Mulier
______________________________
a | b | c | d | e | f | g | h | i | k | l | m | n | o | p | q | r | s | t | u | x | y | z | ab | ac | ad | ae | af | ag | ah | Ubi
Mulier a
De carbonibus scintille dissiliunt, de ferro rubigo nutritur, morbos aspides sibilant, et mulier fundit concupiscencie pestilenciam. In risu aliquando dissoluitur, nunc blandicias exhibet et, quod est uenenosius
super cuncta, psallere delectatur aut canere, cuius cantu tolerabilius est audire basiliscum sibilantem.
Augustinus in libro de singularitate clericorum.
Fontes proximus et primi
[Back to top]
Mulier b
Memento Thamar quod ab Amon fratre suo corrupta sit; ubi unius est tabernaculi conuersacio, carnis non facile tollitur delectacio.
Augustinus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Mulier c
Nichil esse sencio quod magis ex arce deiciat animum uirilem quam blandimenta femine corporumque ille contactus sine quo uxor haberi non potest.
Augustinus libro I. soliloquiorum.
Fons primus
[Back to top]
Mulier d
Grauem inimicum sortita est castitas cui non solum resistendum, sed dimisso freno longius fugiendum, nec eo minus timende sunt quia religiose uidentur, quia quanto religiosiores tanto cicius alliciunt, et sub
pretextu pietatis latet uiscus libidinis. Experto crede; episcopus loquor coram Deo non mentior: cedros Libani, duces gregum sub hac peste cecidisse reperi, de quorum casu non magis suspicabar quam Ambrosii uel
Ieronimi impudica turpitudine.
Augustinus de cohabitacione clericorum et mulierum.
Fons primus
[Back to top]
Mulier e
Quanti et quales clerici simul et laici post confessionum uictoriarum calcata certamina, post magnalia ac mirabilia usque quaque monstrata noscuntur cum hiis omnibus naufragasse, cum uolunt in naui fragili
nauigasse? Quantos leones domuit una infirmitas delicata que cum sit uilis et misera de magnis efficit predam? Quod Salamon ait: Precium meretricis uix est unius panis; mulier autem preciosas animas rapit.
Augustinus ibidem.
Fons primus
cf. Luxuria c
[Back to top]
Mulier f
Sampson ualidus et fortis leonem suffocauit sed amorem suum suffocare non potuit. Vincula soluit hostium sed suarum non soluit nexus cupiditatum. Messes incendit alienas sed unius ipse mulieris accensus igniculo
messem sue uirtutis amisit.
Ambrosius libro I. de Dauid.
Fons primus
[Back to top]
Mulier g
Viduarum ac uirginum domos nisi uisitandi gracia iuniores adire non est opus, et hoc cum senioribus, hoc est cum episcopo, uel si grauior causa est cum presbytero. Quid necesse ut demus secularibus obtrectandi
locum? Quod si aliqua illarum forte labitur, cur alieni lapsus subeas inuidiam? Quanti non dederunt errori locum et dederunt suspicioni? Prima temptamenta clericorum sunt feminarum frequentes accessus; iste sexus
reprehensibiles exhibet clericos.
Ambrosius libro I. de officiis.
Fontes primi
[Back to top]
Mulier h
Feminarum cum clericis nullo pacto coniuncta permittitur conuersacio. Ianua dyaboli, uia iniquitatis, scorpionis percussio, nociuumque genus est femina; cum proximat, stimulat; ignem incendit; flammigero igne
percutit conscienciam pariter habitantis et exurit fundamenta moncium. Si cum uiris femine habitent, uiscarium non deerit dyaboli.
Ambrosius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Mulier i
Si pudicam queris feminam, quam bene uideris conuersantem, mente dilige, non corporali accessu frequentes. Nemo miles cum uxore pergit ad bellum. Femine cum uiris habitantes germinant spinas, et archana moncium
acuto mucrone percuciunt.
Ambrosius ibidem.
Fons primus
cf. Temptatio h
[Back to top]
Mulier k
Illud aduerte quod extra paradysum uir factus est, mulier intra paradysum ut aduertas quod non loci, non generis nobilitate, sed uirtute unusquisque sibi comparat graciam. Denique extra paradysum, hoc est in
inferiori loco, uir factus melior inuenitur, et illa que in meliori loco, hoc est in paradyso, facta est deterior inuenitur.
Ambrosius ibidem.
Fontes primi
[Back to top]
Mulier l
Hospiciolum tuum aut raro aut numquam mulierum pedes terant; omnes puellas aut uirgines Christi aut equaliter ignora aut equaliter dilige. Vide ne sub eodem tecto manseris, nec in preterita castitate confidas;
nec Sampsone fortior, nec David sanctior, nec Salomone potes esse sapientior. Memento semper quod paradysi colonum de possessione sua mulier eiecerit; unde ait quidam: Adam, Sampsonem, Petrum, Dauid, Salamonem
mulier decepit; quis modo tutus erit?
Ieronymus in epistola ad Nepocianum.
Fons primus
[Back to top]
Mulier m
De industria dissuta fit tunica ut aliquid intus appareat; operitur quod fedum est et aperitur quod formosum est. Crispanti cingulo angustum pectus artatur; capilli in frontem uel in aures defluunt; palliolum
interdum cadit ut candidos nudet humeros et, quasi uideri noluerit, celat festina quod detexerat uolens. Aliud pollicetur, aliud ostendit; lingua personat castitatem et totum corpus profert impudiciciam. Vix est
ita turpis aut senio confecta que non gaudeat, et libenter audiat si dicatur esse pulcra. Delectant castas eciam preconia forme.
Ieronymus in epistola at matrem et filiam.
Fontes primi
[Back to top]
Mulier n
Noui ego quasdam iam maturioris etatis et plerasque generis libertini adolescentibus delectari et filios querere spirituales, paulatimque pudore superato per ficta matrum nomina erumpere in licenciam maritalem.
Ieronymus ad Rusticum monachum.
Fons primus
[Back to top]
Mulier o
Matrem tuam ita uide ne per illam alias uidere coneris, quarum uultus cordi tuo hereant et tacitum uiuat sub pectore uulnus. Ancillulas que illi in obsequio sunt tibi scias esse in insidiis, et quanto uilior est
earum condicio tanto facilior est ruina.
Ieronymus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Mulier p
Iohannes Baptista matrem sanctam habuit, pontificis filius fuit, nec tamen patris opibus nec matris affectibus in domo parentum cum periculo castitatis manere uoluit.
Ieronymus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Mulier q
Nunquam de mulierum formis disputes, nec quid in cuiusquam domo agatur, alia domus per te nouerit. Femine nomen tuum nouerint; uultum tuum nesciant.
Ieronymus ibidem.
Fontes proximus et primus
[Back to top]
Mulier r
Illa sit pulcra, illa sit amabilis, illa habenda inter socias que nescit se pulcram esse, que negligit forme bonum et procedens ad publicum non pectus et colla denudat nec pallio denudato ceruices aperit, sed
que celat faciem et uix uno oculo qui uie necessarius est patente ingreditur.
Ieronymus in quadam epistola.
Fons primus
[Back to top]
Mulier s
Vxorem pauperem alere difficile est; diuitem ferre tormentum est. Quid prodest diligens custodia cum uxor seruari impudica non possit, pudica non debeat? Infida enim custos castitatis est necessitas et illa uere
pudica dicenda est cui licuit peccare sed noluit.
Ieronymus contra Iouinianum.
Fons primus
[Back to top]
Mulier t
Pulcra cito adamatur; feda facile concupiscit. Difficile custoditur quod plures amant. Molestum est possidere quod nemo habere dignetur; minore tamen miseria deformis habetur quam formosa seruatur.
Ieronymus ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Mulier u
Nichil tutum est in quo tocius populi uota suspirant; alius forma, alius ingenio, alius facetis, alius liberalitate sollicitat. Aliquo modo expugnatur quod undique incessitur.
Ieronymus ibidem et ponit Theofraustus in libro de nupciis.
Fons primus
[Back to top]
Mulier x
Quid aliud est mulier nisi amicicie inimica, ineffugabilis pena, necessarium malum, naturalis temptacio, desiderabilis calamitas, domesticum periculum, delectabile detrimentum; mali natura, boni colore depicta?
Ergo si dimittere illam peccatum est, tenere autem uere tormentum est. Necesse est autem ut aut dimittentes adulterium faciamus, aut tenentes cotidianas pugnas habeamus.
Chrysostomus super illud Matthei XIX: Non expedit nubere.
Fons primus
[Back to top]
Mulier y
Sicut per feminam hostis antiquus primos parentes seduxit, ita per mulierem ad magistrum negandum quem Filium Dei confessus fuerat, principem ecclesie compulit.
Rabanus super illud Matthei XXVI.: Et accessit ad eum una ancilla.
Fons primus
[Back to top]
Mulier z
Quia enim in paradyso mulier propinauit uiro mortem, a sepulcro mulier uiris annunciat uitam, ut sicut occasione sexus muliebris fuit introductio mortis. Ita hic ex pietate sexus muliebris nunciacio uite ut que
uiro transfuderat culpam, transfunderet et graciam.
Rabanus super illud Matthei XXVIII: Nunciare discipulis suis.
Fontes proximus et primus
cf. Resurrectio z
[Back to top]
Mulier ab
Scribit Eroditus quod mulier cum ueste deponit uerecundiam, et quod sine teste gerit quasi non fecerit obliuiscitur. Si quis autem testis adfuerit, ipsa tamen artificio lingue cogit eum non uidisse quod uiderit,
et quod uerbis excusare non ualet, hoc lacrimis excusat. Blanditur oculis, seducit osculis, instat amplexibus.
Hugo in libello ad socium uolentem nubere.
Fons primus
[Back to top]
Mulier ac
Fauus distillans labia meretricis et nitidius guttur eius oleo et cetera. In fauo enim duo sunt: mel et cera; et in facie meretricis similiter duo, scilicet decor et gracia, hoc est pulcritudo oris et dulcedo
sermonis. Cera succendit ignem, mel prebet dulcedinem; sic pulcritudo meretricis igne libidinis inflammat carnem, blandimento uero lenocinantis sermonis subuertit mentem. Stillat mel ex cera dum meretrix uerba sua
mollit et facit dulcia. Hanc autem dulcedinem eterne mortis amaritudo comitatur. Vnde sequitur ibi: nouissima illius amara quasi absinchium et acuta quasi gladius biceps. Diligit mulier ut decipiat, decipit ut
rapiat; amat quod habes, non quod es.
Hugo ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Mulier ad
Ait Cato Vticensis: Si absque femina esset mundus, conuersacio nostra non esset absque diis. Amice, Cato non nisi censa et cognita loquebatur, nec quisquam feminarum execratur ludibria nisi lusus, nec pene
conscius hiis fidem habere decet nisi expertus. Is nouerat quod flos ueneris rosa et quod sub eius purpura multi latent aculei.
Valerius in epistola ad Ruffinum.
Fons primus
[Back to top]
Mulier ae
Amice, ne longo dispendio te suspendam, lege Aureolum Theofrasti et Medeam Iasonis et uix pauca inuenies impossibilia mulieri. Amice, det tibi Deus omnipotens omnipotentis femine fallacia non falli.
Valerius ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Mulier af
Quis muliebri garrulitati aliquid committit, que id solum potest tacere quod nescit.
Ibidem.
Fons primus
[Back to top]
Mulier ag
Viros ad unumquodque maleficium singule cupiditates impellunt; mulieres ad omnia maleficia cupiditas una ducit. Muliebrium enim uiciorum omnium fundamentum est auaricia.
Tullius secundo rhetorice.
Fontes primi
[Back to top]
Mulier ah
Aut amat aut odit mulier, nichil tercium. Dediscere flere feminam est mendacium. Duo genera lacrimarum habentur in oculis feminarum: ueri doloris unum, insidiarum aliud. Mulier cum sola cogitat, mala cogitat.
Seneca in prouerbiis.
Fontes primi
[Back to top]
Ubi
Concupiscencia a, Concupiscencia cCONIUGIUM
Ebrietas z
Libertas g
Luxuria z
ORNATUS
Resurrectio z
Sacerdos c
Societas i
Varia