Tribulatio
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | aq | ar | as | Ubi
Tribulatio a
Intelligat homo medicum esse Deum et tribulationem medicamentum esse ad salutem, non penam ad dampnationem. Sub medicamento positus ureris, secaris, clamas; non audit medicus ad uoluntatem sed audit ad sanitatem.
Augustinus super Psalmum XXI.
Fons primus
[Back to top]
Tribulatio b
In fornace ardet palea et purgatur aurum; illa in cinerem uertitur et illud sordibus exuitur. Fornax mundus, palea iniqui, aurum iusti, ignis tribulatio, artifex Deus. Quod uult ergo artifex, facio; ubi me ponit
aurifex, tolero. Iubeor ergo tolerare, nouit ille purgare. Ardeat licet palea ad incendendum me et quasi consumendum me; illa quasi in cinerem uertitur, ego sordibus careo.
Augustinus super Psalmum LX.
Fons primus
[Back to top]
Tribulatio c
Nullus seruus Christi sine tribulatione est. Si putas te non habere persecutiones, nondum cepisti esse Christianus.
Augustinus in quodam sermone.
Fontes primi
[Back to top]
Tribulatio d
Si promissa patris bene agnouisti, non timeas flagellari sed exheredari.
Augustinus super Psalmos.
Fons primus
[Back to top]
Tribulatio e
Flagellum interius uel exterius glorificat creatorem, compellit uolentem, erudit ignorantem, custodit uirtutem, protegit infirmitatem, excitat torpentem, humiliat superbientem, purgat penitentem, coronat
innocentem, iniciat ad mortem semper uiuentem.
Augustinus ibidem.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Tribulatio f
Quod te Dominus permiserit pati, flagellum corrigentis est, non pena dampnantis. Ad hereditatem sempiternam erudimur et flagellari dedignamur.
Augustinus super Iohannem.
Fons primus
[Back to top]
Tribulatio g
Sicut sub eodem igne aurum rutilat et palea fumat et sub eadem tribula stipule comminuuntur et frumenta purgantur et uno motu exagitatur fenum et suauiter fragrat unguentum, ita una uis irruens bonos probat,
purgat et eligit; malos reprobat, exterminat et adnichilat.
Augustinus super Psalmos.
Fons primus
[Back to top]
Tribulatio h
Non facile inueniuntur in aduersitate presidia que non fuerunt in pace quesita.
Augustinus in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Tribulatio i
Quanto in hoc seculo persecutionibus, paupertate, inimicorum potencia uel morborum crudelitate fuerimus afflicti, tanto post resurrectionem in futuro maiora premia consequemur.
Ieronymus in epistola ad Cyprianum.
Fons primus
[Back to top]
Tribulatio k
Tanto spes in Deo solidior surgit, quanto pro illo quisque grauiora pertulerit quia nequaquam retributionis gaudium de eternitate colligitur quod non hic prius pia tribulatione seminatur.
Gregorius libro X. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Tribulatio l
Omnipotens electorum suorum aduersarios temporaliter permittit excrescere ut per malorum seuiciam purgetur uita bonorum. Nunquam quippe Dominus aduersos bonis permitteret nisi eciam quantum prodessent uideret.
Nam dum iniusti seuiunt, iusti purgantur, et utilitati innocencium militat uita prauorum, dum hanc et premendo humiliat et humiliando semper ad melius format quia mala reproborum bonos, dum cruciant, purgant,
utilitati iustorum militat eciam potestas prauorum.
Gregorius XX. libro moralium.
Fons primus
[Back to top]
Tribulatio m
Nulla aduersitas deicit quem prosperitas nulla corrumpit. Qui enim ueritati inheret, uanitati nullo modo succumbit quia dum forti pede cogitationis intus intentionem fixerit, omne quod foris mutabiliter agitur,
ad arcem mentis minime pertingit.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Tribulatio n
Carmen in nocte est leticia in tribulatione.
Gregorius libro XXVI. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Tribulatio o
Aurem cordis tribulatio aperit quam sepe prosperitas huius mundi claudit.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Tribulatio p
Quisquis aduersitate et tribulatione frangitur a quo factus minime contemplatur. Nam qui quod non erat fecit, factum sine gubernatione non deserit; et qui benigne hominem condidit, nequaquam iniuste cruciari
permittit; nec sinit neglecte perire quod est, qui hoc eciam quod non fuit creauit ut esset.
Gregorius libro XXVI. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Tribulatio q
Tanto quisque aduersitate minus uincitur, quanto contra illam presciendo paratus inuenitur.
Gregorius libro XXXI. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Tribulatio r
Quisquis in solo eternitatis desiderio figitur, nec prosperitate attollitur, nec aduersitate cassatur; dum nichil habet in mundo quod appetat, nil est quod de mundo pertimescat.
Gregorius libro X. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Tribulatio s
Si iniqus quisque in hac uita permittitur prosperari, necesse est ut electus Dei debeat sub flagelli freno retineri.
Gregorius libro XV.
Fons primus
[Back to top]
Tribulatio t
Non exterret exterius numerus hominum quem non deuastat interius turba uiciorum. In hac uita qui nulla prospera appetit, nulla aduersa pertimescit.
Gregorius libro XXII. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Tribulatio u
Electis suis ad se pergentibus Dominus huius mundi iter asperum facit, ne dum quisque uite presentis requie quasi uie amenitate pascitur, magis eum diu pergere quam cicius peruenire deleget; ne dum oblectatur in
uia, obliuiscatur quod desiderabat in patria.
Gregorius libro XXIII. moralium.
Fons primus
Fons primus 1550 edition
[Back to top]
Tribulatio x
Nemo quantum profecerit nisi inter aduersa cognoscit quia unusquisque superni doni graciam in tranquillitate quietis percipit, sed quantum perceperit, in aduersitate perturbationis ostendit.
Gregorius ibidem.
Fons primus
Fons primus 1550 edition
[Back to top]
Tribulatio y
Sanctorum mentes eternitatis premia prestolantes uires ex aduersitatibus sumunt quia crescente pugna gloriosiorem sibi non ambigunt manere uictoriam. Electorum desideria dum premuntur, aduersitate proficiunt,
sicut ignis flatu premitur ut crescat, et unde quasi extingui cernitur, inde roboratur.
Gregorius libro XXVI. moralium.
Fons primus
Fons primus 1550 edition
[Back to top]
Tribulatio z
Aduersitas que bonis uotis aut uiris obicitur, probatio uirtutis est non iudicium reprobationis. Quis enim nesciat quam prosperum fuit, quod beatus Paulus apostolus predicaturus ad Ytaliam ueniebat, et tamen
ueniens naufragium pertulit, sed tamen nauis cordis in maris fluctibus integra stetit?
Gregorius ibidem et ponitur VII. questione I.: Aduersitas.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Tribulatio ab
Cum recognosco Iob in sterquilinio, Iohanem esurientem in heremo, Petrum extensum in patibulo, Iacobum decollatum ab Herode gladio, cogito qualiter Deus in futuro cruciabit quos reprobat, qui ita dure affligit
quos amat.
Gregorius in quadam omelia.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Tribulatio ac
Afflicti terrena perdimus, sed afflictionem humiliter sustinentes celestia multiplicamus.
Gregorius libro II.
Fons primus
Fons primus 1550 edition
[Back to top]
Tribulatio ad
Tanto maior fiducia mentem roborat, quanto hanc fortior pro ueritate afflictio angustat.
Gregorius libro X. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Tribulatio ae
Virtus, inquit, per quietem se exercuit, scilicet in Iob, sed uirtutis opinio commota per flagella fragrauit. Sicut, inquit, aromata fragranciam suam non nisi cum incenduntur expandunt, ita sancti uiri omne quod
uirtutibus redolent in tribulationibus innotescunt.
Gregorius libro I. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Tribulatio af
Mala Lazari purgauit ignis inopie, et bona diuitis remunerauit felicitas transeuntis uite. Illum paupertas afflixit et tersit, istum habundancia remunerauit et repulit.
Gregorius omelia XL.
Fons primus
[Back to top]
Tribulatio ag
Tribus modis nos conditor interrogare consueuit cum aut flagelli districtione nos percutit et quanta nobis insit uel desit paciencia ostendit, aut que uolumus nobis precipit et nostram nobis obedienciam
patefacit, aut aliqua nobis occulta aperit et aliqua abscondit et mensuram nobis nostre humilitatis innotescit.
Gregorius in moralibus.
Fons primus
Fons primus et 1550 edition
[Back to top]
Tribulatio ah
Quomodo stelle in nocte lucent, in die latent; sic uera uirtus que sepe in prosperis non apparet, in aduersis eminet. Illud sane cautele est, hoc necessitatis.
Bernardus super Cantica.
Fons primus
[Back to top]
Tribulatio ai
Fratres in hoc mundo quasi in campo certaminis positi sumus, et qui hic dolores aut plagas aut tribulationes non susceperit, in futuro ingloriosus apparebit.
Bernardus in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Tribulatio ak
Si quis uiam laboriosam estimat, sue desidie est accusatio. Si enim minaces nautis pelagi fluctus, si tempestates atque yemes agricolis, si uulnera cedesque militibus, si gravissimi ictus plageque pugillibus
leues uidentur, et tollerabiles sunt propter spem temporalium ac pereuncium commodorum, multo magis cum celum preparatur in premio; nichil ex presentibus asperitatibus debet sentiri. Maxime labores mitigat in
benignum finem uenire ne aspicias quod uia est aspera, sed quo ducit, nec aliam quia lata est sed ubi desinit.
Crisostomus super Mattheum.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Tribulatio al
Ne indignemini si mali in hoc mundo floreant et uos patimini quia non est Christiane religionis in mundo exaltari sed deprimi. Mali nichil habent in celo, uos nichil in hoc mundo, sed spe illius boni ad quod
tenditis, quicquid in uia contigerit, gaudere debetis.
Beda et est in glossa super illud Iacobi I.: Omne gaudium existimate fratres.
Fons primus
[Back to top]
Tribulatio am
Ideo forsitan temporaliter te punit ut eterne mortis ardores pena redimat temporalis. In edificatione enim templi omnes lapides prius malleis tundebantur ne in illorum positione sonus mallei audiretur. Nec in
horreo Domini reponitur granum, donec flagellis aut triturancium pedibus sit excussum. Sic et uiui lapides qui ponendi sunt in illa celesti Ierusalem que edificatur ut ciuitas uariis infortuniorum concussionibus
poliuntur quam in edificio celestis habitaculi collocentur.
Petrus Rauennas in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Tribulatio an
Nam hec omnia fortasse operatur Dominus ut det uobis uexatio intellectum. Trituratur granum ut reponatur in horreo; quadratur lapis ut sine sonitu mallei in edificio templi collocetur. Mouetur turbo ut Elyas
rapiatur in celum. Maximum est remedium interioris hominis, si in hac area mundi uariis passionum flagellis trituretur exterior.
Idem in quadam epistola.
Fontes primi
[Back to top]
Tribulatio ao
Omnis cordis aut corporis afflictio citra meritum et fructum salutis est sine paciencie condimento.
Idem in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Tribulatio ap
Afflictio est quando pro hiis que non ualet quis per insipienciam uritur.
Hugo.
Fons primus
[Back to top]
Tribulatio aq
O quanta mortales angit anxietas, affligit cura, sollicitudo molestat, dolor affligit, conturbat tristicia, contristat turbatio! Pauper et diues, seruus et dominus, denique bonus et malus, omnes mundanis
cruciatibus affliguntur, et mundanis afflictionibus cruciantur. Experto crede magistro: Si impius, inquit, fuero, ue michi est, et si iustus, non leuabo caput.
Innocencius de uilitate conditionis humane.
Fons primus
[Back to top]
Tribulatio ar
Parua tolleramus, si recordamur quid biberit ad patibulum qui nos inuitat ad celum.
Cassiodorus super Psalmos.
Fons primus
[Back to top]
Tribulatio as
Nichil eripit fortuna nisi quod dedit; uirtutem non dedit, ideo non detrahit. Itaque sapiens nichil perdit; in unius possessione uirtutis est ex qua depelli nunquam potest.
Seneca in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Adiutorium f, Adiutorium iCompassio m
Fides s
Fortitudo z
Gaudium m
Humilitas n
Infirmitas b
Iusticia q
Mundus b
Paciencia d, Paciencia k, Paciencia at
Pena h, Pena l, Pena t
Penitencia b
Profectus a
PROSPERITAS
Solitudo a
Veritas q
Vita n, Vita o, Vita q
Varia