Sollempnitas
Sollempnitas a
Tociens enim dies natalicios sanctorum celebramus, quociens uirtutes eorum recolimus quibus claruerunt in terris ut ad gloriam illius a quo totum habuimus referamus.
Augustinus in quodam sermone.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Sollempnitas b
Melius faceret Iudeus in agro suo aliquid utile quam in theatro seditiosus existeret; et melius femine eorum die sabbati lanam facerent quam tota die in neomeniis suis impudice saltarent.
Augustinus in libro de decem cordis.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Sollempnitas c
Dominico die a labore terreno cessandum est atque omnimodo orationibus insistendum ut, si quid negligencie per sex dies agitur, per diem resurrectionis dominice precibus expietur.
Gregorius in registro.
Fons primus
[Back to top]
Sollempnitas d
Valde absurdum est nimia saturitate uelle honorare martyrem quem sciamus Deo placuisse ieiuniis.
Ieronymus in epistola ad Eustochium.
Fons primus
[Back to top]
Sollempnitas e
Quid prodest interesse festis hominum, si contingat deesse festis angelorum?
Gregorius omelia XXIII. super euangelia.
Fons primus
[Back to top]
Sollempnitas f
Si desinas ab omnibus secularibus operibus et nichil mundanum geras sed spiritualibus operibus uaces, ad ecclesiam conuenias, lectionibus diuinis aurem prebeas, de celestibus cogites, de futura spe
sollicitudinem geras, uenturum iudicium pre oculis habeas, non respicias ad presencia et uisibilia sed ad inuisibilia et futura: hec est obseruatio sabbati Christiano.
Origenes super Exodum omelia LXIX.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Sanctitas k, Sanctitas l, Sanctitas m, Sanctitas p, Sanctitas qVaria