Seruicium
Seruicium a
Vis ut seruiat caro tua anime tue? Deo seruiat anima tua; debes regi ut possis regere.
Augustinus super Iohannem.
Fons primus
[Back to top]
Seruicium b
Cum michi accidit ut me amplius cantus quam res que canitur moueat, penaliter me peccare confiteor et tunc mallem non audire cantantem.
Augustinus X. libro confessionum.
Fons primus
[Back to top]
Seruicium c
Prudenter sibi Deus seruiri uult, non ut nimietate sua debiles fiant et postea medicorum suffragia requirant. Temperandum est enim ut, si fieri potest, ceptum obsequium prouehatur quam per inconsideranciam
minuatur. Intemperancia enim ipsam animam inquietam facit ut cum de infirmitate sollicita est, non tantum dedita sit diuinis seruiciis. Dampnum ergo affert inprouidencia. Anima enim in transquillitate posita totum
cor extollit ad Deum integro consilio obsecrans que petenda sunt.
Ambrosius super epistolam ad Thimotheum super illo: Modico uino utere.
Fons primus
[Back to top]
Seruicium d
Qui accingi in diuino seruicio properat, quid aliud quam se contra antiqui aduersarii certamen parat ut liber in certamine ictus suscipiat, quietus sub tyrannide in captiuitate seruiebat? Unde cum Deo pax
robustior oritur, nobis ab aduersariis durior pugna seruatur.
Gregorius in moralibus.
Fons primus
[Back to top]
Seruicium e
Nemo enim potest in una et eademque re omnipotenti Deo seruire atque eius hostibus gratum existere. Nam Deo amicum se denegat qui eius placet inimico.
Gregorius in quadam omelia super Ezechielem.
Fons primus
[Back to top]
Seruicium f
Nonnulli terreno iudici eciam tota die assistere fortes sunt, in oratione uero coram Domino eciam unius hore momento lassantur.
Gregorius in moralibus.
Fons primus
[Back to top]
Seruicium g
Reuelatur seruo Dei potestas, mercenario felicitas, filio ueritas. Seruus dicit: Vadam ad portas inferi; mercenarius: Non uidebo Dominum Deum in terra uiuencium; filius: Psalmos nostros cantabimus et cetera.
Bernardus in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Seruicium h
Decorem domus dicit non pulcritudinem parietum aut ministrorum preciosissimos apparatus, sed ipsorum actuum beatissimam qualitatem quibus cuncta gaudet ecclesia, scilicet in Psalmorum iubiliatione, in precum
sanctitate, in Christiani populi humili deuotione, subiungens glorie tue quia ubicumque habitat Deus, gloria est. Gloriosum efficit quicquid inhabitare dignatur, et ab hospitis merito crescit hospicii magnitudo.
Cassiodorus super Psalmum XXV.
Fons primus
[Back to top]
Seruicium i
Quamuis hoc nec a laicis uideatur exceptum, tamen specialiter sacerdotibus probatur impositum ut tales ministros habeant qui diuinis regulis non repugnent.
Cassiodorus super Psalmum C.
Fons primus
[Back to top]
Seruicium k
Deus sustinet ut corrigat, flagellat ut erudiat, probat ut prestet. Si fas est ut celum non cooperiat terram, potest fieri ut Dominus non protegat sibi purissime seruientem.
Cassiodorus super Psalmum CII.
Fons primus
[Back to top]
Seruicium l
Iustum est publicis actionibus personas inserere morum probitate perspicuas ut per obsequia fidelium omnibus crescat utilitatis augmentum.
Cassiodorus libro III. epistolarum epistola XXV.
Fons primus
[Back to top]
Seruicium m
Mutant enim quaslibet largitates malorum seruiencium manus quia sicut fontis puritas per limosa corrumpitur, sic affluencia boni principis malis distributoribus immutatur.
Cassiodorus libro V. epistola XI.
Fons primus
[Back to top]
Seruicium n
Hec est consuetudo uestra, O diuites: tamdiu cordi uobis sumus, quamdiu usui ut iniuriam uocetis finem seruitutis.
Seneca de sentenciis oratorum.
Fons primus
[Back to top]
Seruicium o
Quamdiu seruus prestat quod a seruo exigi solet, ministerium est; ubi plus quam a seruo necesse, beneficium est. Vbi enim in affectum amici transit, beneficium uocari incipit.
Seneca III. de beneficiis.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Seruicium p
Bonorum crimen est officiosus miser. Heu quam miserum est discere seruire ubi sis doctus dominari!
Seneca in prouerbiis.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Diabolus fFraus d
Homo l
Varia