The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Mundus

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | Ubi

Mundus a

Mundus iste periculosior est blandus quam molestus, et magis cauendus cum se illicit diligi quam cum ammonet cogitque contempni.

Augustinus ad Diascorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mundus b

In hoc mundo non timere, non dolere, non laborare, non periclitari impossible est; sed plurimum interest, qua causa, qua expectacione, quo termino quisque paciatur.

Augustinus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mundus c

O amatores mundi cuius rei gracia militatis? Maior ne esse poterit spes uestra in mundo quam ut amici mundi sitis. Ibi quid nisi fragile plenum periculis et per quot pericula peruenitur ad maius periculum? Pereant hec omnia et dimittamus hec uana et inania. Conferamus nos ad solam inquisicionem eorum que finem non habent. Vita hec misera est, mors incerta, subito obrepit; et post hec negligencie supplicia luenda sunt.

Augustinus libro confessionum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mundus d

Mundus transit et concupiscencia eius. Quid uis: utrum amare temporalia et transire cum tempore, an Christum amare et in eternum uiuere?

Augustinus super epistolam Iohannis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mundus e

Ecce turbat mundus et amatur! Quid si tranquillus esset? Formoso quomodo hereres qui sic amplecteris fedum? Flores eius quomodo colligeres qui a spinis non reuocas manum?

Augustinus super Psalmos.

Varia
Fons primus
[Back to top]

______________________________

Vincula huius mundi asperitatem habent ueram, iocunditatem falsam, certum dolorem, incertam uoluptatem, durum laborem, timidam quietem, rem plenam miserie, spem beatitudinis inanem.

Augustinus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mundus f

Ecce ruinosus mundus et sic amatur. Quid si dulcis esset? O munde immunde, tenebris periens! Quid faceres, si maneres? Quid faceres dulcis, si amarus alimenta mentiris?

Augustinus in quodam sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mundus g

Quam rarus in terris qui possit dicere: portio mea. Et quam alienus a uiciis et quam segregatus a labe peccati qui nichil habeat commune cum seculo, nichil sibi mundi huius uendicet, non sit corporalium possessio cupiditatum, quem non inflammet libido, non stimulet auaricia, non lasciuia effeminet, non luxuria decoloret, non sternat ambicio, non maceret inuidia, non aliqua negociorum secularium cura sollicitet!

Ambrosius super Psalmos.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Mundus h

Discite in hoc mundo supra mundum esse, et si corpus geritis, uolitet in uobis ales interior.

Ambrosius libro de uirginitate.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mundus i

Sancti uiri, quia nichil huius mundi appetunt, nullis proculdubio tumultibus in corde premuntur.

Gregorius in moralibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mundus k

Absit ut fidelis quisque qui Deum uidere desiderat de mundi percussionibus lugeat quem finiri eisdem suis percussionibus non ignorat.

Gregorius in moralibus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mundus l

Michi mundus crucifixus quia nec Paulus mundi gloriam querebat, nec a mundi gloria ipse querebatur, et se mundo et sibi mundum esse crucifixum esse gloriabatur.

Gregorius libro V. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mundus m

Ille huius mundi ueraciter mala sentit qui eius bona inhianter appetit.

Gregorius libro VI.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mundus n

Ecce mundus qui diligitur fugit. Sancti isti ad quorum tumbam consistimus, florentem mundum mentis despectu calcauerunt. Erat uita longa, salus continua, opulencia in rebus, fecunditas in propagine, tranquillitas in diuturna pace; et tamen cum in se ipso floreret, iam in eorum cordibus mundus aruerat. Ecce iam in se ipso mundus aruit et adhuc in nostris cordibus floret. Vbique mors, ubique luctus, ubique desolacio, undique percutimur, undique amaritudine replemur; et tamen ceca mente carnalis concupiscencie eius amaritudines amamus, fugientem sequimur, labenti inheremus; et quia labentem retinere non possumus, cum ipso labimur quem cadentem tenemus.

Gregorius in omelia.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mundus o

Non tenet mundum in amore nec rursus in amore mundi tenetur, sed uicissim sibi utrique extincti sunt quia dum alter alterum non appetit, quasi mortuus mortuum non attendit.

Gregorius IIII. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mundus p

Cui Christus incipit dulcescere, necesse est amarescere mundum.

Bernardus in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mundus q

Plenus est mundus spinis: in terra sunt, in tua carne sunt. Versari in hiis et minime ledi diuine potencie est et non uirtutis nostre.

Bernardus super Cantica.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mundus r

Mundus est ubi malicie plurimum, ubi sapiencie modicum, ubi omnia sunt uiscosa, omnia lubrica, omnia operta tenebris et obsessa laqueis, ubi periclitantur anime, affliguntur corpora, ubi omnia uanitas et afflictio spiritus. Et in Ioele dicitur: confusum est gaudium a filiis hominum.

Bernardus in sermone.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Mundus s

Mundus clamat, ego deficiam. Caro clamat, ego inficiam. Dyabolus clamat, ego decipiam. Christus uero dicit, ego reficiam.

Bernardus in sermone.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Mundus t

Periculum probat transeuncium raritas, pereuncium multitudo. In mari marcilie de quattuor nauibus non perit una; in mari huius mundi de quattuor animabus uix euadit una.

Bernardus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mundus u

Habemus pro mari mundum, pro naui ecclesiam, pro uelo penitenciam, pro gubernaculo crucem, pro nauta Christum, et pro uento Spiritum Sanctum.

Crisostomus super Mattheum.

Varia
Fons nondum repertus
[Back to top]

Mundus x

In explecione Romani regni necesse est seculum consummari.

Effrem libro I.

Varia
Fons primus
cf. Antichristus u
[Back to top]

Mundus y

Fallax enim est hic mundus, finis dubius, exitus horribilis, iudex terribilis, pena infinibilis.

Petrus Blesensis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Mundus z

Amor mundi nos in fortune potestate adducit. Hic amissis liberis mestus, hic sollicitus egris, hic turpibus et aliquam passis infamiam tristis. Hanc ymaginem animo tuo propone, ludos facere fortunam et in hunc mortalium cetum honores, diuicias, graciam excutere quorum alia inter dirripiencium manus scissa sunt, alia infida societate diuisa, alia magno detrimento eorum in quos deuenerant prensa.

Seneca in quadam epistola.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Ubi

Abusio e
Amor e, Amor bf
Apostoli x
Auaricia ap
Gloria eterna p
Gloria mala z
Homo l
Iusticia x
Passio i
Prelacio bu
Sapiencia l
SECULARIS
Simplicitas b
SOLLICITUDO
Stulticia c
Temptacio e
Tribulacio u, Tribulacio al
Vita l, Vita n, Vita o

Varia