Vtilitas
Vtilitas a
Vtilior est in conflictis lorica ferrea quam stola linea, licet hec oneri sit, illa honori.
Bernardus in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Vtilitas b
Hec dicta sunt de sermone, de uirtute, de pecuniis, de omni dispensatione que unicuique commissa est. Vnumquemque enim ad communem utilitatem uti oportet hiis que habet, siue sapiencia, siue principatu, siue
diuiciis, non ad nocumentum conseruorum.
Crisostomus super illud Matthei XXIIII.: Beatus seruus et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Vtilitas c
Commodum enim debet esse cum modo. Nam si mensuram equalitatis excesserit, uim sui nominis non habebit.
Cassiodorus libro II. epistolarum.
Fons primus
[Back to top]
Vtilitas d
Michi autem non minori cure est, qualis res publica post mortem meam futura sit, quam qualis hodie sit.
Tullius de amicicia.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Amicicia ba, Amicicia cf, Amicicia cgBeneficiencia k
Communitas d
Doctrina bq
Fortitudo t
Iusticia f, Iusticia g
Solitudo q
Varia