Suspicio
Suspicio a
Sicut difficile aliquem suspicatur malum qui bonus est, sic difficile aliquem suspicatur bonum qui ipse malus est.
Crisostomus super Mattheum.
Fons primus
[Back to top]
Suspicio b
Omnis homo se estimat alterum: fornicarius neminem putat castum, castus de fornicario non facile suspicatur; superbus neminem humilem putat, humilis neminem putat esse superbum. Sic qui non est ex Deo sacerdos,
neminem putat sacerdotem ex Deo.
Crisostomus super Mattheum XXI. capitulo.
Fons primus
[Back to top]
Suspicio c
Facilius uicia uniuscuiusque quam uirtutes intendimus, nec quid boni quisque gesserit agnoscere, sed quid mali egerit perscrutemur.
Ysidorus libro III. de summo bono.
Fons primus
[Back to top]
Suspicio d
Fidelem, si putaueris, facies; quidam fallere docuerunt dum timent falli, et illius peccati occasionem suspicando fecerunt.
Seneca epistola II.
Fons primus
[Back to top]
Suspicio e
Hoc habet omnis affectus ut in quod ipse insanit, in idem putet ceteros furire.
Seneca in libro de moribus.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Caritas xConsolatio m, Consolatio o
Detractio s
Excusatio h
Fama a
Mulier g
Testimonium g
Tristicia f
Varia