The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Secularis

______________________________


a | b | c | d | Ubi

Secularis a

Non mediocre periculum est cum habeas tanta eloquia Dei et Dei opera que fecit; illis pretermissis loquaris que seculi sunt, audias que seculi sunt. Incumbit uirtuti seculi qui desperat de adiutorio Dei.

Ambrosius super Beati immaculati.

Varia
Fons primus
cf. Predicacio h
[Back to top]

Secularis b

Hunc mundus accipit qui ad desideranda inuisibilia non surgit. Seculares enim mentes quanto magis foris per secularia desideria dilatant, tanto magis sinum cordis ab eius receptione angustant.

Gregorius libro V. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Secularis c

Sicut homo graues habens oculos melius in loco tenebroso quam in sole positus uidet, sic homo terrenus in terrenis est astutus et in spiritualibus cecus.

Crisostomus super illud Matthei VI.: Si lumen quod in te est.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Secularis d

Hii sunt martyres seculi, mundi professores, discipuli curie, milites Helequini. Per multas siquidem tribulationes intrant iusti in regnum celorum, hii tamen per multas tribulationes promerentur infernum.

Petrus Rauennas.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Martirium b
Ociositas i
Predicacio h
Scriptura at

Varia