Tristicia
Tristicia a
Memoria quasi uenter est animi, leticia uero atque tristicia quasi cibus dulcis et amarus.
Augustinus in libro confessionum.
Fons primus
[Back to top]
Tristicia b
Nulla res ita inebriat ut animi perturbatio, id est tristicia que ducit hominem ad mortem; hec abhominanda ebrietas est.
Ieronymus super Iohelem.
Fonts primus
[Back to top]
Tristicia c
Vis nunquam esse tristis? Bene uiue. Bona uita semper gaudium habet.
Hugo libro III. de anima.
Fontes proximus et primus
cf. Consciencia k
[Back to top]
Tristicia d
Tristiciam, si potes, non admiseris; si non omnibus ne ostenderis.
Seneca libro de moribus.
Fons primus
[Back to top]
Tristicia e
Nunquam tristis sis si tibi ipsi incommodo uixeris.
Seneca ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Tristicia f
Ad tristem partem strenua suspicio.
Seneca ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Tristicia g
Socrates uirtutem sic coluit ut nunquam uultum eius leticie blanda uanitas ylararet, nec tristicia ulla contraheret.
De sentenciis oratorum.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Ubi
Compassio nConsciencia k
Consolatio a, Consolatio b, Consolatio f
Gaudium f, Gaudium i, Gaudium g
Misericordia r
Senectus u