docent, antequam discant.

Ieronymus in prologo Biblie capitulo VI.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Scriptura sacra ab

Litterarum scripturarum ardor nulla prorsus etate extinguitur, immo ut secularis auctoris utar sentencia, ipsa magis etate inflammatur.

Ieronymus ad Demetriadem uirginem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

AScriptura sacra ac

Sint diuine scripture semper in manibus et iugiter mente uoluantur. Nec sufficere tibi putes mandata Dei memoria tenere et operibus obliuisci, sed ideo illa cognosce ut facias quicquid didisceris. Non enim auditores legis iusti sunt et cetera.

Ieronymus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diuinas scripturas sepius lege, immo nunquam de manibus tuis sacra lectio deponatur. Scio in scripturis diuinis per quas solas potes plane Dei intelligere uoluntatem, prohiberi quedam, precipi quedam, concedi aliqua, suaderi non nulla. Prohibentur mala, precipiuntur bona, conceduntur media, suadentur perfecta.

Ieronymus ibidem.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Scriptura sacra ae

Quod de scripturis sacris auctoritatem non habet, eadem facilitate contempnitur qua probatur.

Ieronymus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra af

Scriptura sacra mentis oculis quasi speculum quoddam opponitur ut ibi interna facies nostra uideatur. Ibi enim feda, ibi pulcra nostra conspicimus; ibi sentimus quantum proficimus, quantum ue a profectu longe distamus.

Gregorius II. libro moralium capitulo I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra ag

Sacra scriptura omnes sciencias locutionis sue more transcendit quia in uno eodemque sermone, dum narrat textum, prodit misterium. Et sicut misteriis sapientes exercet, sic superficie simplices refouet. Habet enim in publico unde paruulos nutriat, et seruat in secreto unde mentes sublimium admiratione suspendat. Quasi quidam fluuius, ut ita dixerim, planus et altus in quo et agnus ambulet et elephas natet. Mirabilis fluuius est iste qui est ita planus quod ibi agnus, id est simplex et illitteratus, potest siccis pedibus transire, et elephas, id est magnus et subtilis, posset natare, immo posset se submergere.

Gregorius in prologo moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra ah

Omnem scienciam atque doctrinam sacra scriptura transcendit ut taceam quod uera predicat, quod ad celestem patriam inuitat, quod a terrenis desideriis cor legentis reuocat, quod dictis obscurioribus fortes exercet et paruulis humili sermone blanditur. Nec sic clausa est ut pauesci debeat, nec sic patet ut uilescat, sed usu fastidium tollit; et tanto plus diligitur, quanto amplius meditatur.

Gregorius XX. moralium capitulo I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra ai

Scriptura sacra aliquando nobis cibus est, aliquando potus. Cibus est in locis obscurioribus quia quasi exponendo frangitur, et manducando glutitur. Potus uero est in locis apertioribus quia ita sorbetur sicut inuenitur.

Gregorius libro I. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra ak

De statu suo Dauid cadente nemo superbiat; de lapsu eciam suo Dauid surgente nemo desperet. Ecce quam mirabiliter scriptura sacra eodem uerbo superbos premit quo uerbo humiles eleuat! Vnam namque rem gestam retulit et diuerso modo superbos quidem ad humilitatis formidinem, humiles uero ad spei fiduciam reuocauit. O inestimabile noui generis medicamentum quod uno eodemque ordine positum et premendo tumencia exsiccat, et subleuando arencia infundit! De malorum nos lapsu terruit, sed de reparatione roborauit.

Gregorius libro XXXIII. moralium capitulo X.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra al

Scriptura sacra ostendit staturam suam in edificatione morum, ostendit altitudinem in promissione premiorum , ostendit horribilem aspectum in terroribus suppliciorum. Recta est enim in preceptis, alta in promissis, horribilis in minis.

Gregorius omelia VI. super Ezechielem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra am

Quia scriptura sacra in utroque testamento et monendo recta est, et promittendo alta, et minando terribilis.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra an

Diuina eloquia cum legente crescunt. Nam quanto illa quisque altius intelligit, tanto in eis altius intendit. Vnde nec eleuantur rote, si non eleuantur animalia, quia nisi legencium mentes ad alta profecerint, diuina dicta uelut in ymis non intellecta iacerent. Cum enim legenti cuilibet scripture sacre sermo, si tepidus diuini eloquii sensus uidetur, eius mentem non excitat, et in cogitatione nullo intellectus lumine emicat.

Gregorius omelia VII. super Ezechielem.

Varia
Fons primus
Fons primus et 1550 edition
[Back to top]

Scriptura sacra ao

Quo legentis spiritus tendit, illuc diuina eloquia leuantur quia si in eis altum quid uidendo et senciendo quesieris, hec eadem sacra eloquia tecum crescunt, tecum in altioribus ascendunt.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra ap

Vadunt animalia ad utilitatem proximi, stant ad custodiam sui, eleuantur ad contemplationem Dei. Sed et rote pariter uadunt, stant et eleuantur quia quesita sacra lectio talis inuenitur, qualis et fit ipse a quo queritur. Ad actiuam uitam profecisti, ambulant tecum; ad immobilitatem atque constanciam profecisti, stant tecum; ad contemplatiuam uitam per Dei graciam peruenisti, uolant tecum.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra aq

In sacro uolumine scripte sunt lamentationes, id est penitencie peccatorum, carmen uero quia ibi prenunciantur gaudia iustorum, ueh autem quia illic expressa est dampnatio reproborum.

Gregorius omelia IX. super Ezechielem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra ar

Liber qui uiscera repleuit dulcis in ore sicut mel factus est quia ipsi de omnipotente Deo sciunt suauiter loqui qui hunc didicerunt in cordis sui uisceribus ueraciter amare. In eius quippe ore scriptura sacra dulcis est cuius uite uiscera mandatis illius replentur quia ei suauis est ad loquendum cui interius impressa ad uiuendum fuerit.

Gregorius omelia X. super Ezechielem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra as

Tanta ac talis est diuine scripture sublimitas ut non solum uerba que a sanctis uel ab ipso Domino dicta referuntur, sed eciam circumstancia rerum que simpliciter posita uidentur spiritualibus sunt plena misteriis.

Gregorius in omelia.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra at

Inter mille secularium sermonum talenta uix centum denarios spiritualium poteris inuenire uerborum, immo ne decem quidem obulos.

Crisostomus super capitulum I. Matthei.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra au

In scripturis enim ignorans inuenit quid discat, contumax quid timeat, laborans premia, pusillanimis mediocris iusticie cibos que et si pinguem non faciunt animam, mori tamen non permittunt. Qui autem magni animi est inuenit ibi spirituales escas que perducant eum prope ad angelorum naturam, qui uero est uulneratus a dyabolo inuenit ibi cibos medicinales et salutem per penitenciam.

Crisostomus super illud Matthei XXII.: Omnia parata sunt.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra ax

Quicquid terribile est in scripturis usu uilescit. Propterea clericus qui semper meditatur scripturas aut omnino obseruaturus est et erit perfectus, aut si semel ceperit illas contempnere, nunquam excitatur in illis ut timeat.

Crisostomus omelia XXV. super Matheum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra ay

Omnis latitudo scripturarum in oratione dominica et symboli breuitate concluditur.

Ysidorus de summo bono libro I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra az

Geminum confert donum lectio sanctarum scripturarum, siue quia mentis intellectum erudit, seu quod a mundi uanitatibus abstractum hominem ad amorem Dei perducit.

Ysidorus ibidem libro III.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra ba

Quanto magis quisque in sacris eloquiis assiduus fuerit, tanto ex eis uberiorem intelligenciam capit.

Ysidorus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra bc

Quid prodest in mundanis proficere doctrinis et inanescere in diuinis, caduca sequi figmenta et celestia fastidire misteria? Cauendi igitur sunt tales libri et propter amorem sanctarum scripturarum uitandi. Qui exterius eloquencia uerborum nitent et interius uacui uirtutis sapiencia manent. Eloquia autem sacra exterius incompta uerbis apparent, intrinsecus autem misteriorum sapiencia fulgent.

Ysidorus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra bd

Sacra scriptura est liber uite cuius origo eterna, cuius incorruptibilis essencia, cuius cognitio uita, cuius scriptura indelebilis, cuius inspectus desiderabilis, cuius doctrina facilis, cuius sciencia dulcis, cuius profunditas inscrutabilis, cuius uerba innumerabilia et unum tamen uerbum omnia.

Hugo de archa Noe.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra be

Nichil in hac uita dulcius sentitur, nichil auidius sumitur, nichil ita mentem ab amore mundi separat, nichil sic animum contra temptationes roborat, nil ita hominem excitat et adiuuat ad omne opus et ad omnem laborem sicut studium sacre scripture.

Hugo libro I. de anima.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra bf

Ad sacre scripture cognitionem opus est intima compunctione pocius quam profunda inuestigatione, suspiriis quam argumentis, crebris gemitibus quam copiosis argumentationibus, lacrimis quam sentenciis, oratione quam lectione, gracia lacrimarum quam sciencia litterarum, celestium pocius contemplatione quam terrestrium occupatione.

Hugo ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra bg

In refectorio sacre scripture tres mense, id est tres intellectus diuine scripture, ponuntur: uidelicet ystorialis, misticus et moralis. Prima mensa simplicibus, secunda doctoribus, tercia communis est utrisque. In prima cibus est grossior, in secunda subtilior, in tercia dulcior. Prima continet saporem exemplorum, secunda uim misteriorum, tercia dulcedinem morum. Prima pascit miraculis, secunda figuris, tercia uerbis.

Hugo ibidem libro III.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra bh

In sacra scriptura quicquid docetur ueritas, quicquid precipitur bonitas, quicquid promittitur felicitas est. Nam Deus ueritas est sine fallacia, bonitas sine malicia, felicitas sine miseria.

Hugo ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra bi

Vere coruscus liber Psalmorum, sermo lampabilis, cura sauciati cordis, fauus interioris hominis, occultarum lingua uirtutum que superbos humilitati inclinat, reges pauperibus subdit, affabilitate paruulos nutrit.

Cassiodorus super Psalmos in prologo.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra bk

Scola celestis, eruditio uitalis, auditorium ueritatis, disciplina certissime singularis que discipulos occupat sensibus fructuosis, non inanium lenocinatione uerborum.

Cassiodorus super Psalmum XV.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra bl

Alleluia. Huius uerbi tantus honor est ut cum sit in Hebrea lingua reconditum, nullo tamen constat alio sermone translatum. Hoc tenet cuncta natio terrarum et quicquid est deditum deitati, dignitatem huius nominis pia deuotione ueneratur.

Cassiodorus super Psalmum CXLVII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Scriptura sacra bm

Cui assimilabuntur uerba legis et prophetarum antequam ueniret Salamon? Puteo cuius aque sunt profunde et frigide et non poterit homo bibere de illis. Sed quid fecit quidam subtilis? Coniunxit funem funi et lineam linee et hausit et bibit. Sic processit Salamon de similitudine ad similitudinem, de parabola ad parabolam, donec stetit super secretis legis.

Raby Moyses libro I. capitulo I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Adulacio o
Detractio a
Deuocio k
Doctrina a, Doctrina m
Ecclesia r
Excusacio f
Fabula a, Fabula b, Fabula g
Philosophia a
Predicacio l
Sanctitas ab, Sanctitas ac

Varia