Christianus
Christianus a
Ille uere Christianus est qui omnibus misericordiam facit, qui nulla omnino mouetur iniuria, qui alienum dolorem tanquam proprium sentit, cuius mensam nullus pauper ignorat, qui coram hominibus inglorius habetur
ut coram Deo et angelis glorietur, qui terrena contempnit ut possit habere celestia, qui opprimi pauperem se presente non patitur, qui miseris subuenit, qui ad fletum fletibus prouocatur alienis quod benefaciebat
Paulus: Quis infirmatur et ego non infirmor?
Augustinus libro de uita Christiana.
Fontes primi
[Back to top]
Christianus b
Christiani nomen ille frustra sortitur qui Christum minime imitatur. Quid enim tibi prodest uocari quod non es et nomen usurpare alienum? Sed si Christianum te esse delectat, que Christianitatis sunt gere et
merito tibi nomen Christiani assume.
Augustinus de uita Christiana.
Fons primus
[Back to top]
Christianus c
Ipse est Christianus quia et in domo sua peregrinum se esse cognoscit. Patria nostra sursum est, ibi hospites non erimus.
Augustinus super Psalmum XXXII.
Fons primus
[Back to top]
Christianus d
Non queritur in Christianis inicium sed finis.
Gregorius libro XXVIII. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Christianus e
O Christiane, delicatus es miles si putas te posse sine pugna uincere, sine certamine triumphare! Fortiter dimica, atrociter in prelio concerta, considera pactum, conditionem attende, miliciam nosce, pactum quod
spopondisti, conditionem quam accessisti, miliciam cui nomen dedisti! Hoc enim pacto quos miraris cuncti pugnauerunt, hac conditione uniuersi uicerunt, hac milicia triumpharunt.
Crisostomus in omelia.
Fons nondum repertus
[Back to top]
Christianus f
Christianus nemo recte dicitur nisi qui Christo moribus coequatur.
Cyprianus de duodecim abusionbus.
Fons primus
[Back to top]
Christianus g
Tota uita Christiani hominis, si secundum ewangelium uiuat, crux est atque martyrium.
Maximus in sermone natalis Domini.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
FIDESVeritas f
Varia