Verbum
Verbum a
Simul pluit Dominus super segetes et super spinas, sed segeti pluit ad horreum, spinis ad ignem, et tamen una est pluuia. Sic uerbum Dei omnes compluit; uideat quisque qualem radicem habeat, uideat quisque quo
trahat pluuiam bonam, si eam trahit ut generet spinas, numquid ideo pluuia Dei accusanda est antequam ueniat ad radicem? Dulcis est pluuia illa; dulce est uerbum Dei, donec ueniat ad cor malum.
Augustinus de benedictionibus Esau et Iacob.
Fons primus
[Back to top]
Verbum b
Custodicio uerborum Dei intelligenda est operacio preceptorum. Frustra enim custodiuntur memoria, si non custodiuntur et uita; nam uerba Dei tenendo agunt quidam ne obliuiscantur, nec agunt uiuendo ne
corrigantur.
Augustinus super illud: In quo corrigit adolescencior.
Fons primus
[Back to top]
Verbum c
Quid nobis plus esse uidetur, uerbum Dei aut corpus Christi? Si uultis uerum respondere, hoc utique dicere debetis: quod non sit minus uerbum Dei quam corpus Christi, et ideo non minus reus qui uerbum Dei
negligentur audiuerit quam ille qui corpus Christi in terram negligencia sua cadere permiserit.
Augustinus in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Verbum d
Quisquis uerbo Christi pascitur, terrenum pabulum non requirit; nec enim potest panem seculi cupere qui pane reficitur saluatoris. Negligit famem corporis qui pabulo lectionis intendit, nec uentris curam habere
poterit qui alimentum uerbi celestis acquirit. Ipsa est omnium refectio que saginat animam, que impinguat uiscera, cum de diuinis scripturis cibum eloquii perhennis accipimus.
Ambrosius in sermone de XL.
Fons primus
[Back to top]
Verbum e
Quomodo possunt uerba Dei dulcia esse in faucibus tuis in quibus est amaritudo nequicie?
Ambrosius super Beati immaculati.
Fons primus
[Back to top]
Verbum f
Plus est uerbi pabulo uicturam in perpetuum mentem reficere quam uentrem moriture carnis terreno saciare.
Gregorius in omelia VI. super euangelia.
Fons primus
[Back to top]
______________________________
Verba Dei tunc uerius mens intelligit cum in eis semetipsam querit.
Gregorius libro XXVIII. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Verbum g
Querit anima uerbum cui consenciat ad correctionem, quo illuminetur ad cognicionem, cui innitatur ad uirtutem, quo reformetur ad sapienciam, cui conformetur ad decorem, cui maritetur ad fecunditatem, quo fruatur
ad iocunditatem.
Bernardus super Cantica.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Anima hAuditor g
Inimicicia b
Maria e (1), Maria e (2)
Pietas l
Varia