Suffragium
Suffragium a
Sunt quos nichil adiuuant omnino ea que fiunt pro mortuis siue pro eis fiant quorum tam mala sunt merita ut nec talibus digni sint adiuuari, siue pro eis quorum tam bona ut talibus non indigeant adiumentis.
Genere igitur uite quod gessit quisque per corpus efficitur ut prosint uel non prosint quecunque pro eis fiunt pie cum reliquerit corpus. Nam meritum si nullum per quod ista prosunt, comparatum est in hac uita,
frustra post hanc uitam queritur.
Augustinus in libro de cura pro mortuis agenda.
Fons primus
[Back to top]
Suffragium b
Non estimemus ad mortuos quorum curam agimus peruenire nisi quod pro eis siue altaris siue orationum siue elemosinarum sacrificiis solempniter supplicamus, quamuis non pro quibus fiunt omnibus prosint, sed hiis
tantum a quibus dum uiuunt comparatur ut prosint. Sed quia non discernimus qui sint, oportet pro regneratis omnibus facere ut nullus eorum pretermittatur ad quem hec beneficia possint et debeant peruenire. Melius
enim supererunt eis ista quibus nec obsunt nec prosunt quam eis deerunt quibus prosunt.
Augustinus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Suffragium c
Tempus quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem positum est animas abditis receptaculis continet, sicut unaqueque digna est uel requie uel erumpna pro eo quod sortita est in carne dum uiueret, neque
negandum est defunctorum animas pietate suorum uiuencium releuari cum pro illis sacrificium mediatoris offertur uel elemosine in ecclesia fiunt. Sed eis hec prosunt qui cum uiuerent hec sibi ut postea possent
prodesse meruerunt. Est enim quidam uiuendi modus nec tam bonus ut non requirat ista post mortem, nec tam malus ut ei non prosint ista post mortem. Est uero talis in bono ut hec non requirat; est et rursus talis
in malo ut ne hiis ualeat cum hec uita transierit adiuuari.
Augustinus libro LXXXIII. questionum.
Fons primus
[Back to top]
Suffragium d
Cum ergo sacrificia siue altaris siue quarumcumque elemosinarum pro baptizatis defunctis omnibus offeruntur, pro ualde bonis graciarum actiones sunt, pro non ualde malis propiciationes sunt, pro ualde malis
eciam si nulla sunt adiumenta mortuorum, qualescumque sunt consolationes uiuorum.
Augustinus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Suffragium e
Monumenta non ob aliud dicuntur nisi quod hii qui uiuencium oculis morte subtracti sunt ne obliuione eciam cordibus subtrahantur, in memoriam reuocent et admonendo faciant cogitari. Vnde monumentum eo quod
moneat mentem nuncupatur. Ad hoc ergo sunt adiumenta mortuorum ut dum homines recolant ubi sunt posita eorum quos diligunt corpora, eisdem sanctis illos tanquam patronis susceptos apud Dominum adiuuando et orando
commendent.
Idem ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Suffragium f
Cum enim recolit animus ubi repositum sit karissimi corpus et occurrit animam dilectam commendat recordantis affectus. Quod igitur ad sepulcrum fidelis mater recurrit et filium precibus magis magisque commendat,
adiuuat defuncti spiritum non mortui corporis locus, sed ex loci memoria uiuus matris affectus.
Augustinus de cura pro mortuis agenda.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Nocumentum bVaria