Adulacio
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | ai | ak | al | am | an | ao | ap | aq | ar | as | at | au | ax | ay | az | ba | bc | bd | be | bf | Ubi
Adulacio a
Adulacio est fallaci laude seductio.
Augustinus super Psalmos.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio b
Duo sunt genera persecutorum, scilicet uituperancium et adulancium, sed plus persequitur lingua adulatoris quam manus persequentis.
Augustinus super Psalmum LXIX.
Fons primus
cf. Adulacio n
[Back to top]
Adulacio c
Falsa laus adulatoris et simulata dilectio mentes a rigore ueritatis emollit.
Augustinus ibidem.
Fontes proximus et primi
cf. Adulacio ah
[Back to top]
Adulacio d
Sicut sumenda sunt amara salubria, ita semper uitanda est perniciosa dulcedo.
Augustinus de doctrina Christiana.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio e
Sicut adulantes amici peruertunt, sic inimici litigantes plerumque corrigunt.
Augustinus IX. libro confessionum.
Fons primus
cf. Amicicia g
[Back to top]
Adulacio f
Adulancium lingue ligant homines in peccatis. Delectat enim ea facere in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed eciam laudatur operator.
Augustinus super Psalmo IX.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio g
Magis optabo a quolibet reprehendi quam uel ab adulante laudari. Nullus enim reprehensor formidandus est amatori ueritatis. Laudator uero errat et confirmat errorem.
Augustinus II. de trinitate.
Fons primus
cf. Veritas e
[Back to top]
Adulacio h
Emolliri adulationibus non solum fortitudinis non esse, sed eciam ignauie uidetur.
Ambrosius libro I. de officiis.
Fontes primus
[Back to top]
Adulacio i
Beata mens que nec adulatur aliquando, nec adulanti credit, que neque decipit alterum, nec ipsa decipitur, tantumque nec malum facit aliquando, nec patitur.
Ieronymus in epistola ad Demetriadem.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio k
Isto maxime tempore regnat uicium adulcionis quodque est grauissimum quia humilitatis ac beniuolencie loco ducitur; et ita fit ut qui adulari nescit, aut inuidus aut superbus reputetur.
Ieronymus ad Cellanciam.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio l
Rumusculos et gloriolas et palpantes adulatores quasi hostes fuge.
Ieronymus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio m
Natali ducimur malo et adulatoribus nostris libenter fauemus, et quamquam respondeamus nos indignos et calidus rubor ora perfundat, tamen ad laudem suam anima intrinsecus letatur.
Ieronymus CXXI. epistola ad Sabinianum.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio n
Nichil est quod tam facile corrumpat mentes hominum sicut adulacio. Plus enim nocet lingua adulatoris quam gladius persecutoris.
Ieronymus super Psalmos.
Fontes proximus et primus
cf. Adulacio b
[Back to top]
Adulacio o
Non sic adulandum est principibus ut sanctarum scriptuarum ueritas negligatur, nec generalis increpacio unius persone iniuria est.
Ieronymus super Ysaiam libro VII.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio p
Ne credas laudatoribus tuis, immo irrisoribus aurem ne libenter accommodes, qui cum te adulationibus fouerint et quomodo impotentem meritis effecerint, si subito respexeris,
deprehendes post te colla incuruari, aut manu auriculas agitari asini, aut estuantem canis protendi linguam.
Ieronymus in epistola ad Rusticum monachum.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio q
Nos ad patriam festinantes mortiferos Sirenarum cantus surda aure transire debemus.
Ieronymus in epistola quadam.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio r
Inpinguat caput oleum peccatoris cum demulcet mentem fauor adulantis.
Gregorius omelia XII. super euangelia.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio s
Quisquis male agentibus adulatur, puluillum sub capite iacentis ponit ut qui corripi ex culpa debuerat, in ea fulcitus laudibus quiescat.
Gregorius super Ezechielem omelia XI.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio t
Adulacio, si ad tempus pacienter suscipitur, augetur et paulisper demulcet animum ut angore sue certitudinis molescat in delectatione sermonis.
Sed ne crescere ualeat, statim cum sit sine mora finienda est.
Gregorius ibidem super Ezechielem.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio u
Qui auditis blandiciis in altum se extollit, quid aliud quam aurum reprobum fuit quod fornax igne consumpsit?
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio x
Qui de amore non uenit honor, non honor sed adulacio est.
Bernardus super Cantica.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio y
Adulator omnis uirtutis inimicus est, et quasi clauum figit in oculo illius cum quo sermonem conserit, eoque magis cauendus est quo sub amantis specie nocere non desinit,
donec racionis obtundat acumen et modicum id luminis quod adesse uidebatur extinguat.
Crisostomus in policratico de uestigiis philosophorum libro III.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio z
(Adulacio z abest in manuscriptis)
Adulacio ab
Sicut finis oratoris est dictione persuasisse et medici medicina curasse, sic adulatoris finis est suauiloquio decepisse.
Crisostomus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio ac
Cum aliquis aptus moribus populi, ut placeat eis quibus aures pruriunt, loquitur que gratanter accipiant, loquitur que uicina sunt uoluptati,
talis magister consuit ceruicalia sub omni cubito manus.
Origenes omelia I. super Ezechielem.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio ad
Qui ad uoluntatem meditata deportant, et illa semper inquirunt que delectent pocius audientes quam conuertant a uiciis, faciunt uelamina super caput.
Origenes ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio ae
Ipsa peccati nutrix adulacio que sicut oleum flammis in culpa ardentibus solet administrare fomentum.
Beda super Lucam libro II.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio af
Adulator est qui tacet et dat consensum ne offendat illum quem credit habere propicium.
Hugo.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio ag
Adulator est amicus in obsequio, hostis in animo, comptus in uerbo, turpis in facto; letus ad prospera, fragilis ad aduersa, inflatus ad obsequia, anxius ad obprobria,
immoderatus ad gaudia, facilis ad humana, difficilis ad honesta.
Hugo de sancto Victore.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio ah
Oleum peccatoris est dilectio simulata uerborum que adulacionibus et blandimentis nostras mentes uelut olei pinguedo libenter ingrediens,
rigorem ueritatis emollit et ad noxias cogitaciones amoris ficti pocius ostentacione perducit.
Cassiodorus super illud Psalmi CXL.: Oleum peccatoris non impinguet.
Fons primus
cf. Adulacio c
[Back to top]
Adulacio ai
Ficti adulatores cum cenas diuitum captant nichil prius meditantur quam id quod putant gratissimum auditoribus fore. Nam nec aliter impetrabunt quod petunt nisi quasdam insidias auribus fecerint.
Cassiodorus in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio ak
Adulacio blanda omnibus applaudit; omnibus salue dicit. Prodigos uocat liberales, auaros parcos et sapientes, lasciuos curiales, garrulos affabiles, obstinatos constantes, pigros maturos et graues.
Hec sagitta leuiter uolat et cito infigitur.
Cassiodorus in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio al
Viciis semper seruiunt blandimenta, lenocinantur dulcia delictis, uirtutibus uero austera et forcia sunt amica.
Petrus Rauennas in quodam sermone.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio am
Eliminat a palaciis adulacio ueritatem. Illi soli in magnatum graciam admittuntur qui palpant blandiciis et aures fame bibulas calice Babilonis inebriant.
Bene cum magnatibus ageretur, si scirent inter adulacionem laudemque distinguere, sed ceca laudis ambicio plus credens alii de se ipso quam sibi, utrumque recipit indistincte.
Ampliant eos beneficiis quos torquere debuerant, et a presumptione adulandi suppliciis deterrere. Mordacissimus detractor in absencia nichil presencialiter proponit nisi quod placere existimat.
Verba oris eius iniquitas et dolus. Cum enim sal correctionis in omni sacrificio acceptetur, a Domino mel in omni sacrificio reprobatur.
Petrus Rauennas in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio an
Huius pestis pestilencia percuciuntur principum laterales, palatini canes, adulacionis artifices, fabri laudis, figuli falsitatis. Hii sunt qui magniloqua commendacionis tuba in diuitum auribus citharizant,
qui mellite adulacionis fauos foras eructant, qui ut emungant munera caput diuicis oleo adulacionis inungunt. Prelatorum auribus pluuinaria laudum subiciunt qui ab eorum pallis aut ficticium puluerem excuciunt
aut uestem sophistice deplumant implumen.
Alanus de conplanctu siue conquestione nature.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio ao
Isti penes munera laudes, penes dona fauores, penes precium preconia fame blandimentis constituunt.
Alanus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio ap
Quid ergo adulacionis unctio nisi donorum emunctio? Quid commendacionis allusio nisi prelatorum delusio? Quid laudis arrisio nisi eorundem derisio?
Alanus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio aq
Adulatores a uoluntate uultum, ab animo uerbum, a mente linguam, ab intellectu loquelam amplo dissencionis interuallo diffibulant.
Plerumque enim exterius plausibiliter applaudendo collaudant quos interius contradictoria derisione defraudant. Foris uultu applaudunt uirgineo, intus scorpionis pungunt aculeo;
foris adulacionis mellitos compluunt imbres, intus detractionis euomunt tempestates.
Alanus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio ar
Dyogenes Siracusis cum olera ei lauanti Aristipus dixisset: Si Dyonisio adulari uelles, ista non ederes; immo, inquit, si tu ista edere uelles, Dyonisio non adulares.
Hic ueridicus ueritatis annunciator, malens oleribus sustentari quam magnatibus adulari.
Valerius Maximus libro IIII. de memoralibus dictis Romanorum.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Adulacio as
A turba quantum potes te separa ne adulatoribus latus prebeas. Artifices sunt ad capiendos superiores; par illis eciam, si bene caueris, non eris.
Sed, michi crede, si capieris, ipse te trades. Habent hoc in se naturaliter blandicie; eciam cum reiciuntur placent. Sepe excluse nouissime recipiuntur.
Hoc enim ipsum imputant quod repellunt et subici quidem nec contumelia possunt.
Seneca de Tusculanis questionibus libro VIII.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio at
Cito nobis placemus si inuenimus qui nos bonos uiros dicat, qui prudentes, qui sanctos. Non sumus modica laudacione contenti; quicquid in nos adulacio sine pudore congessit,
tanquam debitum prendimus. Optimos nos esse et sapientissimos affirmantibus assentimus cum sciamus sepe illos mentiri. Adeo quoque indulgemus nobis ut laudari uelimus in id cui contraria tamen maxime facimus.
Seneca LX. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio au
Alexander cum in obsidione cuiusdam urbis circuisset muros, ictu sagitte percussus, cum represso sanguine sicci uulneris dolor cresceret et crus obstupuisset coactus absistere, omnes, inquit,
iurant me esse filium Iouis, sed uulnus hoc hominem me esse clamat. Idem nos faciamus. Dicamus uos quidem dicitis me esse prudentem. Ego autem uideo quam multa inutilia concupiscam, nocitura optem.
Seneca ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio ax
Intus te ipsum considera non qualis sis aliis credas. Plerumque boni inepti et inertes uocantur. Michi contingat iste derisus; equo animo audienda sunt imperitorum conuicia et ad honesta uadenti contempnendus est iste contemptus.
Seneca LXXVII. epistola.
Fons primus
cf. Conucium i (2)
[Back to top]
Adulacio ay
Adulacio apertis et propiciis auribus recipitur; in precordia ima descendit. Venit ad me pro amico blandus inimicus.
Seneca XLIII. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio az
(Adulacio az abest in manuscriptis)
Adulacio ba
O te felicem hominem! Si nichil habes propter quod quisquam tibi menciatur, nisi quod iam eciam causa sublata est, mentimur consuetudinis causa.
Adulator blandus consilium dabit quod deliberanti gracius fore suspicabitur. Casse fidei sunt qui iugiter blandiuntur.
Seneca LXXXI. epistola.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio bc
Adulacio quam similis est amicicie! Non imitatur tantum illam sed uincit et precedit; eo ipso graciosos facit quo ledit. Vicia nobis sub uirtutum nomine obrepunt: temeritas sub titulo fortitudinis latet,
moderacio uocatur ignauia, pro cauto timidus accipitur. In hiis magno periculo erramus.
Seneca.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio bd
Monstrabo tibi cuius rei inopia laborant magna fastigia, quid omnia possidentibus desit, unum scilicet qui uerum dicat, dum nemo ex animi sui sentencia dicit et suadet,
sed adulandi certamen est unum amicorum omnium officium.
Seneca in epistola.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio be
Malum hominem blande loquentem agnosce tuum laqueum esse. Habet enim suum uenenum blanda oracio.
Seneca in epistolis.
Fons primus
[Back to top]
Adulacio bf
Dyogenes cuidam laudanti dixit: Adulator, desine utrumque fallere; nichil proficis cum te intelligam.
(auctor non nominatus)
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Amicicia bk, Amicicia ciCorrectio m, Correctio bg
Error b
Fraus b
Laus as
Predicacio o
Veritas i, Veritas k, Veritas z
Christus m
Varia