The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Simplicitas

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | Ubi

Simplicitas a

Nam et lepram cum Gyreci a sancto suscepisse se credant Elyseo qui gradum sacerdotalem se estimant pecuniis comparare.

Ambrosius in suo pastorali siue de dignitate sacerdotali.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Simplicitas b

Sicut ualidioribus morbis capite uiciato, reliquum necesse est corpus inundatione superioris morbi letaliter irrigari, ita et hii qui caput uidentur ecclesie morbo pestifero fraternum uiciant corpus, ita ut uideas in ecclesia passim quos non merita, sed pecunie ad episcopatus ordinem prouexerunt.

Ambrosius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Simplicitas c

Nempe hoc est, quod doleo, quod archiepiscopus carnaliter episcopum fecit. Nam propter pecunias spiritualiter leprosum ordinauit. Pecunia, inquit, tua tecum sit in perditionem quia donum sancti Spiritus gracie precio comparasti, et commercium mirabile in animarum exicium peregisti.

Ambrosius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Simplicitas d

Oculis quidem carnalibus uidetur quasi episcopus magnus, et diuinis obtutibus inspicitur leprosus magnus; per pecuniam acquisiuit indebitum ordinem, et apud Deum perdidit interiorem hominem; caro suscepit dignitatem et anima perdidit honestatem.

Ambrosius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Simplicitas e

Quod dedit cum episcopus ordinaretur, aurum fuit; et quod perdidit, anima fuit. Cum alium ordinaret quod accepit, pecunia fuit; et quod dedit, lepra fuit.

Ambrosius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Simplicitas f

Sepe sinistra principia ad felices perueniunt exitus, ut Iacob per supplantationem peruenit ad benedictionem, ut fruges que leprosa manu seritur, munda tamen metitur, ut ex adulterino concubitu pulcra soboles nascitur, sic et pecunia que per symoniam acquiritur, felicem exitum habet, cum pauperibus profutura erogatur, sed nichil horum symoniacis patrocinatur.

Ieronymus in epistola et ponitur I. questione I.: Nunquam.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Simplicitas g

Sicut episcopum non decet manum quam imponit uendere, ita minister uel notarius non debet in ordinatione eius uocem uel calamum uenundare.

Gregorius in registro.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Simplicitas h

Symonie heresis contagium iam olim in Balaam pululauit qui diuinationis precio proposito ad maledicendum populum Dei perrexit. Dehinc huius duo leguntur auctores emersisse, alter sub prophetica, alter sub apostolica doctrina. Primus Gyezi magister esse uendencium, deinde Symon uidetur emptorum. Horum autem sectatores sicut non sunt in errore diuersi, ita nec in dampnatione diuisi.

Hugo libro II. de sacramentis parte X. capitulo II.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Simplicitas i

Certe acceptior est apud Deum iusticia quam prebenda; ideo cum in utroque possit symonia committi, dampnabilior tamen est omnis uenalitas in exhibitione iusticie quam in uenditione decime aut prebende.

Petrus Rauennas in epistola.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Ubi

Munus g

Varia