Lasciuia
Lasciuia a
Caueamus ne dum relaxare animum uolumus, soluamus omnem armoniam quasi concentum quemdam bonorum operum. Vsus enim cito inflectit naturam.
Ambrosius de officiis libro I.
Fons primus
[Back to top]
Lasciuia b
Vbi saltacio, ibi dyabolus; neque enim Deus ad hoc nobis dedit pedes ut cum camelis saltemus, sed ut cum angelis chorum faciamus. In saltibus letantur demones et exultant ministri demonum.
Crisostomus super illud Matthei XIIII.: Die autem natalis.
Fons primus
[Back to top]
Lasciuia c
Puellam, propter quam inique apparebant nupcie, occultari oportebat ut conuicium matris meretricis occultaretur.
Crisostomus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Lasciuia d
Si uolumus, magna sepe intelligemus ex paruis, ex oculorum intuitu, ex remissis aut contractis superciliis, ex mesticia, ex hylaritate, ex risu, ex locucione, ex contencione uocis uel submissione, et ceteris
similibus facile iudicabimus quid eorum apte fiat, quidue ab officio discrepet.
Tullius in rethorica.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Lasciuia e
Sicut pueris non omnem ludendi licenciam damus, sed ea que ab honestis actionibus non sit aliena, sic in ipso ioco aliquod probi ingenii eluceat.
Tullius I. de officiis.
Fons primus
[Back to top]
Lasciuia f
Non ita generati a natura sumus ut ad ludum et iocum facti esse uideamur, sed ad seueritatem pocius et ad quedam studia grauiora atque maiora.
Tullius ibidem.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Lasciuia g
Ludo et ioco uti quidem licet, sed sicut sompno et quietibus ceteris, tunc cum grauibus seriisque rebus satisfecerimus.
Idem in eodem.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Lasciuia h
Sic te geras sapienter ut nullus te habeat tanquam asperum, nec contempnat quasi uilem. Illi autem qui in ludo deficiunt neque ipsi dicunt aliquod ridiculum et dicentibus molesti sunt, quia scilicet moderatos
aliorum ludos non recipiunt.
Seneca.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Lasciuia i
Omnia tollerabilia preter turpitudinem crede; a uerbis quoque turpibus abstineto quia licencia eorum inpudenciam nutrit. Sermones utiles magis quam facetos et affabiles ama. Miscebis interdum seriis iocos sed
temperatos et sine detrimento dignitatis et uerecundie. Nam reprehensibilis risus est si inmodicus, si pueriliter effusus, si muliebriter fractus. Odibilem quoque hominem facit risus aut superbus et clarus aut
malignus et furtiuus aut alienis malis euocatus.
Seneca de quatuor uirtutibus.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Consolacio cConuersacio f, Conuersacio h, Conuersacio ai, Conuersacio ba
Diuicie am
Gaudium d
Gula h, Gula m
Honestas d
Laus ab
Loquacitas d
MODESTIA Ociositas d
ORNATUS Prelacio cm
Religio as
Tristicia g
Virginitas af
Varia