Negligencia
Negligencia a
Si curare parua negligimus insensibiliter seducti, audenter eciam maiora perpetremus.
Gregorius in moralibus.
Fons primus
[Back to top]
Negligencia b
Sicut in unoquoque opere mater est diligencia, ita uniuerse doctrine et discipline nouerca est negligencia.
Boecius de disciplina scholarium.
Fons primus
[Back to top]
Negligencia c
Quodammodo custodiri negligencius solet quicquid creditur facile posse reparari.
Iohannes Cassianus collatione Danielis.
Fons primus
[Back to top]
Negligencia d
Turpissima est iactura que per negligenciam fit. Quem michi dabis qui aliquod precium tempori ponat, qui diem estimet, qui intelligat se cotidie mori? In hoc enim fallimur quod mortem non prospicimus, magna pars
iam eius preteriit. Quicquid etatis retro est, mors tenet. Tu uero omnes horas complectere, sic fiat ut minus ex crastino pendeas, si hodierno manum inieceris.
Seneca in epistolis.
Fons primus
[Back to top]
Negligencia e
Negligencia est animi torpor quo quis minus diligens est in exequendo quod exequi debet.
Hugo.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Consilium o, Consilium ac, Consilium adCorrectio an, Correctio ce, Correctio cg
Exercitatio h, Exercitatio i
Exemplum m
Ingenium d
Loquacitas g
Mandatum g
Natura b
Varia