The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Malicia

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | Ubi

Malicia a

Melius iudicauit Deus de malis benefacere quam mala nulla esse permittere.

Augustinus in encheridion.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Malicia b

Malignitas est mala uoluntas hominis cum ultra non possit, uel beneficiis grates non referre.

Augustinus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Malicia c

Malicia est per quam moribus deceptoriis ueritate palliata uel odium alterius uel proprium commodum attenditur.

Augustinus in quadam epistola.

Varia
Fontes proximus et primus
cf. Fraus et dolus a
[Back to top]

Malicia d

Malicia est mentis atque animi deprauatio a tramite ueritatis deuia que incuriosorum animis frequenter obrepit.

Ambrosius in exameron.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Malicia e

Mala non sunt nisi que crimine mentem implicant et conscienciam ligant.

Ambrosius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Malicia f

Sicut ignis amoris mentem erigit, ita ignis malicie inuoluit quia et Spiritus Sanctus cor quod replet eleuat, et ardor malicie ad inferiora semper incuruat.

Gregorius super Iozechielem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Malicia g

Mens praua semper in laboribus est quia aut molitur mala que inferat, uel metuit ne hoc sibi ab aliis inferantur; et quicquid contra proximos excogitat, hoc contra se cogitari a proximis formidat.

Gregorius XII. libro moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Malicia h

Velocius malicie parua scintilla consumimur quam uirtutis ignibus concalescere possumus. Nam et melli plurimo parum abscinthii iniectum uelocem amaritudinem tradit; mellis eciam si duplum iniciatur abscinthio, non poterit eius obtineri dulcedo.

Gregorius Nazazenus in apologetico.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Malicia i

Habet malicia currum suum rotis quattuor consistentem: seuicia, impaciencia, audacia, impudencia. Valde etenim uelox est currus iste ad effundendum sanguinem qui nec innocencia sistitur, nec paciencia retardatur, nec timore frenatur, nec pudore inhibetur. Trahitur autem duobus pernicibus equis et ad omnem perniciem paratissimis, terrena potencia et seculi pompa. Porro president duobus hiis equis aurige duo: timor et liuor; et timor quidem pompam, liuor potenciam agit.

Bernardus super Cantica.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Malicia k

Consideras hec stulticie mixtum dolum tyranni. Aut enim Herodes credidit scripturis aut non. Si non credidit, ut quid ergo interrogabat scripturas quas putabat esse uaniloquas? Si credidit estimans prophetiam esse immobilem, quomodo ergo sperabat illum regem posse interficere quem futurum esse dicebant scripture? Nam si prophetie credidit, clarum erat ipsum aduersus impossibilia conari. Si non credidit, tunc nec sibi timere debuit, nec puero insidiari. Respondit Crisostomus: Anima semel malignitate capta stultior cunctis efficitur. Tale quippe est uicium malignitatis ut a nullo plerumque impulsa, sese ipsa precipitet, et sepe absque effectu operis erumpnosa impossibilia conatur efficere.

Crisostomus super secundum capitulum Matthei.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Malicia l

Coherceri omnino nequit animus praua semel uoluntate uiciatus quia zelus sapere nescit et ira consilium non habet. Ideo Herodes non suo consilio gubernabatur, sed uinculo dyaboli trahebatur ligatus.

Crisostomus ibidem.

Varia
Fons primus
cf. Ira p
[Back to top]

Malicia m

Sicut ignis quando amplius ligna susceperit in maiorem flammam erigitur, sic anima mala quanto magis ueritatem audierit, eo amplius in malicia excitatur.

Crisostomus super Mattheum XXII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Malicia n

Etate minores, malicia pares. Nam pulli serpentum statura breuiores sunt, ueneno autem equales. Catuli luporum, et si uenatione nocere non possunt, iam tamen in sanguine gaudent et morsibus ledunt.

Crisostomus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Malicia o

Debuerunt Pharisei timere Saduceorum exemplum ut ne similiter interrogantes confundantur, sed ardens malicia dum se saciare festinat, rei exitum non aspicit. Maliuolencia enim et liuor nutriunt impudenciam.

Crisostomus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Malicia p

Pharisei apud se dicebant: Vnus loquatur pro omnibus et omnes loquamur per unum ut, si uicerit, omnes uideamur uictores. Si autem uictus fuerit, solus uideatur confusus. Ecce sagacitas malignancium.

Crisostomus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Malicia q

Loquitur apud se maligna cogitatio, usquequo illum talem tolero? Consentire ei comprobor, si eum non corripio, consenciens autem Deum offendo. Corripiam ergo ne Deum offendam. Nichil pro mea sed pro Dei iniuria ulciscenda totum facio. Immo sic illum sibi restituam. Proximum enim corripere et eum castigare, hoc non est proximo nocere, sed prodesse uelle. Sic sepe apud se loquitur cogitatio maligna. Excecauit enim eam malicia sua.

Hugo libro I. de anima.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Malicia r

Nequiciam ueteres diffinierunt uoluntariam esse maliciam in quam non casu incidimus, sed spontanea uoluntate uersamur. Nequam dictus est nequaquam, id est nullo tempore aptus.

Cassiodorus super Psalmos.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Malicia s

Malignitatem uite nostre similitudo declarat. Aranea est animal debile ac tenuissimum quod transeuntibus muscis quedam recia dolosa contexit. Sic anni eorum qui sceleratis operibus dediti sunt, inanibus et subdolis machinationibus occupantur.

Cassiodorus ibidem super illud: Anni eorum sicut aranea.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Malicia t

Malicia est ex proposito et deliberatione malo cognito prono animo consentire.

Richardus de uerbis apostoli tractans illud: Non in fermento malicie et nequicie et cetera.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Malicia u

Inuentor malorum est qui aliquam malam consuetudinem uel aliquod tormentum primus inuenerit.

Tullius.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Malicia x

Malicia ipsa maximam partem ueneni sui bibit. Illud uenenum quod serpentes in alienam perniciem perferunt, sine sua continent, non est huic simile: hoc habentibus pessimum est.

Seneca LXXXII. epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Malicia y

Malefacere qui uult nusquam non causam inuenit. Maliuolus semper sua natura utitur.

Seneca in prouerbiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Adulatio be
Correctio cf, Correctio cg, Correctio cm, Correctio cn
Discordia p
Fortitudo n
FRAUS
Homo h
Ipocrisis o, Ipocrisis ai
Ira ap
Nocumentum a
Penitencia r
Predestinatio l, Predestinatio m, Predestinatio n
Prudencia r
Sapiencia l
Simplicitas c, Simplicitas d, Simplicitas e, Simplicitas f

Varia