The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Fraus et dolus

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | Ubi

Fraus et dolus a

Fallacia est per quam motibus deceptoriis ueritas palliata, uel odium alterius, uel proprium commodum intendit.

Augustinus de diffinitionibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fraus et dolus b

Venena non dantur nisi melle circumlita, et uicia non decipiunt nisi sub specie umbraque uirtutum.

Ambrosius in libro de uirginibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fraus et dolus c

Sciendum quoque est quod tribus modis fraus ipsa committitur, quia per hanc proculdubio aut tacita cordis humani gracia, aut fauoris aura, aut res quelibet exterior desideratur.

Gregorius libro IX. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fraus et dolus d

Solus in Dei opere fraudem non facit, qui cum ad studia bone actionis inuigilat, nec ad corporalis rei premia, nec ad laudis uerba, nec ad humani iudicii graciam hanelat.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fraus et dolus e

Dolosus aduersarius ferire simul utitur, et aperte seuiens et insidiose latens, ut dum de occulto sagitta metuitur, minus ante faciem hasta timeatur, uel dum ante faciem haste resistitur, nequaquam ex occulto ueniens sagitta uideatur.

Gregorius in moralibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fraus et dolus f

Verba propterea instituta sunt ut non se inuicem homines fallant, sed ut in alterius quisque noticiam cogitationes suas proferat. Verbis ergo uti ad fallaciam, non ad quod instituta sunt, peccatum est.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fraus et dolus g

Diuturna fraudatio tediorum est nutrix, suspicionum fomes, impaciencie fax, nouerca moris, desperationis mater.

Bernardus super Cantica.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fraus et dolus h

Facilior cautio est ubi manifesta est formido, et ad certamen minus tunc prestituitur, quando se aduersarius confitetur. Plus timendus est et cauendus inimicus cum latenter subripit, cum per pacis ymaginem fallens occultis accessibus serpit, unde et nomen serpentis accepit.

Cyprianus in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fraus et dolus i

Dolus est, cum aliud agitur et aliud simulatur. Callidus est, qui exitum uirtutis dolo ac fraude imitatur.

Ysidorus in synonimis.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Fraus et dolus k

Quidam simpliciter uiuunt, et in omnibus prosperantur. Quidam uersantur in dolis, et eis quelibet aduersantur.

Petrus Rauennas in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fraus et dolus l

Insperatum bonum est, si is ad quem deceptionis pertinet periculum, sibi gracie procuret augmentum. Ius enim exigit sagittam fraudis redire in dolosum uerticem sagittantis.

Cassiodorus libro V. epistolarum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fraus et dolus m

Occultum et insidiosum malum perfidia, cuius efficacissime uires sunt mentiri et fallere, fructus in aliquo admisso scelere consistit, que mendaciis et fallacia quasi preclaris artibus gaudet.

Valerius Maximus libro IX.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Fraus et dolus n

Fraus est accipere quod non possis reddere. Repelli se homines facilius quam decipi ferunt.

Seneca in prouerbiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Amicicia bn
Discrecio f
Doctrina bo
Ipocrisis ak, Ipocrisis aq, Ipocrisis as, Ipocrisis ba
Mendacium o
MERCACIO
Simplicitas a
Suspicio d
Temptatio u, Temptatio x
Veritas m

Varia