The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Testimonium

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | Ubi

Testimonium a

Tres testes unum sunt, sicut Iohannes dixit: aqua, sanguis et Spiritus; unum in misterio, non in natura. Aqua igitur testis est sepulture, sanguis testis est mortis, Spiritus testis est uite. Si qua ergo in aqua gracia non ex natura aque, sed ex presencia est Spiritus.

Ambrosius de Spiritu sancto libro I.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Testimonium b

Duobus aut tribus testibus stat omne uerbum sed illis testibus qui ante hesternum aut nudius tercius non fuerunt inimici ne irati nocere cupiant, ne lesi ulcisci se esse uelint. Inoffensus igitur affectus testium queritur, ita tamen ut accusator proprius in medium procedat.

Ambrosius epistola LVI. ad Siagrium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Testimonium c

Testibus falsis coniunctis tarde ueritas reperitur. Quod si separati fuerint, examine iudicis cito manifestantur. Nam sicut in unitate prauorum grandis est fortitudo, ita in separatione maior infirmitas.

Ysidorus libro III. de summo bono.

Varia
Fons primus
cf. Fons primus et 1550 edition
[Back to top]

Testimonium d

Testis falsidicus tribus est personis obnoxius: primum Deo quem periurando contempnit, et sequenter iudici quem menciendo fallit, postremo innocenti quem falso testimonio ledit.

Ysidorus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Testimonium e

Nichil est puero teste certius utique quinquenni. Nam et ad eos annos peruenit ut intelligat et ad eos quibus fingere non ualet.

Ysidorus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Testimonium f

Si quis ea que uidet in proximi sui delicto uel non indicat, uel in testimonium uocatus non que uera sunt, dixerit, peccatum quod commisit, ille qui celat, ipse suscipiet; et pena commissi reuertetur ad conscium.

Origenes super Leuiticum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Testimonium g

Sepe enim pro malis bonum testimonium damus et de bonis mala dicimus nescientes, et necesse est ut uerecundiam incurrat qui ignorans aliquid asseuerat. Sepe enim probatur incerta suspicio que uiro non conuenit Christiano.

Cassiodorus super Beati immaculati.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Testimonium h

In ferendo testimonio quantacumque alicui sit; auctoritas propter coniunctionem affinitatis minor putanda est.

Tullius.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Testimonium i

Nullum putaueris esse locum sine teste.

Seneca in prouerbiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Societas p

Varia