Tempus siue temporale
Tempus siue temporale a
Inter temporalia et eterna hoc interest: quod temporale plus diligitur antequam habeatur, uilescit autem cum aduenerit. Non enim saciat animam cui uerax et certa sedes eternitas, eternum autem ardentius
diligitur adeptum quam desideratum. Nulli enim desideranti conceditur plus de illo estimare quam se habet ut ei uilescat cum minus inuenerit, sed quantum quisque ueniens estimare potuerit, plus perueniens
inuenturus est.
Augustinus libro I. de doctrina Christiana.
Fons primus
[Back to top]
Tempus siue temporale b
Discernendum est quid precedat eternitate, quid tempore, quid electione, quid origine: eternitate sicut Deus omnia, tempore sicut flos fructum, electione sicut fructus florem, origine sicut sonus cantum.
Augustinus in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Tempus siue temporale c
Fallax in temporalibus bonis suauitas et infructuosus labor et perpetuus timor et periculosa iocunditas, inicium sine prouidencia et finis cum penitencia.
Augustinus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Tempus siue temporale d
Nil longum quod finem habet. Eternitati comparatum, omne tempus breue est.
Ieronymus super Ieremiam libro II.
Fons primus
[Back to top]
Tempus siue temporale e
Ne dicas priora tempora meliora fuere quam nunc sunt. Virtutes faciunt dies bonos, uicia malos.
Ieronymus super illud Ecclesiastici XL.: Non est dicere hoc nequius est illo. Omnia enim in tempore suo comprobantur.
Fons primus
[Back to top]
Tempus siue temporale f
Nemo uestrum parui estimet tempus quod in uerbis consumitur ociosis. Volat uerbum irreuocabile, uolat tempus irremeabile, nec aduertit insipiens quid amittat. Libet fabulari, dicunt, donec hora pretereat. O
donec pretereat hora, quam tibi ad agendam penitenciam, ad optinendam ueniam, ad acquirendam graciam, ad promerendam gloriam miseratio conditoris indulgeat! Donec transeat tempus quo diuinam repropiciare debueras
pietatem, properare ad angelicam societatem, suspirare ad amissam hereditatem, aspirare ad promissam felicitatem, excitare remissam uoluntatem, flere commissam iniquitatem.
Bernardus in sermone ad scolares.
Fons primus
[Back to top]
Tempus siue temporale g
Nil pretiosius tempore et heu nil hodie eo uilius inuenitur. Transeunt dies salutis et nemo recogitat, nemo sibi perire diem et nunquam rediturum causatur. Sed sicut capillus de capite, sic nec momentum peribit
de tempore.
Bernardus ibidem.
Fontes primi
[Back to top]
Tempus siue temporale h
Ipse quoque annus temporum pater quadrifaria se diuersitate componit, nec desiderium caperet, si nouitatis graciam non haberet.
Cassiodorus in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Tempus siue temporale i
Nichil horum temporalium stabile neque solitum et nos tamen cupimus tanquam aut semper futura aut semper habituri.
Seneca LIX. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Tempus siue temporale k
Fluunt omnia et in assidua diminutione sunt. Corpora nostra rapiuntur fluminum more. Quicquid uides, currit cum tempore. Homo fluuida est materia et caduca et omnibus obnoxie causis.
Seneca LXVII. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Tempus siue temporale l
Nemo se iudicat quicquam debere qui tempus accepit cum interim hoc unum est quod ne gratus quidem potest reddere.
Seneca epistola VIII.
Fons primus
[Back to top]
Tempus siue temporale m
Omnia aliena sunt; tempus tantum nostrum est. Cotidie est posterior deterior dies.
Seneca in prouerbiis.
Fontes primi
cf. Vita ab
[Back to top]
Ubi
Amor beCupiditas n
Delicie g
Dilectio a
Gaudium b
Solitudo ac
Vita ab
Varia