The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Aduocati

______________________________


a | b | c | d | e | g | h | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | Ubi

Aduocati a

Non ideo debet iudex uendere iustum iudicium aut testis uerum testimonium quia uendit aduocatus iustum patrocinium aut peritus uerum consilium. Illi enim inter utramque partem ad examen adhibentur, isti ex una consistunt.

Augustinus in epistola ad Macedonium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Aduocati b

Nichil impudencius arrogancia aduocatorum qui garrulitatem auctoritatem putant et parati ad lites in subiectos tumide intonant.

Augustinus in quodam sermone.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Aduocati c

Iuste aduocato dicitur: Redde quod accepisti quoniam contra ueritatem fecisti, iniquitati affuisti, iudicem fefellisti, iustam causam oppressisti, de falsitate uicisti.

Ambrosius in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Aduocati d

Iustus aduocatus nullo modo iniustas causas accipit, nec uerba dare pro iniusticia consentit.

Gregorius super Ezechielem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Aduocati e

Verbosulum aduocatum et studentem eloquencie cum sapiencie sit inanis, non aliud quam iusticie hostem reputes.

Bernardus libro de consideracione.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Aduocati f

Hii sunt qui docuerunt linguas suas loqui grandia cum operantur exigua, largissimi promissores, paucissimi exhibitores, diserti aduersus iusticiam, eruditi pro falsitate, sapientes sunt ut faciant malum; bene autem facere nescierunt.

Bernardus libro de consideracione.

Varia
Fons primus
cf. Aduocati h
[Back to top]

Aduocati g

Verbosulus aduocatus aut rumpetur aut loquetur. Plenus est sermonibus; coartus est spiritus uteri sui. Esurit et sitit auditores quibus iactitet uanitates, et habita oportunitate loquendi. Si de litteris agitur, noua profert et uetera. Volant sentencie; resonant uerba impullosa. Interrogantem preuenit et querenti non respondet.

Bernardus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Aduocati h

Miror namque quomodo religiose aures tue audire sustinent huiusmodi disputationes aduocatorum et pugnas uerborum que magis ad subuersionem quam ad inuentionem proficiunt ueritatis. Nichil enim ita absque labore manifestam facit ueritatem sicut breuis et pura narracio. Precide ergo linguas uaniloquas et labia dolosa claude. Hii sunt qui docuerunt linguas suas loqui mendacium, disserti aduersus iusticiam, eruditi pro falsitate; sapientes sunt ut faciant malum, eloquentes ut impugnent uerum.

Bernardus ad Eugenium libro I. capitulo IX.

Varia
Fons primus
cf. Aduocati f
[Back to top]

Aduocati i

Rane significant clamosas aduocatorum allegaciones que inani et inflata modulacione uelut ranarum sonis et cantibus mundo deceptionis fabulas intulerunt. Ad nichil enim aliud utiles sunt nisi quod sonum uocis improbis et importunis clamoribus reddunt.

Origenes super illud Exodi VIII.: Percuciam omnes terminos tuos ranis in originali.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Aduocati k

Antiqui forensem eloquenciam caninam facundiam nuncupabant, eo quod causidici in certaminibus causarum omissis que agunt ueluti canes alterutrum lacerant.

Ysidorus III. de summo bono.

Varia
Fons primus
cf. Eloquencia f
[Back to top]

Aduocati l

Irritare a canibus tractum est quorum latratibus .r. littera plurimum sonat.

Cassiodorus super illud Psalmi LXXIII.: Irritat aduersus nomen tuum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

______________________________

Hii sunt qui causas protendunt adhibiti, impediunt pretermissi, fastidiunt admoniti, obliuiscuntur locupletati. Hii sunt qui emunt lites, uendunt intercessiones, deputant arbitros, iudicanda dictant, dictata conuellunt, attrahunt litigaturos, protrahunt audiendos, retrahunt transigentes.

Sydonius in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Aduocati m

Hii sunt qui negant ciuitatibus inducias, mercatoribus nundinas, emptoribus mensuras, reuerenciam clericis, originem nobilibus, locum prioribus, cunctis iura, distinctis priuilegia, quibus nullum genus hominum, ordinum, temporum cordi est.

Cassiodorus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Aduocati n

Hii sunt in conuiuiis scurre, in exactionibus arpie, in colloqucionibus bestie, in questionibus statue, ad intelligendum saxei, ad iudicandum lignei, ad ignoscendum ferrei, ad amicicias pardi, ad facecias ursi, ad fallendum uulpes, ad superbiendum tauri, et ad consumendum minotauri.

Ibidem.

Varia
Fontes primus
[Back to top]

Aduocati o

Hii sunt quorum si nares afflauerit cuiusquam rubiginosi aura marsupii, confestim uidebis illic et oculos Argi et manus Briarei et Spingarum ungues et periuria Laomedontis et Vlixis argucias et Symonis fallacias et fidem Polimestoris et pietatem Pigmaleonis adhiberi.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Aduocati p

Quomodo inter argutos, armatos, tumultuosos, uirtute, numero, contubernio poterit ex equo et bono solus, inermis, abiectus, peregrinus, pauper audiri? Vbi est gurges de sutoribus fabularum, de concinnatoribus criminum, de duplicatoribus sinistrarum opinionum qui cum non habeant opera pro pomis, spargunt uerba pro foliis, et cum non adsit medulla sensuum, habundat spuma uerborum?

Ibidem.

Varia
Fons primus
cf. Doctrina siue doctor au
[Back to top]

Aduocati q

Apud causidicos eciam ipsum silencium uenale est, ac lingua eorum dampnifica nisi funibus argenteis ligetur.

Ibidem.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Aduocati r

Si quis armatur pecunia tanquam loricis argenteis torrentis impetum Tulliani, fulgur incursus Hectorei, robur uirtutis Herculee, uersipelles Vlixis uilipendit astucias. In tantum et enim habendi fames incanduit ut dyaletice muta sit subtilitas, rethorice languescat ciuilitas, ubi nummorum perorat pluralitas.

Alanus de conquestione nature.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Aduocati s

Si in aurem iudicis uel aduocati sussurret pecunia, Orphei lira, carmen Amphionis, musa Virgilii uoce pecunie suffocantur. Quid plura? Vbi nummus loquitur, Tulliani eloquii tuba raucessit; ubi nummus militat, Hectoree milicie fulgura compescuntur; ubi pugnat pecunia, uirtus expugnatur Herculea. Nummus uincit, nummus regnat, nummus imperat uniuersis.

Alanus libro de conquestione nature.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Aduocati t

Nunquam deerit multiplex conuentus falsorum, si tantum presencia fuerit nummorum.

Idem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Aduocati u

Postquam commoditas quedam praua uirtutis imitatrix sine racionabili officio dicendi copiam consecuta est. Tunc ingenio ferta malicia peruertere urbes ac uitas hominum labefactare consueuit.

Tullius in prologo rethorice.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Aduocati x

Sepe causas tantum differunt quod litigantibus plusquam totum auferunt quia maior est expensarum sumptus quam sentencie fructus. Nec terminantur negocia pauperum cepta quousque eorum marsupia sint euacuata, cum tamen scriptum sit: Gratis accepistis, gratis date. Ipsi uero nec graciam gratis dant, nec iusticiam iuste reddunt. Lucrum in archa, dampnum in consciencia. Sed quid prodest homini si totum mundum lucretur, anime uero sue detrimentum paciatur?

Innocencius de uilitate condicionis humane.

Varia
Fontes primi
[Back to top]

Ubi

Adiutorium l, Adiutorium m
Consilium e
ELOQUENCIA
Iudex m, Iudex as
Loquacitas f

Varia