Communitas siue congregacio
Communitas siue congregacio a
Quicquid sceleris et iniquitatis inebriat multitudinem, amittit examinis ueritatem.
Augustinus contra epistolam Parmeniani libro III.
Fons primus
[Back to top]
Communitas siue congregacio b
In solitudine cito surrepit superbia; dormit quando uoluerit, facit quod uoluerit. Tu autem qui in communitate uiuis, non facies quod uis, comedes quod iuberis, subiciaris cui non uis, seruies fratribus,
prepositum monasterii timeas ut Deum, diligas ut parentem.
Ieronymus in epistola ad Rusticum monachum.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Communitas siue congregacio c
Plenissima peccatorum optinetur ablucio quando tocius ecclesie una est oracio et una confessio. Si enim duorum uel trium sanctorum pio consensui omnia que poposcerint Dominus prestanda promittit,
quid negabitur multorum milium plebi unam obseruanciam pariter exequenti et per unum spiritum concorditer supplicanti?
Leo papa in sermone.
Fons primus
[Back to top]
Communitas siue congregacio d
Publica preferenda sunt propriis et ibi intelligenda est precipua racio utilitatis, ubi uigilat cura communis.
Leo ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Communitas siue congregacio e
Prouide decreuit antiquitas communitatem edictis generalibus admoneri per que et debitum omne corrigitur et excedentis uerecundia non grauatur. Cuncti enim sibi estimant dici ubi nullum constat exponi
et similis fit innocenti quem contigerit sub communione purgari.
Cassiodorus libro II. epistolarum epistola XVIII.
Fons primus
[Back to top]
Communitas siue congregacio f
Nam si disparibus calamis conuenit unum melos edicere, multo magis uiris prudentibus aptum est iustum concordi uoce suadere.
Cassiodorus ibidem epistola IX.
Fons primus
[Back to top]
Communitas siue congregacio g
Stulta auaricia mortalium possessionem proprietatemque discernit, nec quicquam suum esse credit quod est publicum. Ac sapiens nil iudicat suum magis quam cuius illi cum humano genere consorcium est.
Nulla essent communia nisi pars illorum pertineret ad singulos.
Seneca XXIX. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Chirstianus aContemplacio s
Fauor d, Fauor e, Fauor g
Homo r, Homo s
Iusticia f, Iusticia g
Lex d
Predicacio af
Religio ah
Solitudo g, Solitudo n
Superbia ag
Veritas ab
Vicium q
VTILITAS
Varia