The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Sortilegium et diuinatio

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | Ubi

Sortilegium et diuinatio a

Varro dixit diuinationum quattuor esse genera: terram, aquam, aerem et ignem. Id est geomanciam, ydromanciam, aeromanciam, pirromanciam dictam augtomant. Diuini dicti sunt quasi Deo pleni. Diuinitate enim se esse plenos simulant, et astuta quadam fraudulencie hominibus futura coniecturant.

Augustinus in libro de natura demonum.

Varia
Fontes proximus et primus
Fons primus et 1550 edition
[Back to top]

Sortilegium et diuinatio b

Incantatores dicuntur qui artem uerbis peragunt, areoli qui circa aras ydolorum nepharias preces emittunt, et funesta sacrificia offerunt. Auruspices dicuntur horarum inspectores. Dies enim et horas in agendis negociis et operibus custodiunt, exta pecudum inspiciunt, et ex eis futura predicunt. Augures sunt qui uolatus auium et uoces intendunt. Dicitur enim augurium quasi augerium quod aues gerunt. Phitonisse a Phitonio, id est Apolline, dicte que dicunt se habere spiritum per quem possunt futura predicere. Genesiani qui geneses, id est natiuitates, hominum per duodecim signa celi describunt, ac per hoc mortes, actus et euentus predicere conantur. Salitores qui dum eis membrorum quecumque partes offenderint, aliquid inde sibi prosperum siue triste significari presumunt. Sortilegii uero communi nomine a sorte dicuntur.

Augustinus ibidem et ponuntur XXVI. questione IIII.: Igitur.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Sortilegium et diuinatio c

Qui sine saluatore salutem uult habere, et sine uera sapiencia estimat se prudentem fieri posse, non sanus sed eger, non prudens sed stultus, in egritudine assidua laborabit, et in cecitate noxia stultus et demens permanebit. Ac proinde omnis inquisitio et omnis curatio que a diuinis et magis uel ab ipsis demoniis in ydolorum cultura expetitur, mors pocius dicenda est quam uita.

Augustinus in libro de ciuitate Dei.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Sortilegium et diuinatio d

Illos planetarios, quos mathematicos uocant, plane consulere non desistebam, quod quasi nullum eis sacrificium, et nulle preces ad aliquem spiritum ob diuinationem dirigentur. Quos tamen Christiana et uera pietas consequenter expellit et dampnat.

Augustinus libro IIII. confessionum.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Sortilegium et diuinatio e

Huius artes nugatorie uel noxie superstitionis, ex quadam pestifera societate hominum et demonum quasi pactata infidelis et dolose amicicie constituta, penitus sunt repudiande et fugiende Christiano.

Augustinus libro I. de doctrina Christiana.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Sortilegium et diuinatio f

Non est absurdum credere aliqua dispensatione permissum fuisse, ut non dominante arte magica, sed dispensatione occulta, que Phitonissam et Saulem latebat, se ostenderet spiritus iusti aspectibus regis, diuina eum sentencia percussurus. Vel non uere spiritus Samuelis a requie sua excitatus est, sed aliquod fantasma et illusio ymaginaria, dyaboli machinationibus facta, quam scriptura Samuelem appellat, sicut solent ymagines rerum suarum nominibus appellari.

Augustinus in epistola ad Simplicianum.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Sortilegium et diuinatio g

Non debemus sub exemplo Ione sortibus credere, uel illud de actibus apostolorum huic testimonio copulare, ubi sorte Mathias in apostolatum eligitur.

Ieronymus super Ionam.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Sortilegium et diuinatio h

Si quis ariolos, aurispices uel incantatores obseruauerit, aut philateriis usus fuerit, anathema sit.

Gregorius et ponitur XXVI. questione V.: Si quis.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Sortilegium et diuinatio i

Non exemplo Mathie, uel quod Ionas propheta sorte deprehensus sit, indifferenter sortibus est credendum, cum priuilegia singulorum communem legem omnino facere non possint. Si qui tamen necessitate aliqua compulsi Deum putant sortibus apostlorum exemplo esse consulendum, uideant hoc ipsos apostolos non nisi collecto fratrum cetu, et precibus ad Deum fusis egisse.

Beda super Actus apostolorum.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Sortilegium et diuinatio k

Sortilegium est quoddam genus culture ydolorum, ex demonum consultationibus futura predicendo.

Ysidorus libro ethimologiarum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

(abest)