The Electronic Manipulus florum Project

_______________________________________________


Coniugium

______________________________


a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | Ubi |

Coniugium a

Quia egritudini semper consulendum, propterea si contigerit primo priuari coniugio, si uoluerit secundas uel tercias inire nupcias, nullum de illis peccatum habebit si eas caste seruauerit. Et si fuerit aliquis coniugalis excessus qui tamen legitimum non uiolet thorum, habebit nonnullum sed ueniale peccatum.

Augustinus de fide ad Petrum.

Varia
Fontes proximus et primus
cf. Peccatum f
[Back to top]

Coniugium b

Bene utitur malo concupiscenciam restringens connubio.

Augustinus de baptismo paruulorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Coniugium c

Prope modum non inferioris uirtutis est eo abstinere coniugio quod aliquando delectauerit quam coniugii oblectamenta nescire. Copula nupcialis non est quasi culpa uitanda, sed quasi necessitatis sarcina declinanda.

Ambrosius de uiduis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Coniugium d

Tolle quod peius est et per se non erit bonum nubere. Vide qualia sunt secunda matrimonia que lupanaribus preferuntur.

Ieronymus in quadam epistola.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Coniugium e

Sicut boni filii adulterorum nulla est defensio adulterii, sic mali filii coniugatorum nullum crimen est matrimonii, quia non in seminibus sed in uoluntate nascentis causa uiciorum est atque uirtutum.

Ieronymus in epistola ad Rufinum.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Coniugium f

Bonum est coniugium sed mala sunt que circa illud ex huius mundi cura succrescunt. Dum ergo tenetur quod non nocet ex rebus iuxta positis, committitur plerumque quod nocet. Sicut sepe rectum mundumque iter pergimus, et tamen ortis iuxta uiam uepribus per uestimenta retinemur. In uia quidem munda non offendimus, sed a latere nascitur quo pungamur.

Gregorius libro XXII. moralium.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Coniugium g

Qui temptacionum procellas cum difficultate tollerant, coniugii portum petant. Melius est nubere quam uri. Sine culpa enim ad coniugium ueniunt, si tamen necdum meliora deuouerunt.

Gregorius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Coniugium h

Quos Deus coniunxit homo non separat, subaudi uiolenter sine lege, absque racione. Non enim homo separat quos pena damnat, quos reatus accusat, quos maleficium coarctat.

Ysidorus super isto uerbo Matthei XIX.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Coniugium i

Quemadmodum si uideas hominem assidue amicicias medicorum colentem, ex hoc statim intelligis quia infirmus est; sic et cum uideas siue uirum siue mulierem de dimittendis uxoribus aut uiris legem interrogantes, cognosce quia uir ille lasciuus est et mulier illa meretrix est.

Crisostomus super eodem uerbo Matthei XIX.: Quos Deus coniunxit et cetera.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Coniugium k

Omnis res per quascumque causas nascitur per easdem ipsas absoluitur. Matrimonium enim non facit coitus sed uoluntas, et ideo non illud soluit separacio corporis sed separacio uoluntatis.

Crisostomus omelia XXV. super illud Matthei XIX.: Quicumque dimiserit uxorem nisi causa fornicacionis et cetera.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Coniugium l

Sicut crudelis est et iniquus qui castam dimittit, sic fatuus est et iniustus qui retinet meretricem.

Crisostomus ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Coniugium m

Non est uxor ducenda sapienti, primum quia studia philosophie impedit, nec posse quemquam libris et uxori pariter inseruire. Multa sunt que matronarum usibus necessaria sunt, uidelicet preciose uestes, aurum, gemme, sumptus, ancille, suppellex uaria. Deinde per totas noctes garrule questiones: Illa ornatior procedit in publicum; hec honoratur ab omnibus, ego in conuentu feminarum misera despicior. Cur aspiciebas uicinam? Quid cum ancilla loquebaris? De foro ueniens quid attulisti? Non amicum habere possumus, non sodalem; alterius amorem suum suspicatur odium.

Hugo de sancto Victore in libello ad socium uolentem nubere.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Coniugium n

Adde quod nulla est uxoris electio, sed qualis aduenerit talis sit habenda. Si iracunda, si fatua, si deformis, si superba, si fetida, quodcumque uicii est post nupcias discimus. Equus, asinus, bos, canis, et uilissima mancipia prius probantur et sic emuntur; sola uxor non ostenditur ne ante displiceat quam ducatur.

Hugo ibidem.

Varia
Fontes proximus et primus
[Back to top]

Coniugium o

Attendenda est semper eius facies et pulcritudo laudanda, ne si alteram inspexeris se estimet displicere. Si totam domum ei regendam commiseris, seruiendum est. Si aliquid tuo arbitrio reseruaueris, fidem sibi haberi non putabit et in odium uertitur et iurgia; et nisi cito consuleris, parabit uenena anus.

Hugo ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Coniugium p

Quieta est continens uita quam non inquietat uxoris suspicio, non sollicitant ancillarum sumptus, nec conturbat filiorum peruersitas. Que mundicie gignit florem, puritatis parit fructum, bone consciencie profert odorem.

Hugo ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Coniugium q

Ducuntur hodie uxores non causa fornicacionis uitande sed causa luxurie, non causa prolis sed causa pecunie. Vnde Marcia Catonis filia iunior, cum quereretur ab ea cur post amissum uirum denuo non nuberet, respondit se non inuenire uirum qui se magis uellet quam sua. Quo dicto eleganter ostendit diuicias magis in uxoribus eligi solere quam pudiciciam et multos non oculis sed digitis uxores ducere. Optima et sana res quam non auaricia conciliat, quam non luxuria copulat.

Hugo ibidem.

Varia
Fontes proximus et primi
[Back to top]

Coniugium r

Amice, contumelia uiri uxor inobediens, caue tibi. Veritas que falli non potest ait de beato Dauid: inueni uirum secundum cor meum. Hic tamen egregie precipitatus est amore mulieris ab adulterio in homicidium. Amice, Bersabee siluit in nullo malignata est; nichilominus facta est stimulus subuersionis uiro perfecto et mortis acculeus innocenti marito. Vtraque nocens erit que contendet eloquencia ut Dalida Sampsonis et forma ut Bersabee. Si ergo non es amplius secundum cor Domini quam Dauid, crede et tu precipitari potes.

Valerius in epistola ad Rufinum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Coniugium s

Optima femina que rarior est fenice amari non potest sine sollicitudinis amaritudine et metus frequentis infortunii. Male uero quarum tam copiosa sunt examina ut nullus locus sit expers malignitatis earum; cum amantur amare pungunt et affliccioni uacant usque ad diuisionem corporis et spiritus.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Coniugium t

Sol hominum, Salomon, thesaurus deliciarum, sapiencie Domini singulare domicilium, crasso tenebrarum fuscatus attramento, lucem anime sue, gloriam domus sue, feminarum facinore amisit. Et postremo curuatus coram Baalim ex ecclesiaste Domini mutatus est in membrum zabuli.

Valerius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Coniugium u

Iupiter, rex terrenus qui eciam dictus celorum rex, pre singulari strenuitate corporis et incomparabili mentis elegancia post Europam mugire coactus est. Amice, ecce quem bonitas super celos extulit femina brutis comparuit; poterit et te femina cogere ad mugitum si non es maior Iove.

Ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Coniugium x

Pacuuius flens ait Arrio uicino suo: amice, arborem habeo in orto meo infelicem de qua se prima uxor in ea suspendit et postmodum secunda et iam nunc tercia. Cui Arrius: miror te in tantis successibus lacrimas inuenisse. Et iterum: dii boni, que dispendia arbor illa tibi suspendit! Et tercio: amice, da michi de arbore illa surculos quos seram; amice, et ego dico tibi: metuo ne te oporteat arboris huius surculos mendicare et inueniri non poterunt.

Valerius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Coniugium y

Metellius respondit Mario cuius filiam dote diuitem, forma nobilem, genere claram, fama felicem ducere noluit: malo, inquit, meus esse quam suus. Cui Marius: immo ipsa erit tua. At ille: immo uirum oportet uxoris esse. Logicum enim est; talia erunt predicata, qualia subiecta esse permiserunt; sic facecia uerbi Metellius diuertit dorsum ab oneribus eius.

Valerius ibidem.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Coniugium z

Linea uirum suum interfecit quem nimis odiit; Lucilia suum quem nimis amauit. Illa sponte uenena miscuit; hec decepta furorem mortis propinauit pro amoris poculo. Amice, contrariis contendunt uotis iste, neutra tamen defraudata est a fraudis feminee proprio, id est malo. Variis et diuersis incedunt semitis femine quibuscumque anfractibus errant, quantiscumque deuiant in uiciis. Vnicus est exitus; unica est omnium uiarum suarum meta; unicum capud et conuentus omnium diuersitatum suarum malicia.

Valerius ad Rufinum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Coniugium ab

Exemplo harum cape experimentum quod audax est ad omnia quecumque amat uel odit femina, et artificiosa est nocere cum uult. Sed ne longo dispendio te suspendam, lege Aureolum Theophrasti et Medeam Iasonis et uix pauca inuenies impossibilia mulieri. Amice, det tibi Deus omnipotens omnipotentis femine fallacia non falli.

Ibidem.

Varia
Fons primus
cf. Mulier ae
[Back to top]

Coniugium ac

Socrates, ab adolescentulo quodam consultus utrum uxorem duceret an se omni matrimonio abstineret, respondit utrum eorum fecisset acturum penitenciam. Hinc te, inquit, solitudo, hinc orbitas, hinc generis interitus, hinc heres alienus excipiet; illic perpetua sollicitudo, contextus querelarum, dotis exprobacio, affinium graue supercilium, garrula socrus lingua, successor alieni matrimonii, incertus liberorum euentus.

Valerius Maximus libro VII. de memoralibus dictis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Nulla tam bona est uxor in qua non inuenias quod conqueraris. Sicut nichil superius benigna coniuge, ita nichil infesta muliere crudelius. Quanto enim sapiens uitam suam pro uiri salute opponit, tanto maligna ad mariti mortem eciam uitam suam reputat. Nichil ergo muliere molestius que quantum in re coniunctior, tantum disiunctior morum dulcedine aut felle malicie. Mulier speciosa templum est edificatum super cloacam.

Dyogenes philosophus.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Coniugium ae

Duo genera lacrimarum habentur in oculis feminarum: ueri doloris unum, insidiarum alterum.

Pythagoras philosophus.

Varia
Fons primus
cf. Mulier ah
[Back to top]

Coniugium af

Socrates cum quidam ex eius doctrina bene meriti discipuli ad eum descenderent rogantes eum ut aliquod preceptum ordinande susciperent uite in suum eos diuersorium secum uenire fecit, uxoremque suam Exandippam in superioribus constitutam uocauit iussitque uasa oleo et melle plena ut eieceret, ammirantibusque discipulis ait: si hanc in domibus uestris rerum potestatem habueritis, beatam uitam disponetis.

In prouerbiis philosophorum.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Coniugium ag

Habent locum maledicti crebre nupcie. Mulier que multis nubit, multis non placet.

Seneca in prouerbiis.

Varia
Fons primus
[Back to top]

Ubi

Castitas d, Castitas o
MULIER
Peccatum f
Mendacium b
Virginitas a, Virginitas i, Virginitas t

Varia