Murmur
Murmur a
De nulla re magis Deum offendisse ille populus Iudaicus dictus est quam contra Deum murmurando.
Augustinus super Iohannem.
Fons primus
[Back to top]
Murmur b
Qui contra superpositam sibi potestatem murmurat, liquet quod illum redarguit qui eandem homini potestatem dedit.
Gregorius in moralibus.
Fons primus
[Back to top]
Murmur c
Quisquis pro peccato percutitur nisi murmurando renitatur, eo ipso iam iustus esse inchoat quo ferientis iusticiam non accusat.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Murmur d
Si is qui murmurat secundum animam mortuus est, qui instigat quomodo uiuit?
Bernardus de consideratione.
Fons primus
[Back to top]
Murmur e
Anime que sane sunt portari non indigent ac per hoc nec onus sunt. Quoscumque igitur de tuis inueneris tristes, pusillanimes, murmurosos, ipsorum te patrem, ipsorum te noueris esse abbatem. Consolando,
exhortanto, increpando agis opus tuum et portas onus tuum, et portando sanas quos sanando portas.
Bernardus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Murmur f
Discat non murmurare qui male patitur, eciam si ignorat cur mala patitur. Per hoc quisque se iuste pati arbitretur quia ab illo iudicatur cuius nunquam iniusta iudicia sunt. Ysidorus libro III. de summo bono.
VariaFons primus
[Back to top]
Murmur g
Susurratio est per quam odiose adulationis uel derogationis sibilo quodam alter in alterius odium excitatur. Susurri est inter amicos discordiam seminare.
Hugo.
Fons primus
[Back to top]
Murmur h
Qui contentiosus et murmurans extiterit, iuxta arbitrium prioris tamdiu peniteat, quamdiu culpe qualitas extat.
Cyprianus in quadam epistola.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Ubi
Dyabolus eVaria