The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Trinitas

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | Ubi

Trinitas a

Vbi queritur unitas trinitatis, Patris scilicet et Filii et Spiritus Sancti, nec periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid queritur, nec fructuosius aliquid inuenitur. Non pigebit me sicubi hesito querere, nec pudebit sicubi erro discere. Quisquis ergo hoc audit uel legit ubi pariter certus est, pergat mecum; ubi pariter hesitat, querat mecum; ubi errorem suum cognoscit, redeat ad me; ubi meum, reuocet me. Ita ingrediamur simul caritatis uiam tendentes ad eum de quo scriptum est: Querite faciem eius semper.

Augustinus libro I. de trinitate.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Trinitas b

Qui hoc, id est trinitatis misterium, uel ex parte uel per speculum et in enigmate uidet, gaudeat cognoscens Deum et gracias agat; qui uero non uidet, tendat per pietatem ad uidendum, non per cecitatem ad calumpniandum, quoniam unus est Deus sed tamen trinitas.

Augustinus libro VI. de trinitate.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Trinitas c

In summa trinitate tantum est una, quantum tres simul sunt, et nec plus aliquid sunt due quam una res, et in se infinita sunt. Ita et singula sunt in singulis, et omnia in singulis, et singula in omnibus, et omnia in omnibus, et unum omnia.

Augustinus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Trinitas d

Videmus solem in celo currentem, fulgentem, calentem. Similiter ignis tria habet; hoc est motum, lucem et feruorem. Diuide ergo, si potes, arriane, solem uel ignem et tunc demum diuide trinitatem.

Augustinus de uerbis Domini.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Trinitas e

Aperte tunc uidebimus quomodo et unum diuisibiliter tria sunt, et indiuisibiliter tria unum.

Gregorius libro XXX. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Trinitas f

O beata ueritas, caritas, eternitas et beatificans trinitas! Ad te me miserabiliter trinitas miserabiliter suspirat quoniam a te infeliciter exulat, discedens a te quantis se interuit erroribus, doloribus, timoribus. Heu me, qualem pro te commutauimus trinitatem! Ratio sepissime in iudiciis fallitur, et uoluntas quadruplici perturbatione iactatur, et memoria multiplici obliuione confunditur. Triplici huic uanitati nobilis creatura subiecta est. Cor meum conturbatum est, et inde dolor; dereliquit me uirtus mea, et inde pauor; et lumen oculorum meorum non est mecum, et inde error. Heu, quam dissimilem trinitatem! O anime mee, trinitas exulans offendisti! Verumptamen, o anima mea, spera in Deo quoniam adhuc confite illi, cum uidelicet a ratione error, a uoluntate dolor, atque a memoria timor omnis recesserit; et successerit illa quam speramus mira serenitas, plena suauitas, eterna securitas. Primum faciet ueritas Deus, secundum caritas Deus, tercium summa potestas Deus.

Bernardus super Cantica sermone XI.

Varia
Fons primus
Fons primus et 1550 edition
[Back to top]

Trinitas g

Est trinitas a qua homo cecidit, scilicet Pater, Filius et Spiritus Sanctus; et est trinitas que cecidit, scilicet memoria, intelligencia et uoluntas; et est trinitas in quam ista cecidit, scilicet impotencia, ignorancia et concupiscencia. Nam memoria cecidit in cogitationes affectuosas, onerosas et ociosas. Intelligencia cecidit in ignoranciam ueri et falsi, boni et mali, commodi et incommodi. Voluntas cecidit in concupiscenciam carnis et concupiscenciam oculorum et superbiam uite. Et est trinitas per quam ista resurget, scilicet fides, spes, caritas: fides articulorum, preceptorum et sacrorum; spes uenie, gracie, et gloriae; caritas corde puro, consciencia bona, et fide non ficta.

Bernardus in sermone de trinitate.

Varia
Fons primus
Fons primus et 1550 edition
[Back to top]

Trinitas h

Inquirere de trinitate peruersa curiositas est; credere et tenere sicut sancta ecclesia tenet fides et securitas est; uidere autem eam sicuti est, perfecta et summa felicitas est.

Bernardus ibidem.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Trinitas i

Sum proprium diuinitatis est uerbum quod tempore non mutatur sed semper adest, et ibi aliud sacramentum quod una sillaba tribus litteris continetur ut sancta trinitas unus Deus esse doceatur.

Cassiodorus super Psalmum XLIX.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

(abest)