The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Suspicio

______________________________


a | b | c | d | e | Ubi

Suspicio a

Sicut difficile aliquem suspicatur malum qui bonus est, sic difficile aliquem suspicatur bonum qui ipse malus est.

Crisostomus super Mattheum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Suspicio b

Omnis homo se estimat alterum: fornicarius neminem putat castum, castus de fornicario non facile suspicatur; superbus neminem humilem putat, humilis neminem putat esse superbum. Sic qui non est ex Deo sacerdos, neminem putat sacerdotem ex Deo.

Crisostomus super Mattheum XXI. capitulo.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Suspicio c

Facilius uicia uniuscuiusque quam uirtutes intendimus, nec quid boni quisque gesserit agnoscere, sed quid mali egerit perscrutemur.

Ysidorus libro III. de summo bono.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Suspicio d

Fidelem, si putaueris, facies; quidam fallere docuerunt dum timent falli, et illius peccati occasionem suspicando fecerunt.

Seneca epistola II.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Suspicio e

Hoc habet omnis affectus ut in quod ipse insanit, in idem putet ceteros furire.

Seneca in libro de moribus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Caritas x
Consolacio m, Consolacio o
Detractio s
Excusacio h
Fama a
Mulier g
Testimonium g
Tristicia f

Varia