Confessio
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | Ubi |
Confessio a
O homo, quid times confiteri? Id quod per confessionem scio, minus scio quam id quod nescio. Cur confiteri erubescis peccata tua? Peccator sum sicut et tu; homo sum, humanum a me nichil alienum;
confitere homo homini, homo peccator homini peccatori. Elige quod uis: si non confessus lates, inconfessus dampnaberis. Ad hoc Deus exigit confessionem ut liberet humilem; ad hoc dampnat non confitentem
ut puniat superbum.
Augustinus super Psalmos.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Confessio b
Tanto pondere appensum est tantumque ualuit apud eum qui hoc nouit appendere quod latro in cruce confessus est Dominum crucifixum, quantum si fuisset pro Domino crucifixus.
Augustinus super Iohannem.
Fons primus
[Back to top]
Confessio c
Seruus peccati quo fugit; secum se trahit quocumque fugerit. Non fugit seipsam mala consciencia; non est quo eat. Sequitur se, immo non recedit a se. Peccatum enim quod facit intus est. Vis audire consilium?
Si uis a Deo fugere, ad ipsum fuge confitendo, non ab ipso latendo. Confiteri enim potes, latere non potes.
Augustinus super Iohannem.
Fons primus
[Back to top]
Confessio d
Cum humilitatis causa mentiris, si non eras peccator antequam mentireris, mentiendo efficeris quod uitaras; ueritas in te non est nisi ita te dixeris peccatorem ut te esse cognoscas.
Augustinus ibidem.
Fons primus
cf. Mendacium b
[Back to top]
Confessio e
Discrecio confessori ualde necessaria est. Consideret qualitatem criminis in loco, in tempore, in perseuerancia, in uarietate persone; cuius fuerit etatis, cuius sapiencie et ordinis,
et quali hoc fecerit temptacione et in ipsius uicii multiplici execucione.
Augustinus in libro de penitencia.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Confessio f
Confessio est salus animarum, dissipatrix uiciorum, restauratrix uirtutum, oppugnatrix demonum. Quid plura? Obstruit os inferni; portas aperit paradysi.
Augustinus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Confessio g
Plurimum suffragatur Deo uerecunda confessio et penam, quam defensione euitare non possumus, pudore releuamus.
Ambrosius in libro de Ioseph capitulo XXXVI.
Fons primus
[Back to top]
Confessio h
Qui se accusat, et si peccator sit, iustus esse incipit quia nec sibi parcit et Dei iusticias confitetur.
Ambrosius super Beati immaculati.
Fons primus
[Back to top]
Confessio i
Cessat enim uindicta diuina si confessio precurrat humana.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Confessio k
Qui promereri uult quod expetit, debet malum confiteri quod fecit. Valde enim facile est ut peccatorem se quisque fateatur cum nichil pro peccato suo patitur.
Gregorius libro VIII. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Confessio l
Hec sunt uere humilitatis insignia: iniquitatem suam quemque cognosere et cognitam uoce confessionis aperire.
Gregorius libro XXII. moralium.
Fons primus
[Back to top]
Confessio m
Peccatores nos in tranquillitate loquimur sed, cum de peccatis ipsis flagello interueniente corripimur, murmuramus. Pena ergo nos interrogat si culpam ueraciter cognoscimus.
Plerumque grauioris certaminis est commissa peccata prodere quam non admissa uitare.
Gregorius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Confessio n
Mirentur in beato Iob qui uolunt castitatis continenciam, mirentur integritatem iusticie, mirentur uiscera pietatis. Ego in eo non minus admiror confessionem humilimam peccatorum quam tot sublimia uirtutum.
Gregorius XXII. moralium super illud Iob: Si celaui in sinu meo iniquitatem meam.
Fons primus
[Back to top]
Confessio o
Vulnera clausa plus cruciant. Nam cum putredo que interius feruet eicitur, ad salutem dolor aperitur.
Gregorius in pastorali capitulo XXXVIII.
Fons primus
Loquacitas m & Taciturnitas e
[Back to top]
Confessio p
Sacerdotes caute necesse est uigilare sollicitos, quo uidelicet delinquencium cordibus tanto moderamine uerbum timoris et contricionis infligant, quatenus eos nequaquam a uerbo confessionis exterreant,
sic corda aperiant ut ora non obstruant. Sed nec absoluant eciam compunctum nisi uiderint confessum quoniam quidem corde creditur ad iusticiam, ore autem fit confessio ad salutem.
Quisquis ergo uerbum confessionis in ore habet et in corde non habet, aut dolosus est aut uanus; quis uero in corde et non in ore, aut superbus est aut timidus.
Bernardus de noua milicia.
Fons primus
[Back to top]
Confessio q
Indicia uere confessionis sunt sicut unusquisque se peccatorem dicit id de se dicenti alteri non contradicat. Nam non peccator sed iustus uideri appetit cum peccatorem se quisque nullo arguente confitetur.
Superbie quippe uicium est ut quod de se fateri quis sua sponte dignatur, hoc sibi dici ab aliis dedignetur.
Bernardus de XII gradibus humilitatis.
Fons primus
cf. Correctio ar
[Back to top]
Confessio r
Cur morsus a serpente fugit conscienciam sacerdotis ad quem eum magis oportuerat tanquam ad sinum recurrere matris?
Bernardus super Cantica.
Fons primus
[Back to top]
Confessio s
Absque confessione iustus iudicatur ingratus et peccator mortuus reputatur. Confessio igitur peccatoris est uita, iusti gloria; et necessaria est peccatori et iustum nichilominus decet.
Bernardus epistola CXIII.
Fons primus
[Back to top]
Confessio t
Si sufficeret fides cordis, non creasset tibi Deus os; si sufficit Christo quia cognoscis eum, et si non confessus fueris coram hominibus; ergo et tibi sufficit quod te cognoscit Christus,
et si non confiteatur coram Deo.
Crisostomus super illud Matthei X.: Qui me confitebitur coram hominibus et cetera.
Fons primus
[Back to top]
Confessio u
Confessio est per quam anime morbus latens spe consequende uenie in Dei laudem aperitur.
Ysidorus libro ethimologiarum.
Fons primus
[Back to top]
Confessio x
O ingeniosa simplicitas et mille tergiuersacionibus cautior puritas manifestare delictum!
Cassiodorus super illud Psalmi: Beati quorum.
Fons primus
[Back to top]
Confessio y
Illis non iudex sed aduocatus est Christus qui se propria confessione dampnarunt.
Cassiodorus super illud Psalmi: Confiteantur tibi populi Deus.
Fons primus
[Back to top]
Confessio z
Mira compensacio, stupenda uicissitudo, Domino suo propria mala dicere et ab eodem premia salutis accipere. Quis non incitetur illi ad premium confiteri cui non possis negare quod feceris?
Cassiodorus super illud: Vias meas ennunciaui.
Fons primus
[Back to top]
Confessio ab
Non remanet iudicio condemnandum quod fuerit confessione purgatum.
Leo papa in sermone.
Fons primus
[Back to top]
Confessio ac
Maxima spes est recuperande salutis fontem nosse langoris.
Valerius in sermone.
Fons primus
[Back to top]
Confessio ad
Venia dignus est qui de peccato excusacionem non querit. Vbi enim est confessio, ibi remissio, quia proximum ad innocenciam tenet locum uerecunda peccati confessio.
Valerius ibidem.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Confessio ae
Inicium salutis noticia peccati. Nam qui peccare se nescit, corrigi non uult. Ideo quantum potes te ipsum argue, inquire in te; accusatoris primum partibus fungere, deinde iudicis, nouissime deprecatoris.
Seneca epistola XXIX.
Fons primus
[Back to top]
Confessio af
Quare uicia sua nemo confitetur? Quia eciam nunc in illis est. Sompnium narrare uigilantis est et uicia sua confiteri sanitatis indicium est. Expergiscamus ergo ut mores nostros coarguere possimus.
Seneca epistola LIIIII.
Fons primus
cf. Cupiditas ad & Fama n
[Back to top]
Confessio ag
Omnia uicia in aperto leuiora sunt; morbi quoque ad sanitatem tunc inclinant cum ex abdito erumpunt ac uim suam proferunt. Et auariciam et ambicionem et cetera uicia mentis humane tunc perniciosa scias esse
cum simulata sanitate subsidiunt.
Seneca epistola LVII.
Fons primus
[Back to top]
Ubi
Consciencia h, Consciencia nCorrectio ar
Dampnum b
Mendacium b
Penitencia l, Penitencia u
Varia