Modestia
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | Ubi
Modestia a
In omnibus motibus uestris nil fiat quod cuiusque offendat aspectum, sed quod nostram deceat sanctitatem.
Augustinus in regula.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Modestia b
Sermones proferamus libra iusticie examinatos ut sit grauitas in sensu, in sermone pondus atque in uerbis modus. Temperancia cordis habeat eam animi mundiciam, iusticia misericordiam, prudencia pacem, fortitudo
mansuetudinem.
Ambrosius de officiis libro III.
Fons primus
[Back to top]
Modestia c
Est in ipso motu, gestu, incessu tenenda uerecundia. Habitus enim mentis in corporis statu cognoscitur. Hinc homo cordis nostri absconditus aut leuior aut iactancior aut turpidior, aut contra grauior et
constancior et purior et maturior estimatur. Itaque uox quedam est animi corporis motus.
Ambrosius de officiis libro I.
Fons primus
[Back to top]
Modestia d
Est gressus probabilis in quo sit species auctoritatis, grauitatisque pondus, tranquillitatis uestigium, ita tamen ut studium desit atque affectatio sed motus sit purus ac simplex.
Ambrosius libro I. de officiis.
Fons primus
[Back to top]
Modestia e
Sicut molliculum et infractum aut uocis sonum aut gestum corporis non probo, ita neque agrestem neque rusticum imitemur. Effigies enim forma discipline, forma honestatis est.
Ambrosius ibidem.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Modestia f
Hoc est pulcritudinem uiuendi tenere, conueniencia cuique sexui et persone reddere; hic ordo gestorum optimus, hic ornatus ad omnem actionem accommodus.
Ambrosius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Modestia g
Motum natura informet. Si quid sane in natura uicii est, industria emendet.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Modestia h
In te consistito, non infra deici, non supra attolli, non euadere in longius, non extendi in lacius. Tene medium si non uis perdere modum. Locus medius tutus est; medium sedes modi et modus uirtus.
Bernardus libro II. de consideracione.
Fons primus
[Back to top]
Modestia i
Melior est gradus lentior per iter rectum quam uelocitas festina per deuium.
Leo papa in sermone de Pentecoste.
Fons primus
[Back to top]
Modestia k
Risus est uox confusa leticie, insultacionem inmoderata ylaritate denuncians.
Cassiodorus super Psalmos.
Fons primus
[Back to top]
Modestia l
Risus est uox confusa leticie, insultacionem inmoderata ylaritate denuncians.
Cassiodorus super Psalmos.
Fons primus
[Back to top]
Modestia m
Risus est uox confusa leticie, insultacionem inmoderata ylaritate denuncians.
Cassiodorus super Psalmos.
Fons primus
[Back to top]
Modestia n
Risus est uox confusa leticie, insultacionem inmoderata ylaritate denuncians.
Cassiodorus super Psalmos.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Modestia o
Risus est uox confusa leticie, insultacionem inmoderata ylaritate denuncians.
Cassiodorus super Psalmos.
Fons primus
[Back to top]
Modestia p
Risus est uox confusa leticie, insultacionem inmoderata ylaritate denuncians.
Cassiodorus super Psalmos.
Fons primus
[Back to top]
Modestia q
Si disputarem, nec manum iactarem nec uocem attollerem, sed ista oratoribus reliquissem, contentus sensus meos ad te pertulisse, quos nec exornassem nec abiecissem. Non delectent uerba nostra sed prosint. Sit
talis sermo ut res pocius quam se ostendat.
Seneca LXXVI. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Modestia r
Conuenit parcitatem sequi in tuo quam luxum in alieno suscipies dampno, parcitas necessitatum remedium medicina dampnorum.
Seneca in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Caro dConuersacio f, Conuersacio q, Conuersacio r, Conuersacio s, Conuersacio ab, Conuersacio ac, Conuersacio ai
Discrecio e, Discrecio f, Discrecio h
Gloria mala g
Humilitas i
Infirmitas b
Lasciuia f, Lasciuia h
Magnanimitas f
Presumptio r
Prosperitas t
Tristicia g
Verecudnia a
Varia