The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Beatitudo siue beatus

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | Ubi

Beatitudo siue beatus a

Infelix qui omnia nouit et te nescit; beatus autem qui te nouit et illa nescit. Qui autem te et illa nouit, non propter illa beatus, sed propter te solum.

Augustinus super illud Iohannis: Hec est uita eterna ut cognoscant.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Beatitudo siue beatus b

Tam potentem Deus fecit animam ut de eius plenissima beatitudine que in fine temporum sanctis promittitur, redundat in inferiorem naturam que est corpus, non beatitudo que intelligentis et fruentis est propria, sed plenitudo sanitatis que est incorruptionis uigor.

Augustinus in epistola ad Diascorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Beatitudo siue beatus c

Beati immaculati in uia. Tanquam diceret: Scio quid uelis, beatitudinem queris. Si ergo uis esse beatus, esto immaculatus.

Augustinus super isto Psalmo.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Beatitudo siue beatus d

Quando dicis beate uiuere uolo, bonam rem queris sed non hic. Si habuit hic illud Christus, habe et tu in regione mortis tue. Quid ille inuenit? Attende: Veniens de alia regione, quid inuenit nisi quod hic habundauit? Labores, dolores, mortem. Ecce quod hic habes et quod hic habundat. Manducauit tecum quod hic in cella miserie tue habundauit. Acetum hic bibit, fel hic bibit. Ecce quod in cella tua inuenit, et ad magnam mensam te inuitauit, mensam celi, mensam angelorum, ubi ipse panis est.

Augustinus in sermone de Pascha.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Beatitudo siue beatus e

Ille beatus est qui omnia que uult habet, nec aliquid uult quod non decet.

Augustinus in epistola ad Probam.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Beatitudo siue beatus f

Quid hoc bono melius, quid hac felicitate felicius uiuere Deo, uiuere de Deo?

Augustinus de spiritu et littera.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Beatitudo siue beatus g

Dico beatam uitam consistere in altitudine sapiencie, suauitate consciencie, uirtutis sublimitate. Non sine passione esse sed uictorem passionis esse beatum est. Ambrosius de officiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Beatitudo siue beatus h

Beatus quem sapiencia deuorauerit, quem uirtus hauserit, quem iusticia receperit.

Ambrosius ibidem (de officiis).

Varia
Fons primus
[Back to top]

Beatitudo siue beatus i

Beatus uir qui non cogitauit, nec fecit, nec docuit mala. Non stetit, non perseuerauit in delicto, sed per penitenciam ad meliora conuersus est.

Ieronymus super illud Psalmi I.: Beatus uir.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Beatitudo siue beatus k

Beatus qui post illa non abiit que possessa onerant, amata inquinant, amissa cruciant. An non satis ea cum honore spernis que cum dolore perdis?

Bernardus in epistolis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Beatitudo siue beatus l

Tripliciter in eterna illa et perfecta beatitudine fruemur Deo: uidentes eum in omnibus creaturis, habentes eum in nobis ipsis et, quod hiis omnibus ineffabiliter iocundius sit atque beatius, ipsam quoque cognoscentes in semetipsa trinitatem.

Bernardus in sermone.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Beatitudo siue beatus m

Vna cunctis erit beatitudo leticie quamuis non una sit omnibus sublimitas uite. Et in illa beatitudine erit culpe memoria, non que mentem polluat, sed que nos leticie arcius astringat.

Bernardus ibidem in sermone.

Varia
Fons primus
cf. Gloria eterna ae
[Back to top]

Beatitudo siue beatus n

Beatus dictus quasi bene auctus, scilicet ab habendo quod uellet et nichil paciendo quod nollet. Ille enim uere beatus qui et habet omnia que uult et nichil uult male.

Ysidorus X. ethimologiarum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Beatitudo siue beatus o

Beatus est de cuius culmine amicis datur leticia, liuidis pena, posteris gloria, uegetatis et alacribus exemplum, pigris et desidiosis incitamentum.

Cassiodorus in epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Beatitudo siue beatus p

Nam nisi fallor, ea uera est et perfecta felicitas que sufficientem, potentem, reuerendum, celebrem, letumque perficiat. Atque ut me interius animaduertisse cognoscas, que unumquodque horum, quoniam idem cuncta sunt, ueraciter prestare potest, hanc esse plenam beatitudinem sine ambiguitate cognosco.

Boecius III. de consolacione.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Beatitudo siue beatus q

Scito non eum bonum esse quem uulgus appellat, ad quem pecunia magna confluxit, sed illum cui omne bonum in animo erectum est et excisum et mirabilia calcantem, qui neminem uidet cum quo se commutatum uelit, qui hominem ea sola parte extimat qua homo est, qui natura magistra utitur ad illius leges componit sic uiuit quomodo illa prescripsit, cui bona sua nulla uis excutit, qui mala in bonum uertit, certus iudicii, inconcussus, intrepidus, quem aliqua uis mouet, nulla perturbat, in quem fortunatum quod habuit telum nocentissimum ui maxima intorsit, pungit, non uulnerat.

Seneca epistola XLIII.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Anima m, Anima af
Contemptus q
Elemosina m (1), Elemosina m (2)
GLORIA ETERNA
Homo u
Libertas e
Mors ca

Varia