The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Consilium

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | Ubi

Consilium a

Aduertendum quod in acquirendis consiliis plurimum ualet uite probitas, uirtutum prerogatiua, beniuolencie usus, facilitatis gracia. Quis enim in ceno fontem requirat? Quis de turbida aqua potum petat? Itaque ubi luxuria est, ubi intemperancia, ubi uiciorum confusio, quis inde sibi aliquid hauriendum existimet? Quis utilem iudicet cause aliene quem uidet inutilem uite sue? Quomodo enim potero eum iudicare consilio superiorem quem uideo moribus inferiorem? Supra me debet esse cui me committere paro. An eum ydoneum putabo qui michi det consilium quod non dedit sibi, et michi eum uacare credam qui sibi non uacat cuius animum uoluptates occupant, libido deuincit, auaricia subiugat, cupiditas perturbat?

Ambrosius de officiis libro II.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consilium b

Necesse est ut prestancior sit a quo consilium petitur quam ille sit qui petit. Quid enim consulas hominem quem non arbitreris posse melius aliquid reperire quam ipse intelligis?

Ambrosius libro II. de officiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consilium c

Talis debet esse qui consilium dat ut seipsum formam aliis ad exemplum bonorum operum exhibeat in doctrina, in integritate, in grauitate ut sit eius sermo salubris atque irreprehensibilis, consilium utile, uita honesta, sentencia decora.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consilium d

Quanto utilius regem Pharaonem Ioseph consilio prouidencie iuuit quam si pecuniam contulisset. Pecunia enim unius ciuitatis ubertatem non redimeret et prospiciencia Ioseph tocius Egypti per quinquennium famem repulit. Facile autem pecunia consumitur, consilia exhauriri nesciunt. Hec usu augentur, pecunia minuitur et cito deficit ut quo pluribus largiri uolueris, eo pauciores adiuues, et sepe tibi desit quod alii conferendum putaueris. Consilii autem operisque collacio quo plures diffunditur, eo redundacior manat et in suum fontem recurrit.

Ibidem.

Varia
Fons primus
cf. Liberalitas k
[Back to top]

Consilium e

Quid tibi prodest habere sapienciam, si consilium neges? Si consulendi copiam includas, clausisti fontem ut nec aliis influat, nec tibi prosit.

Ambrosius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consilium f

Valde fortitudo destruitur nisi per consilium fulciatur quia quo plus se posse conspicit, eo uirtus sine moderamine deterius in preceps ruit. Mens que intus sedem consilii perdidit, foras se per desideria innumerabiliter spargit.

Gregorius in moralibus.

Varia
Fons primus
cf. Fortitudo l
[Back to top]

Consilium g

Dare stulto consilium caritatis est, dare sapienti ostentacionis, dare uero tempore peruersitatis sapiencie.

Gregorius in moralibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consilium h

Nulla consilia meliora sunt sicut illa que ignorauerit aduersarius antequam facias. Cum igitur consilium tuum cognoueris aduersariis proditum, disposicionem mutare te conuenit. Quid fieri debeat tractato cum multis, quid uero facturus sis cum paucissimis ac fidelissimis uel pocius ipse tecum.

Vegecius de re militari libro III.

Varia
Fons primus
cf. Milicia n
[Back to top]

Consilium i

Consilium est examinandarum gubernandarumque causarum subtilis animi prospectus.

Tullius II. rethorice.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consilium k

Deliberacio est ante quodlibet inceptum plena maturitatis et solercie consideracio.

Tullius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consilium l

Non uiribus, non uelocitatibus aut celeritate corporum res magne geruntur, sed consilio antiquorum et sciencia quibus non orbari sed eciam augeri solet senectus.

Tullius in libro de senectute.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consilium m

Magna enim est et infinita prudencia quam nemo sic assequitur ut eam non necessario per alios querere uideatur. Senes ipsi consiliis sapienciam discunt et a maturis in commune queritur quod pro omnium utilitate tractatur. Solacium curarum frequenter sibi adhibent maturi reges et hinc meliores estimantur, si soli omnia non presumunt.

Cassiodorus parte II. libro I. epistola IX.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consilium n

Plurimum laudis iuuenes moribus suis applicant quociens de negociorum meritis ambigentes ad peritorum consilia decurrunt.

Cassiodorus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consilium o

Consilium quippe imitari negligit inprouidus, sapienciam uero ille querit in altero, penes quem est sciencie magnitudo.

Cassiodorus ibidem libro III. epistola IIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consilium p

Quidam ea semper differunt que differri non expedit; ibique sunt precipites, ubi res saniore consilio indigeret.

Petrus Rauennas.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consilium q

Quidam omnia imprudenter agunt et ipsis pro uoto succedunt. Quidam omnia consilio se disponunt et semper in contrarium eis cedunt.

Petrus Rauennas in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consilium r

In magnorum discriminum angustiis ubi domestica consilia remedium non inueniunt, eorum suffragia implorantur quorum prudencia in altioribus negociis experiencia diuturnior approbauit.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consilium s

Vbi publica iactura est et commune dispendium sicut dolor in uniuersitatem se porrigit, ita communi consilio et auxilio est utendum.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consilium t

Consilium peritorum ex apertis obscura existimat, ex paruulis magna, ex proximis remota, ex partibus tota. Scit enim quid qua uia aggredi debeat et cito singula et distincte uidet.

Petrus Rauennas ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consilium u

Tunc consilia salutaria aduoca cum tibi alludit uite prosperitas. Tunc te uelut in lubrico retinebis, nec tibi dabis impetus liberos, sed circumspicies quo eundum sit et quousque.

Seneca in epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consilium x

Maxime sunt contraria consilio: festinacio et ira. Velox consilium sequitur penitencia. Seneca libro de ira.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consilium y

Non disponet singula nisi cui iam uite sue summa proposita est. Nemo, quamuis paratos habeat colores, similitudinem reddet nisi iam constet quid uelit pingere. Scire debet quid petat ille qui sagittam uult mittere, et tunc dirigere ac moderari manu telum. Errant consilia nostra quia non habent quo dirigantur. Ignoranti quem portum petat nullus suus uentus est. Necesse est multum in uita nostra casus possit quia uiuimus casu.

Seneca epistola LXXII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consilium z

Quidam quod tantum amicis committenda sunt omnibus narrant et in quaslibet aures quicquid illis urit exonerant. Quidam eciam rursus karissimorum conscienciam reformidant, et si possint ne sibi quidem credituri intus premunt omne secretum. Neutrum faciendum est. Vtrumque enim uicium est et omnibus credere et nulli, sed alterum honestius dixerim uicium, alterum tucius.

Seneca II. parte epistolarum epistola II.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consilium ab

Pauci sunt qui consilio se suaque disponant; ceteri eorum more que fluminibus innatant, non eunt sed feruntur.

Seneca epistola XXII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consilium ac

In equo autem est amisse rei dolor et timor amittende, nec ideo tibi precipio negligenciam. Tu uero metuenda declina. Quicquid consilio prospici potest prospicere, quodcumque lesurum est multo antequam accidat speculare et aduerte.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Diu delibera, cito facito. Nil curare, hoc est insanum esse; nil posse, hoc est mortuum uiuere.

Seneca in prouerbiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consilium ae

Sepultus sit sermo apud te quem tu solus audieris. Consilio melius uinces quam iracundia.

Seneca in prouerbiis.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Consilium af

Deliberandum est quicquid statuendum est semel. Deliberare utilia mora est tutissima. Mora omnis odio est sed facit sapienciam.

Seneca in prouerbiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consilium ag

Fortuna homini plusquam consilium ualet. Malo consilio femine uincunt uiros.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Consilium ah

Recta consilia capere possumus, si que nos ledere potuerint agnoscamus. Si sollicitus fueris, iudicium preuenies. Occasio tabernaculum mentis est, si bono utaris, si in malo caligo.

Seneca.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Communitas f
Fortitudo l
Prudencia f, Prudencia o, Prudencia s, Prudencia t, Prudencia u

Varia