The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Venia

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | Ubi

Venia a

Debet ecclesia catholica correctis et firmatis filiis libenter ignoscere cum ipsi Petro personam eius gestanti, et cum in mari titubasset, et cum Deum carnaliter a passione reuocasset, et cum aurem serui gladio precidisset, et cum ipsum Dominum eciam negasset, et cum in simulationem postea superstitiosam lapsus esset, uideamus ueniam esse concessam cumque correctum atque firmatum usque ad dominice passionis gloriam peruenisse.

Augustinus de agone Christiano.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Venia b

Nullus debite grauioris pene accipit ueniam nisi qualemcumque, et si longe minorem quam debeat, soluerit penam.

Augustinus de uita uel regula clericorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Venia c

Audistis formam. Si septuageties septies Christus peccata tibi donauit, si huc usque ignouit et ultra negauit, pone et tu limitem et ulterius noli ignoscere.

Augustinus libro de uerbis Domini tractans illud: Ait apostolus donantes uobismetipsis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Venia d

Dicit Deus: Dimitte et dimittetur tibi. Sed ego prior dimisi, dimitte uel postea. Nam si non dimiseris, reuocabo te; et quicquid dimiseram, replicabo tibi.

Augustinus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Venia e

Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Ne dicas in lingua ignosco, et corde differas. Nouit enim cui dicas. Vocem tuam homo audit; conscienciam tuam Deus inspicit. Melius est cum clamas ore et dimittis in corde quam blandus ore, crudelis in corde.

Augustinus de uerbis Domini sermone XV.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Venia f

Negligens inimicicias finire obliuiscitur; pertinax ueniam non uult concedere cum rogatur. Superbus uerecundus ueniam petere dedignatur. Hiis tribus inimiciciis uiuunt homines, sed animas in quibus non moriuntur, occidunt. Vigilet contra negligenciam memoria, contra pertinaciam misericordia, contra superbam uerecundiam submissa prudencia.

Augustinus in sermone de quadragesima.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Venia g

In hac petitione si mentitur, tocius orationis nullus est fructus. Pecuniam aliquando repetere conceditur, sed debitis peccatorum petenti ueniam nunquam iuste negatur.

Augustinus super illud Matthei VI.: Et dimitte nobis debita nostra.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Venia h

Gracie tue deputo et misericordie quod peccata mea tanquam glaciem soluisti; gracie tue deputo et quecumque non feci mala. Quid enim non facere potui? Et omnia michi dimissa esse fateor, et que mea sponte feci mala, et que te duce non feci.

Augustinus II. libro confessionum.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Venia i

Beneficium se putabat accepisse auguste memorie Theodosius cum rogaretur ignoscere; et tunc propior erat uenie cum fuisset commotio maior iracundie. Et optabatur in eo quod timebatur in aliis ut irasceretur. Hoc erat remedium reorum quoniam cum haberet supra omnes potestatem, quasi parens postulari malebat quam quasi iudex punire: equitatis iudex, non pene arbiter, qui nunquam ueniam confitenti negauit.

Ambrosius de obitu Theodosii.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Venia k

Discas frequenter ignoscere nec indignationem tenere. Nichil enim quo possit offendi cui ignoscendi est consuetudo.

Ambrosius super Lucam.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Venia l

Tante pietatis dominus Ihesus ut et ipsi Iude donaret ueniam, si Christi expectasset misericordiam.

Ambrosius super Lucam.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Venia m

Pulcherrimum affectande conuersionis exemplum quod tam cito latroni uenia relaxatur et uberior gracia quam precatio. Semper enim plus tribuit quam rogatur.

Ambrosius super Mattheum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Venia n

Non usque sepcies, sed usque septuagesies sepcies, id est quadringentis nonaginta uicibus ut tociens peccanti fratri dimitteret in die, quociens ipse peccare non posset.

Ieronymus super Mattheum libro III.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Venia o

Si peccauerit in nos frater noster et in qualibet causa nos leserit, dimittendi habemus potestatem immo necessitatem quia Dominus precipit ut debitoribus nostris debita dimittamus. Si autem in Deum quis peccauerit, non est nostri arbitrii, ut dicit scriptura: Si peccauerit homo in hominem, rogabit pro eo sacerdos; si autem peccauerit in Deum, quis rogabit pro eo? Nos econtrario in Dei iniuriam benigni sumus et in nostris contumeliis odia exercemus.

Ieronymus super illud Matthei XVIII.: Si peccauerit in te frater tuus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Venia p

O formidolosa sentencia! Si parua fratribus non dimittimus, magna nobis a Deo non dimittuntur.

Ieronymus ibidem super illud: Si non remiseritis peccata.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Venia q

Apud misericordem iudicem nequaquam sine uenia culpa relinquitur cum per feruorem zeli ex eius amore peccatur. Sepe namque magnis hoc doctoribus mirandisque contingit quo ut alta caritate feruent, modum correctionis exagerent, et lingua aliquid quod non debet dicat quia mentem dilectio quantum debet inflammat. Sed uerbum prolate contumelie tanto cicius parcitur, quanto et ex qua radice prodeat pensatur.

Gregorius libro X. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Venia r

Peccatores qui operum peccata deplorant, debent presumere de misericordia quam postulant. Non enim pie Dominus ante delinquencium oculos flenda peccata opponeret, si per semetipsum ea districte ferire uoluisset.

Gregorius in pastorali.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Venia s

Sciendum est quod qui dimittit et non dat etsi non plene operatus est, meliorem tamen partem misericordiae tenuit. Qui uero dat et minime dimittit, omnino misericordiam nullam facit quia ab omnipotente Deo munus ex manu non accipitur quod obligato corde in malicia profertur.

Gregorius libro XXII. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Venia t

Si hoc quod in nos delinquitur ex corde non dimittimus, et illud rursus exigitur quod nobis iam per penitenciam dimissum fuisse gaudebamus.

Gregorius libro IIII. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Venia u

Sunt aliqui sic donantes iniuriam ut non ulciscantur, cum tamen sepius improperent. Sunt alii qui licet sileant, manet tamen alta mente repositum et rancorem tenent in animo quarum neutra plena indulgencia est. Longe ab hiis omnibus benignissima diuinitatis natura libenter agit; ignoscit plenarie, ita ut propter fiduciam peccatorum sed penitencium; ubi habundauit delictum, solet et gracia superhabundare.

Bernardus super Cantica sermone LXXXIX.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Venia x

Tam liberaliter Dominus omnem donauit iniuriam ut iam nec dampnet ulciscendo, nec confundat improperando, nec minus diligat imputando.

Bernardus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Venia y

Omnino propter mansuetudinem que in te predicatur, currimus post te, Domine Ihesu, audientes quod non spernas pauperem, peccatorem non abhorreas; non horruisti confitentem latronem, non lacrimantem peccatricem, non Cananeam supplicantem, non deprehensam in adulterio, non sedentem in theloneo, non supplicantem publicanum, non negantem discipulum, non persecutorem discipulorum, non ipsos crucifixores tuos. In odorem horum unguentorum currimus.

Bernardus super Cantica.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Venia z

Multi aliorum uicia cernunt, sua non aspiciunt; et cum ipsi maximis criminibus obnoxii teneantur, peccata minora fratribus non dimittunt.

Ysidorus libro III. de summo bono.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Venia ab

Qui captiuos redimere et pauperes pascere uel uestire non preualet, contra nullum hominem odium in corde reseruet, et inimicis suis non solum malum pro malo non reddat, sed eciam diligat et pro eis orare non desinat; certus de promissione uel misericordia Domini sui, libera consciencia ante tribunal Christi dicere poterit: Da, Domine, quia dedi; dimitte quia dimisi.

Cesarius in ammonitione secunda.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Venia ac

Homo, si sine peccato esse non potes et uis semper dimitti tibi, totum dimitte semper; quantum uis dimitti tibi, tantum dimitte; quociens uis dimitti tibi, tociens tu dimitte; immo quia uis totum dimitti tibi, totum dimitte. Homo, intellige quia remittendo alii tibi ueniam tu dedisti.

Petrus Rauennas sermone LXVII. super illud: Dimitte nobis debita nostra.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Dimittenda sunt debita non pecunie solum, sed causarum, culparum, criminum. Quicquid homo incurrere potest, in hiis tibi cum incurrerit alter ignosce. Fidus peccati sui ueniam petit qui peccanti libenter ignoscit.

Idem sermone LXVII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Venia ae

Nulla sit negligenti uenia ubi de salute certatur.

Vegecius de re militari libro II.

Varia
Fons primus
[Back to top]

______________________________

Magnarum uirium est negligere ledentem.

Seneca libro de moribus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Venia af

Optimum est semper ignoscere, tanquam si tu ipse cotidie pecces. Alteri sepe ignoscito, tibi nunquam.

Seneca in prouerbiis.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Ubi

Compassio s
Communitas a
Confessio ad
Correctio bz, Correctio ch, Correctio cs
Desperacio g
Elemosina c
Eucharistia m
Inimicicia a
Iniuria a
Ira e
Magnanimitas e
Oratio bg
Paciencia ak
Penitencia ac
RECONCILATIO
Residiuatio e
Resurrectio f

Varia